TESTI LATINI

Vergilius – Aeneis V – VI – VII – VIII

V Interea medium Aeneas iam classe tenebat certus iter fluctusque atros Aquilone secabat moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem causa latet; duri magno sed amore dolores 5 polluto, notumque furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum,...

Vergilius – Aeneis I – II – III – IV

I Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab orīs Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram; multa quoque et bellō passūs, dum conderet urbem, 5 inferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum, Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae. Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō, quidve dolēns, rēgīna...

Lucretius – De Rerum Natura L. IV-V-VI

IV Avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo. iuvat integros accedere fontis atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam, unde prius nulli velarint tempora musae; primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore. id quoque enim...

Lucretius – De Rerum Natura L. I – II – III

I Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis: 5 te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum. nam simul ac species...

Livius – Ab Urbe Condita L. XLV

1. Victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum uenissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam inuenerunt. quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula peruasit pugnatum in Macedonia et deuictum regem esse; dein fremitus increuit; postremo clamor plausus<que> uelut certo nuntio...

Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

XLIII 1. Eadem aestate qua in Thessalia haec gesta sunt., | | | legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnauit. Ceremiam ui atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. Postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles...

Livius – Ab Urbe Condita L. XLI – XLII

XLI 1. … a patre in pace habitam armasse eoque iuuentuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. uicit sententia, quae diem non proferebat. profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timaui posuit; imminet mari is lacus. eodem decem nauibus C. Furius...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV

XXIII 1. Haec per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra. inde postero die <cum> unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique conuenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis—ea duo...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXI-XXII

1. In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit; et haud ignotas belli...

Livius – Ab Urbe Condita L. XI-XX periocha

XI Cum Fabius Gurges cos. male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc fili ignominiam eo maxime senatum movit quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque praestitit. Eius consiliis et opera filius consul adiutus caesis Samnitibus triumphavit; C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho, securi percussit. Cum pestilentia civitas laboraret,...