TESTI LATINI

Gellius – Noctes Atticae L. VII – VIII – IX

VII I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam consistere negaverunt. Quibus non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant, cum ita dicunt:1 “si esset providentia, nulla essent mala.” Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo, quem propter homines fecisse dicatur, tantam vim esse aerumnarum...

Gellius – Noctes Atticae L. IV – V – VI

IV I Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus verbis “penus” a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est. 1 In vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum Favorino philosopho praesente ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica...

Gellius – Noctes Atticae L. I – II – III

I I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret. 1 Plutarchus in libro, quem de Herculis, quamdiu inter homines fuit, animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia. 2 Nam cum fere constaret curriculum...

Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

Praefatio I. … iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset. II. Vsi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat,...

Frontinus – Opuscula Rerum Rusticarum

De Agrorum qualitate Agrorum qualitates sunt tres: una agri divisi et adsignati, altera mensura per extremitatem conprehensi, tertia arcifini, qui nulla mensura continetur. Ager ergo divisus adsignatus est coloniarum. Hic habet condiciones duas: unam qua plerumque limitibus continetur, alteram qua per proximos possessionum rigores adsignatum est, sicut in Campania Suessae Auruncae. Quidquid autem secundum hanc condicionem in longitudinem est delimitatum,...

Frontinus – De Aquaeductu Urbis Romae

1. Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam, et me seu naturalis sollicitudo seu fides sedula non ad diligentiam modo verum ad amorem quoque commissae rei instigent sitque nunc mihi ab Nerva Augusto, nescio diligentiore an amantiore rei publicae imperatore, aquarum iniunctum officium ad usum, tum ad salubritatem atque etiam securitatem urbis pertinens, administratum per principes semper civitatis...

Frontinus – Strategemata I – II – III – IV

I Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorumeius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satisfecissevisus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum facta, quae a Graecis una STRATEGEMATON appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia facultas nutriatur; praeterea continget, ne...

Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. II

I. Ita Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac focis ageret? Quid tam aecum...

Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

Liber primus Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius imperium...

Eutropius – Breviarum Historiae Romanae L. VII – VIII – IX – X

VII 1. Anno urbis septingentesimo fere ac nono interfecto Caesare civilia bella reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus favebat. Antonius consul partium Caesaris civilibus bellis opprimere eos conabatur. Ergo turbata re publica multa Antonius scelera committens a senatu hostis iudicatus est. Missi ad eum persequendum duo consules, Pansa et Hirtius, et Octavianus, adulescens annos X et VIII natus, Caesaris nepos,...