TESTI LATINI

Augustinus – Confessiones – libri V – VI – VII – VIII

LIBER QUINTUS CARTHAGINEM RELINQUENS PETIT ROMAM ATQUE INDE MEDIOLANIUM Proemium Deum laudet et confiteatur miserationes eius universa creatura. 1. Accipe sacrificium confessionum mearum 1 de manu linguae meae 2, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo 3, et sana omnia ossa mea, et dicant: Domine, quis similis tibi? 4Neque enim docet te, quid in se agatur, qui tibi confitetur,...

Augustinus – Confessiones – libri I – II – III – IV

LIBER PRIMUS ORTUS, INFANTIA ET PUERITIA Invocatio Dei Quomodo invocabimus Deum? 1. Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua et sapientiae tuae non est numerus 1. Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui 2 et testimonium, quia superbis resistis 3; et tamen laudare te vult homo, aliqua...

A. Marcellinus – Historiae L. XXVII – XXVIII – XXIX – XXX – XXXI

XXVII 1. Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis licet inparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa multitudo licentius vagabatur. 2. horum portioni...

A. Marcellinus – Historiae L. XXIII – XXIV – XXV – XXVI

XXIII 1. Haec eo anno — ut praetereamus negotiorum minutias — agebantur. Iulianus vero iam ter consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum: et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum. 2. et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam...

A. Marcellinus – Historiae L. XIX – XX – XXI – XXII

XIX Sapor, dum Amidenses ad deditionem hortatur, a praesidiariis sagittis et tragulis petitur. Idem dum temptat Grumbates rex, filius eius interficitur. 1. 1 Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit. 2 Cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles. 3 Insidens autem equo ante alios...

A. Marcellinus – Historiae L. XVI – XVII – XVIII

Iuliani Caesaris laus. 1.  1 Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino vigore pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo. 2 Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta...

A. Marcellinus – Historiae L. XIV – XV

LIBER XIV Post emensos insuperabilis expeditionis eventus languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore vel milite locato per stationes hibernas, fortunae saevientis procellae tempestates alias rebus infudere communibus per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum in aetatis adultae primitiis ad principale culmen insperato saltu provectus ultra terminos potestatis...

Augustus – Res Gestae II

Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom. subiecit, et impensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae su[n]t Romae positae, exemplar sub[i]ectum. TABULA I 1. Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi.~ per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in liberatatem vindicavi. Eo [nomi]ne senatus decretis honorif[i]cis...

Augustus – Res Gestae I

Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio populi Romani subiecit, et impensarum quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum. 1. Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi. Ob quae. senatus decretis honorificis in ordinem...

Apuleius – De Mundo

Consideranti mihi et diligentius intuenti, et saepe alias, Faustine fili? virtutis indagatrix expultrixque vitiorum, divinarum particeps rerum philosophia videbatur, et nunc maxime, cum naturae interpretationem et remotarum ab oculis rerum investigationem sibi vindicet. Nam cum ceteri magnitudine rei territi, eiusmodi laborem arduum et profundum existimarent, sola philosophia suum non despexit ingenium, nec indignam se existimavit, cui divinarum et humanarum rerum...