TESTI LATINI

Livius – Ab Urbe Condita L. XXXI-XXXII

XXXI 1. Me quoque iuuat, uelut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in mentem uenit tres et sexaginta annos—tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum—aeque multa uolumina occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenonaginta...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX

XXIX 1. Scipio postquam in Siciliam uenit, uoluntarios milites ordinauit centuriauitque. ex iis trecentos iuuenes, florentes aetate et uirium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati seruarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

XXVII 1. Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus ui cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda—et aliquantum eius fuit—militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inuenta. ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXV-XXVI

XXV 1. Dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciuerant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt et plures redissent, ni T. Pomponius Ueientanus, praefectus socium,...

Sallustius- Bellum Iugurthinum

1. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget,...

Sallustius- Bellum Catilinae

1. 1 Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. 2 Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. 3 Quo mihi rectius videtur ingeni quam...

Opera Omnia Sancti Thomae Aquinatis – 11

CO Respondeo dicendum quod quidam dixerunt Paulum in raptu non vidisse ipsam Dei essentiam, sed quandam refulgentiam claritatis ipsius. Sed contrarium manifeste Augustinus determinat, non solum in libro de videndo Deum, sed etiam XII super Gen. Ad litt., et habetur in Glossa, II ad Cor. XII. Et hoc etiam ipsa verba apostoli designant. Dicit enim se audisse ineffabilia verba, quae...

Opera Omnia Sancti Thomae Aquinatis – 9

RA1 Ad primum ergo dicendum quod temporalia bona subiecta sunt homini ut eis utatur ad necessitatem, non ut in eis finem constituat, et superflue circa ea sollicitetur. RA2 1450 Ad secundum dicendum quod sollicitudo eius qui corporali labore panem acquirit non est superflua, sed moderata. Et ideo Hieronymus dicit quod labor exercendus est, sollicitudo tollenda, superflua scilicet, animum inquietans. RA3...

Opera Omnia Sancti Thomae Aquinatis – 8

1250 RA1 Ad primum ergo dicendum quod tam in bono quam in malo, ut in pluribus, proceditur ab imperfecto ad perfectum, prout homo proficit vel in bono vel in malo. Et tamen in utroque unus potest incipere a maiori quam alius. Et ita illud a quo aliquis incipit, potest esse perfectum in bono vel in malo secundum genus suum; licet...

Opera Omnia Sancti Thomae Aquinatis – 7

RA3 Ad tertium dicendum quod, sicut uno modo connexio virtutum cardinalium probatur per hoc quod una earum perficitur quodammodo per aliam, ut supra dictum est; ita Gregorius eodem modo vult probare connexionem donorum, per hoc quod unum sine alio non potest esse perfectum. Unde praemittit dicens, valde singula quaelibet destituitur, si non una alii virtus virtuti suffragetur. Non ergo datur...