Cicero – Pro Balbo
Atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. Temporum magis ego nunc vitiis quam genere iudici plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim si Pompeius abhinc annos quingentos fuisset, 16. is vir a quo senatus adulescentulo atque equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus <honoribus> in<signibus> singularibusque decorasset,—si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? Nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria niterentur. Cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius <visa> atque perspecta obtrectatorum voce laedetur?
17. Omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed vos, iudices, animis ac memoria tenetote. De lege, de foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis nostrae renovabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi novi, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. Sed quoniam me recusante placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a vobis ut me offici potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac munus putetis. 18. Ac prius quam adgrediar ad ius causamque Corneli, quiddam de communi condicione omnium nostrum deprecandae malivolentiae causa breviter commemorandum videtur. Si quo quisque loco nostrum est, iudices, natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc vitae statum usque ad senectutem obtinere debet, et si omnes quos aut fortuna extulit aut ipsorum inlustravit labor et industria poena sunt adficiendi, non gravior L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus constitui lex vitae et condicio videretur: sin autem multorum virtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunae gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta est, sed summam laudem, honores, gloriam, dignitatem, non intellego cur potius invidia violatura virtutem L. Corneli quam aequitas vestra pudorem eius adiutura videatur. 19. Itaque quod maxime petendum est a vobis idcirco non peto, iudices, ne de vestra sapientia atque de vestra humanitate dubitare videar: est autem petendum ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem puniendam putetis. Illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius quam impedimento esse malitis.
Nascitur, iudices, causa Corneli ex ea lege quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege videmus <rite> esse sanctum ut cives Romani sint ii quos Cn. Pompeius de consili sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indicant publicae tabulae. Accusator fatetur, sed negat ex foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset, in hanc civitatem venire.