Cicero – Pro Cluentio

60. Utrum, per deos immortales! magis est mirandum, quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? Quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentes Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire iudiciis debuerunt. An vero illi sua per se ipsi iudicia rescinderent, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et ei qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc, quem bis iam condemnatum acceperant, liberarent? Tum vero illa iudicia senatoria, non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia, defensioni locum nullum reliquissent. Quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: ‘Condemnastis Scamandrum: quo crimine?’ ‘Nempe, quod Habitum per servum medici veneno necare voluisset.’ ‘Quid Habiti morte Scamander consequebatur?’ ‘Nihil, sed administer erat Oppianici.’ ‘Et condemnastis C. Fabricium: quid ita?’ ‘Quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprehensus esset, illum expertem eius consilii fuisse non probabatur.’ Si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?

62. Quod si hoc videtis, quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori causam esse potuisse cur iudicium vellet corrumpere

XXIII. Quaero enim de te, T. Acci, relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentes condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. Age, si nocentes, cuius maleficii? num quid praeter venenum quaesitum, quo Habitus necaretur, obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias Habito ab Oppianico per Fabricium factas? Nihil: nihil, inquam, aliud, iudices, reperietis. Exstat memoria, sunt tabulae publicae: redargue me, si mentior: testium dicta recita: doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis, sed in male dicti loco sit obiectum. 63. Multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. Nam etsi a vobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio, quae mihi obloqui videtur: ‘quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum?’ Non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. ‘A quo igitur est corruptum?’ Opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudicii futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur, quam illum qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde cum esset non dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi alia ratione diffideret, quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset, quam eum qui bis causam eis probavisset. 64. Unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum. Qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudicii fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite.

XXIV. Atque ego illa non argumentabor, quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. Multa sunt eius modi; verum cum habeam rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria. 65. Dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. Num quis negat? Te, Oppianice, appello, te, T. Acci, quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat: audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate, inquam, in eo loco. Quid tacetis? an negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? Quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudicii facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini? Quonam igitur haec modo gesta sunt? 66. Repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. Vos quaeso – ut adhuc me attente audistis – item quae reliqua sunt audiatis: profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur.

Nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit. Ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque perfecerat ut eo fautore uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat. 67. Post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia absolutus, patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. Tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo – haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat – auxilium capiti ac fortunis suis petere coepit

XXV. Iam hoc non ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad eum locum ubi pastae sint aliquando revertantur. 68. Staienus ille biennio ante, cum causam bonorum Safini Atellae recepisset, sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat: quae cum accepisset a pupillo suppressit, iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. Quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas, sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicales revertendum. Itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit: Oppianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet iudicii corrumpendi. Ille autem, quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate praeter se qui id efficere possit. Sed primo gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat; post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit; deinde ad id pervenit quod confici potuis, HS sescenta quadraginta milia deferri ad se domum iussit. Quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddundam; damnato repetiturum esse neminem. 70. Itaque rem excogitat singularem. Atque haec, iudices, quae vera dicuntur a nobis, facilius credetis si cum animis vestris longo intervallo recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest.

XXVI. Cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimis in locis et inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare suam mentem coepit: ‘Ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? Quid tandem, – nihil enim est quod non fieri possit, – si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddundum est? Praecipitantem igitur impellamus’ inquit ‘et perditum prosternamus.’ 71. Capit hoc consilii, ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat, ut, quoniam graves homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo, et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. ‘Quid tu?’ inquit, ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratis rei publicae serviamus?’ Ille vero, simul atque hoc audivit ‘ne gratis,’ ‘Quo voles,’ inquit ‘sequar: sed quid adfers?’ Tum ei HS quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur, et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat. 72. Atque etiam ipse conditor totius negotii Guttam aspergit huic Bulbo; itaque minime amarus eis visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant. Unus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur: sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. Tum appellat hilaro vultu hominem Bulbus, ut blandissime potest: ‘Quid tu,’ inquit ‘Paete?’ – hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat, ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis quam generis uti cognomine videretur – ‘qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.’ Hic ille planus improbissimus, quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret, contrahit frontem – recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque vultus – et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus, quique ea vitia quae a natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset, pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum, atque hoc addit testimonii, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri

XXVII. 73. Manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam: res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei publicae causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiari DIXERUNT. Hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur. 74. In consilium erant ituri iudices XXXII; sententiis XVI absolutio confici poterat; quadragena milia nummum in singulos iudices distributa eum numerum sententiarum conficere debebant, ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. Atque etiam casu tum, quod illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. Facile hoc Habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L. Quinctius; qui cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illo in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit. 75. Consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset, ut Staienus scire posset quid cuique deberetur. Varia iudicum genera: nummarii pauci, sed omnes irati. Ut qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant sententias eorum quos corruptos esse putabant, ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur

XVIII. Ecce tibi eius modi sortitio ut in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! Summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. Atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant. 76. Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset actum. Deinde homines sapientes et ex vetere illa disciplina iudiciorum, qui neque absolvere hominem nocentissimum possent, neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum, re illa incognita, primo condemnare vellent, non liquere dixerunt. Non nulli autem severi homines – qui hoc statuerunt, quo quisque animo quid faceret spectari oportere – etsi alii pecunia accepta verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. Quinque omnino fuerunt qui illum vestrum innocentem Oppianicum sive imprudentia sive misericordia sive aliqua suspicione sive ambitione adducti absolverunt.

77. Condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnes rumorum et contionum ventos colligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. Habetur una atque altera contio vehemens et gravis: accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent, tribunus plebis clamitabat; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. Homines totius ignari negotii, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere. 78. Atque illo ipso tempore in aedes T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. Iam cetera nota sunt omnibus: ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno extorta atque erepta sit

XXIX. Huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat. Suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset, qui erant in contione non intellegebant, (neque enim docebantur); versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant; innocentem reum condemnatum audiebant; Staieni sententia condemnatum videbant; non gratis id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat. 79. Itaque confiteor – licet enim iam impune, hoc praesertim in loco, confiteri – quod Oppianici non modo vita, sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L. Quinctius, homo cum summa potestate praeditus, tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus, summam illi iudicio invidiam infamiamque esse conflatam; atque in hanc flammam recentem tum C. Iunium, qui illi quaestioni praefuerat, iniectum esse memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium constitutum, non disceptatione dicendi, sed clamore hominum de foro atque adeo de civitate esse sublatum.