Cicero – Pro Ligario

20. VII. Sed ut omittam communem causam, ueniamus ad nostram. Vtrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario ex Africa exire, an uobis in Africam non uenire? “Poteramusne”, inquies, “cum senatus consuisset?” Si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legauerat. Atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat, uos tum paruistis cum paruit nemo qui noluit. Reprehendo igitur? Minime uero; neque enim licuit aliter uestro generi, nomini, familiae, disciplinae. Sed hoc non concedo ut quibus rebus gloriemini in uobis easdem in aliis reprehendatis.

21. Tuberonis sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur; statuerat excusari. Haec ego noui propter omnis necessitudines, quae mihi sunt cum L. Tuberone; domi una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni uita familiares; magnum etiam uinculum quod isdem studiis semper usi sumus. Scio Tuberonem domi manere uoluisse; sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant ut, etiam si aliter sentiret, uerborum tamen ipsorum pondus sustinere non posset. Cessit auctoritati amplissimi uiri uel potius paruit.

22. Vna est profectus cum iis quorum erat una causa; tardius iter fecit; itaque in Africam uenit iam occupatam. Hinc in Ligarium crimen oritur uel ira potius. Nam si crimen est uoluisse, non minus magnum est uos Africam, arcem omnium prouinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere uoluisse quam aliquem se maluisse. Atque is tamen aliquis Ligarius non fuit; Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat.

23. Sed quoque modo se illud habet, haec querela, Tubero, uestra quid ualet: “Recepti in prouinciam non sumus”? Quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis, an contra Caesarem retenturi? VIII. Vide quid licentiae nobis, Caesar, tua liberalitas det uel potius audaciae. Si responderit Tubero Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te, cuius id eum facere interfuit, grauissimis uerbis eius consilium reprehendere. Non enim si tibi ea res grata fuisset, esset etiam adprobata.

24. Sed iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitauit facturus fuisse uideatur. Veniebatis igitur in Africam, in prouinciam unam ex omnibus huic uictoriae maxime infensam, in qua rex potentissimus, inimicus huic causae, aliena uoluntas conuentus firmi atque magni. Quaero, quid facturi fuistis? Quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum uideam quid feceritis? Prohibiti estis in prouincia uestra pedem ponere, et prohibiti summa cum iniuria.

25. Quo modo id tulistis? Acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? Nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli ueneratis. Quod si Caesaris causa in prouinciam ueniebatis, ad eum profecto exclusi prouincia uenissetis; uenistis ad Pompeium. Quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos uos contra Caesarem gerere bellum? Atque in hoc quidem uel com mendacio, si uultis, gloriemini per me licet uos prouinciam fuisse Caesari tradituros. Etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui uos tantae laudis occacione priuauerit.

26. IX. Sed uide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi uiri, L. Tuberonis, quam ego quamuis ipse probarem ut probo, tamen non commemorarem nisi a te cognouissem in primis eam uirtutem solere laudari. Quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? constantiam dico? nescio an melius patientiam possim dicere. Quotus enim istud quisque fecisset, ut a quibus partibus in dissensione ciuili non esset receptus, essetque etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret? Magni cuiusdam animi atque eius uiri quem de suscepta causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla uis, nullum periculum possit depellere.

27. Vt enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in prouinciam suam uenerat. Hinc prohibitus non ad Caesarem, ne iratus, non domum, ne iners, non aliquam in regionem, ne condemnare causam illam quam secutus esset uideretur; in Macedoniam ad Cn. Pompei castra uenit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria.

28. Quid? Cum ista res nihil commouisset eius animum ad quem ueneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi uero a causa abhorrebant; an, ut fit in ciuilibus bellis, nec in uobis magis quam in reliquis? Omnes enim uincendi studio tenebamur. Pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem uideres, pacem cogitare. Omnes, inquam, uincere uolebamus: tu certe praecipue, qui in eum locum uenisses, ubi tibi esset pereundum nisi uicisses; quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi uictoriae.

29. X. Haec ego non dicerem, Tubero, si aut uos constantiae uestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. Nunc quaero utrum uestras iniurias an rei publicae persequamini? Si rei publicae, quid de uestra in illa causa perseuerantia respondebitis? Si uestras, uidete ne erretis qui Caesarem uestris inimicis iratum fore putetis, cum ignouerit suis. Itaque num tibi uideor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? Quidquid dixi, ad unam summam referri uolo uel humanitatis uel clementiae uel misericordiae tuae

30. Causas, Caesar, egi multas, equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: “Ignoscite, iudices, errauit, lapsus est, non putauit, si umquam posthac…”. Ad parentem sic agi solet; ad iudices: “Non fecit, non cogitauit; falsi testes, fictum crimen”. Dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse, quibus in praesidiis fuerit quaere; taceo, ne haec quidem colligo quae fortasse ualerent etiam apud iudicem: “Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio tuus”. Ad iudicem sic, sed ego apud parentem loquor: “Erraui, temere feci, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti ueniam peto, ut ignoscatur oro”. Si nemo impetrauit, adroganter; si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti.

31. An sperandi de Ligario causa non erit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. XI. Vidi enim et cognoui quid maxime spectares cum pro alicuius salute multi laborarent, causas apud te rogantium gratiosiores esse quam uoltus neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius, pro quo laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi uideantur interdum, qui tua liberalitate fruantur, quam tu ipse, qui illis tam multa concedas; sed uideo tamen apud te, ut dixi, causas ualere plus quam preces, ab eisque te moueri maxime quorum iustissimum uideas dolorem in petendo.

32. In Q. Ligario conseruando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles; possum fortissimos uiros Sabinos tibi probatissimos totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere,—nosti optime homines—; animaduerte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi, de quo non dubito quid existimes, lacrimas squaloremque ipsius et fili uides.

33. Quid de fratribus dicam? Noli, Caesar, putare, de unius capite nos agere; aut tres Ligarii retinendi tibi in ciuitate sunt aut tres ex ciuitate exterminandi. Quoduis exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates uno illo exsulante. Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moueant te horum lacrimae, moueat germanitas; ualeat tua uox illa, quae uicit. Te enim dicere audiebamus nos omnis aduersarios putare nisi qui nobiscum essent, te omnis qui contra te non essent tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnem, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos, qui adsunt ueste mutata, non solum notos tibi, uerum etiam probatos uiros? Atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur. Conserua igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc uerissimum reperiatur.

34. XII. Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse. An potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus fuerit in qua fratres fuerunt? Quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna nouerit, qui hoc non sentiat quiduis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diuersas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt, tempestate abreptus est unus, qui si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen saluos esse uoluisti.

35. Sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum, uerum etiam a fratribus; hi te orant tui. Equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est me hoc meminisse, spero etiam te, qui obliuisci nihil soles nisi iniurias,—quam hoc est animi, quam etiam ingeni tui!—te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem, recordari.

36. Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec diuinabat—nisi ut tui eum studiosum et bonum uirum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. Quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot, talibus uiris neque nobis necessariis tuis, sed etiam rei publicae condonaueris.

37. Fac igitur quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Vt concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius uoluntatem carissimam semper habuisti, et si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli obsecro dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de uirtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.

38. Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut uelis seruare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulet, tua certe natura breuiorem. Quare cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam; tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum.