Cicero – Pro Roscio Amerino

90. “Quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?”

Non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. Iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. Nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt. 91. Verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur. Dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices sustulerunt. Hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. Verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.

92. Video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici fuerit. Ubi occisus est Sex. Roscius? ­ Romae. ­ Quid? tu, T. Rosci, ubi tunc eras? ­ Romae. Verum quid ad rem? et alii multi. Quasi nunc id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit. 93. Age nunc ceteras quoque facultates consideremus. Erat tum multitudo sicariorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid? ea multitudo quae erat? Opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. Si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur. 94. Dices: ‘Quid postea, si Romae adsiduus fui?’ Respondebo: ‘At ego omnino non fui.’ ­ ‘Fateor me sectorem esse, verum et alii multi.’ ­ ‘At ego, ut tute arguis, agricola et rusticus.’ ­ ‘Non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.’ ­ ‘At ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine.’ Permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.

95. Videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, T. Rosci, facta sunt; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. Vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. Cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? Qua in re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia. 96. Occiso Sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. Quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? ­ ‘Sua sponte Mallius nuntiat.’ ­ Quid, quaeso, eius intererat? An, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret? Cuius rei causa venerat Ameriam? ‘Non possum’ ,inquit ‘divinare.’ Eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. Qua ratione T. Roscio Capitoni primo nuntiavit? Cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret?

97. Occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. Quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? Non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te; si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Unum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Ubi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? Fac audisse statim; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?

98. Etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est? Nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste T. Roscius? non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet? 99. Quid erat quod Capitonem primum scire vellet? Nescio, nisi hoc video, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possidere. 100. Audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. Habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis LX de ponte in Tiberim deiecerit. Quae, si prodierit atque a eo cum prodierit ­ scio enim proditurum esse ­ audiet. 101. Veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum esse se*

102. Alter ex ipsa caede volucrem nuntium Armeriam ad socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. Alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non quod fecerit vindicandum sit. Itaque more maiorum comparatum est ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non dicerent. 103. Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non audeo dicere: Si diceret, non crederetur. Videte nunc quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia. Cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur. 104. Quid? tu, vir optime, ecquid habes quod dicas? mihi ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. Multa scelerate, multa audaciter, multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere. Neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. Huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset. Nunc quid est quod quisquam ex vobis audire desideret, cum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra vosmet ipsos facere videamini?

105. Age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt. Ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. Quaeritur etiam nunc quis eum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? Curat Chrysogonus ut eius bona veneant statim; qui non norat hominem aut rem. At qui ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis, iudices, continuo dicere: ‘Necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.’ Hic nihil est quod suspicione occupetis. Non enim ego ita disputabo: 106. ‘Veri simile est Roscios istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.’ 107. Haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causa partem acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit? Qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num quisnam praeterea? Nemo est, iudices. Num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?

108. Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. Si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? Cur tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste T. Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet? Nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?

109. Venit in decem primis legatus in castra Capito. Vos totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote. 110. Impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, cum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere. Postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt. 111. In privatis rebus si qui rem mandatam non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, eum maiores summum admisisse dedecus existimabant. Itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. Non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. Idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur. 112. Quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? Recede de medio; per alium transigam. Suscipis onus offici quod te putas sustinere posse; quod maxime videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt. Ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem. Nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem putat. Perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset. 113. Itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur? In mmimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur? 114. Si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret? 115. Nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice T. Roscio mandatus est; et ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.

116. Videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum posse quo iste sese non contaminarit. In rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui cum altero rem communicavit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? Atque ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. Tecti esse ad alienos possumus, intimi multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. Recte igitur maiores eum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. 117. At vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. Itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. In eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis. 118. Etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. Tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur. Quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse videtur aut hic discipulus magistro tantulum de arte concedere? Par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.

119. Etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite nunc discipuli aequitatem. Dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. Tu semper, T. Rosci, recusasti. Quaero abs te: ‘Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?’ Postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. Postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.