Cicero – Pro Sestio

X. videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus. 23. laudabat homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus (viribus) animi et corporis devorarat; eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat. 24. ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius (consorti)onis indicia redolerent, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis exspectandum, mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii summi imperi nomine armati rem publicam contrucidarunt. foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum sanciri posse dicebant. 25. qua re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim.

XI. hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab his cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur. 26. hic subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque iam omni ratione, privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. erat eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. qua tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum faceret amisit? venistis ad senatum, vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata, vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis, cum, vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit.

XII. 27. O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta, sed luctus: quem enim deprecarere, cum omnes essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata veste non esset? hac mutatione vestis facta tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit. 28. exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei poenas quo me consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. si dixisset haec solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte. 29. L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari.

XIII. quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit. 30. nihil acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit, ex urbe exire a consulibus iuberi: atque illis erat tum reditus in suas civitates, ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. hoc vero quid est? exterminabit civis Romanos edicto consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis edictis ius libertatemque pervertere? 31. etsi me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam vexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere, omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam.

XIV. 32. erat igitur in luctu senatus, squalebat civitas publico consilio veste mutata, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. quis umquam consul senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare? 33. quid? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mutabit? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? idemque consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam (agebantur) voce ac sententia sua comprobaverunt.

XV. isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, ne avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne valeret: qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam? 34. isdemque consulibus inspectantibus servorum dilectus habebatur pro tribunali Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. isdemque consulibus arma in templum Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines forum et contiones tenebant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum duo consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insultabat, dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metu multos, pluris etiam spe et promissis tenebat. 35. quae cum essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam et eversam sed iam captam atque oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt.

XVI. 36. exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato (populo), tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor. 37. quid enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae (respiciens rem gesserat), cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu C. Mari invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque versato. cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. meam causam senatus palam, 38. equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie enixeque susceperant. eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope gentium pertinerent; ea condicione gesseram ut meum factum semper omnes praestare tuerique deberent.

XVII. erat autem mihi contentio non cum victore exercitu, sed cum operis conductis et ad diripiendam urbem concitatis; habebam inimicum non C. Marium, terrorem hostium, spem subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo, quos levitas, quos improbitas tribuno plebis constrictos addixerat; 39. nec mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, rem frumentariam tralatam sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; quos homines si, id quod facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives flagitabant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vim vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium vel potius domesticorum hostium mortem maereret. sed me illa moverunt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se quae faceret contra salutem meam facere auctore Cn. Pompeio, clarissimo viro mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae necessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus esse meis fortunis praedicabatur; C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat, inimicissimus esse meae saluti ab eodem cotidianis contionibus dicebatur.

XVIII. quid ergo? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit? me vero non illius oratio, sed eorum taciturnitas in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. illi autem aliquo tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur. 41. sed tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptae causae defuturum esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum rei publicae conservandae, domi meae certi homines ad eam rem positi monuerunt ut esset cautior, eiusque vitae a me insidias apud me domi positas esse dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum a me certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, sibi cavendum putaret. ipse autem Caesar, quem maxime homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercitus, inque eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem praefecerat.

XIX. 42. haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis vestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices? 43. scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope vestro defuisse. contenderem contra tribunum plebis privatus armis? vicissent improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua praestaret? cui denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. quid erat bis vincere? id profecto, ut, (si) cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem. 44. ego vero, vel si pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset, semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassent, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent.