Cicero – Pro Sestio
XXX. 64. his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt sed ne iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae. 65. cur, cum de capite civis—non disputo cuius modi civis—et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari? 66. quae vero promulgata illo anno fuerint, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi terrae iam non erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit quae non esset attributa atque discripta? quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo anno non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? damnatis de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant.
XXXI. 67. hic aliquando, serius quam ipse vellet, Cn. Pompeius invitissimis iis qui mentem optimi ac fortissimi viri suis consiliis fictisque terroribus a defensione meae salutis averterant, excitavit illam suam non sopitam, sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem rei publicae bene gerendae. non est passus ille vir, qui sceleratissimos civis, qui acerrimos hostis, qui maximas nationes, qui reges, qui gentis feras atque inauditas, qui praedonum infinitam manum, qui etiam servitia virtute victoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis sed etiam sanguine suo saepe servasset: accessit ad causam publicam, restitit auctoritate sua reliquis rebus, questus est de praeteritis. fieri quaedam ad meliorem spem inclinatio visa est. 68. decrevit senatus frequens de meo reditu Kalendis Iuniis, dissentiente nullo, referente L. Ninnio, cuius in mea causa numquam fides virtusque contremuit. intercessit Ligus iste nescio qui, additamentum inimicorum meorum. res erat et causa nostra eo iam loci ut erigere oculos et vivere videretur. quisquis erat qui aliquam partem in meo luctu sceleris Clodiani attigisset, quocumque venerat, quod iudicium cumque subierat, damnabatur: inveniebatur nemo qui se suffragium de me tulisse confiteretur. decesserat ex Asia frater meus magno squalore, sed multo etiam maiore maerore. huic ad urbem venienti tota obviam civitas cum lacrimis gemituque processerat. loquebatur liberius senatus; concurrebant equites Romani; Piso ille, gener meus, cui fructum pietatis suae neque ex me neque a populo Romano ferre licuit, a propinquo suo socerum suum flagitabat; omnia senatus reiciebat, nisi de me primum consules rettulissent.
XXXII. 69. quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto ferroque deprenso, ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaverunt; ex quo intellectum est non mihi absenti crevisse amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur. 70. hoc igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat.
XXXIII. 71. hoc interim tempore P. Sestius, iudices, designatus iter ad C. Caesarem pro mea salute suscepit; pertinere et ad concordiam civium putavit et ad perficiundi facultatem animum Caesaris a causa non abhorrere. quid egerit, quantum profecerit, nihil ad causam. equidem existimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fuerit, nihil ab hoc profectum, sin iratior, non multum; sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis videtis. ingredior iam in Sesti tribunatum, nam hoc primum iter designatus rei publicae causa suscepit; abiit ille annus; respirasse homines videbantur nondum re, sed spe rei publicae reciperandae. exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. quibus utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur! neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus. 72. ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iis princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedula rem publicam conaretur adrodere. alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gavi Oleli area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus, subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. veniunt Kalendae Ianuariae. vos haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum.
XXXIV. 73. tum princeps rogatus sententiam L. Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam de civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse illam, flammam quassatae rei publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis, magna rerum permutatione impendente, declinasse me paulum et spe reliquae tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me solum sed etiam ornari a senatu decere. disputavit etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset rogatum, tamen vim habere non posset; qua re me, qui nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate oportere. 74. hunc nemo erat quin verissime sentire diceret. sed post eum rogatus Cn. Pompeius, adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. clamor senatus, querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de me.
XXXV. 75. Cum omni mora, ludificatione, calumnia senatus auctoritas impediretur, venit tandem concilio de me agendi dies, viii Kal. Febr. princeps rogationis, vir mihi amicissimus, Q. Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupavit. quietus eo die Sestius, is qui est de vi reus; actor hic defensorque causae meae nihil progreditur, consilia exspectat inimicorum meorum. quid? illi quorum consilio P. Sestius in iudicium vocatur, quo se pacto gerunt? Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt non nullos, vulnerant multos. venientem in forum virum optimum et constantissimum, 76. M. Cispium, tribunum plebis, vi depellunt, caedem in foro maximam faciunt, universique destrictis gladiis et cruentis in omnibus fori partibus fratrem meum, virum optimum, fortissimum meique amantissimum, oculis quaerebant, voce poscebant. quorum ille telis libenter in tanto luctu ac desiderio mei non repugnandi, sed moriendi causa corpus obtulisset suum, nisi suam vitam ad spem mei reditus reservasset. subiit tamen vim illam nefariam consceleratorum latronum et, cum ad fratris salutem a populo Romano deprecandam venisset, pulsus e rostris in comitio iacuit, seque servorum et libertorum corporibus obtexit, vitamque tum suam noctis et fugae praesidio non iuris iudiciorumque defendit. 77. meministis tum, iudices, corporibus civium Tiberim compleri, cloacas refarciri, e foro spongiis effingi sanguinem, ut omnes tantam illam copiam et tam magnificum apparatum non privatum aut plebeium, sed patricium et praetorium esse arbitrarentur
XXXVI. nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. ‘atqui vis in foro versata est.’ certe; quando enim maior? lapidationes persaepe vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? qua ex concitatione animorum? nam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo (proposito) imperitis aut largitione, oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur: nullo vero verbo facto, nulla contione advocata, nulla (lata) lege concitatam nocturnam seditionem quis audivit? 78. an veri simile est ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, praeter eos qui ab illo pestifero ac perdito civi iam pridem rei publicae sanguine saginantur? hic iam de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium queritur cum multitudine in tribunatu et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit? certe non fuit. Victa igitur est causa rei publicae, et victa non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed vi, manu, ferro. nam si obnuntiasset Fabricio is praetor qui se servasse de caelo dixerat, accepisset res publica plagam, sed eam quam acceptam gemere posset; si intercessisset conlega Fabricio, laesisset rem publicam, sed (tribunicio) iure laesisset. gladiatores tu novicios, pro exspectata aedilitate suppositos, cum sicariis e carcere emissis ante lucem inmittas? magistratus templo deicias, caedem maximam facias, forum purges? et cum omnia vi et armis egeris, accuses eum qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut vitam suam posset defendere?
XXXVII. 79. atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis munitus tuto in foro magistratum gereret, rem publicam administraret. itaque fretus sanctitate tribunatus, cum se non modo contra vim et ferrum sed etiam contra verba atque interfationem legibus sacratis esse armatum putaret, venit in templum Castoris, obnuntiavit consuli: cum subito manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam victrix, exclamat, incitatur, invadit; inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis saeptorum et fustibus; a quibus hic multis vulneribus acceptis ac debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus, neque ulla alia re ab se mortem nisi opinione mortis depulit. quem cum iacentem et concisum plurimis vulneribus extremo spiritu exsanguem et confectum viderent, defetigatione magis et errore quam misericordia et modo aliquando caedere destiterunt. 80. et causam dicit Sestius de vi? quid ita? quia vivit. at id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. accusa Lentidium; non percussit locum; male dic Titio, Sabino homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. ipsum vero quid accusas? num defuit gladiis? num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non recepit?
XXXVIII. an haec ipsa vis est, non posse emori? an illa, quod tribunus plebis templum cruentavit? an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? Vbi est crimen? quid reprehenditis? 81. hic quaero, iudices: si illo die gens ista Clodia quod facere voluit effecisset, si P. Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne ad arma ituri? fuistisne vos ad patrium illum animum maiorumque virtutem excitaturi? fuistisne aliquando rem publicam a funesto latrone repetituri? an etiam tum quiesceretis, cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facinerosissimis sicariis et a servis esse oppressam atque conculcatam videretis? cuius igitur mortem ulcisceremini, si quidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de eius virtute vivi quid vos loqui, quid sentire, quid cogitare, quid iudicare oporteat, dubitandum putatis? 82. at vero ipsi illi parricidae, quorum ecfrenatus furor alitur impunitate diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerant ut, si paulo longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. sensit rusticulus non incautus—neque enim homines nequam tacere potuerunt—suum sanguinem quaeri ad restinguendam invidiam facinoris Clodiani; mulioniam paenulam arripuit, cum qua primum Romam ad comitia venerat; messoria se corbe contexit. Cum quaererent alii Numerium, alii Quintium, gemini nominis errore servatus est. atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum est Sestium vivere; quod ni esset patefactum paulo citius quam vellem, non illi quidem morte mercennarii sui transferre potuissent invidiam in quos putabant, sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent. 83. ac si tum P. Sestius, iudices, in templo Castoris animam quam vix retinuit edidisset, non dubito quin, si modo esset in re publica senatus, si maiestas populi Romani revixisset, aliquando statua huic ob rem publicam interfecto in foro statueretur. nec vero illorum quisquam quos a maioribus nostris morte obita positos in illo loco atque in rostris conlocatos videtis esset P. Sestio aut acerbitate mortis aut animo in rem publicam praeponendus; qui cum causam civis calamitosi, causam amici, causam bene de re publica meriti, causam senatus, causam Italiae, causam rei publicae suscepisset, cumque auspiciis religionique parens obnuntiaret quod senserat, luce palam a nefariis pestibus in deorum hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo, sanctissima in causa, sanctissimo in magistratu. eius igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius mortem ornandam monumento sempiterno putaretis?
XXXIX. 84. ‘homines,’ inquit, ’emisti, coegisti, parasti.’ quid uti faceret? senatum obsideret? civis indemnatos expelleret? bona diriperet? aedis incenderet? tecta disturbaret? templa deorum immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro e rostris expelleret? provincias quas vellet quibus vellet venderet? reges appellaret? rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legatos nostros reduceret? principem civitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere posset, quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco, credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit. ‘at nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius modi praesidia viros bonos compellebat.’ pulsi nos eramus, non omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: vos taciti maerebatis. 85. captum erat forum anno superiore, aede Castoris tamquam arce aliqua (a) fugitivis occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu comprensi, in senatum introducti, confessi, in vincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera iudicia sublata. tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem moribundumque vidistis: alterius tribuni plebis divini hominis—dicam enim quod sentio et quod mecum sentiunt omnes—divini, insigni quadam, inaudita, nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano