Digesta vel Pandectae – Liber XXIX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

29.2.12

Ulpianus libro 11 ad edictum

Ei, qui se non miscuit hereditati paternae, sive maior sit sive minor, non esse necesse praetorem adire, sed sufficit se non miscuisse hereditati. Et est in semenstribus Vibiis Soteri et Victorino rescriptum, non esse necesse pupillis in integrum restitui ex avito contractu, quorum pater constituerat non adgnoscere hereditatem neque quicquam amoverat vel pro herede gesserat.

29.2.13

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

pr. Is qui heres institutus est vel is cui legitima hereditas delata est repudiatione hereditatem amittit. Hoc ita verum est, si in ea causa erat hereditas, ut et adiri posset: ceterum heres institutus sub condicione si ante condicionem existentem repudiavit, nihil egit, qualisqualis fuit condicio, etsi in arbitrium collata est.

1. Si quis dubitet, vivat testator nec ne, repudiando nihil agit.

2. Substitutus quoque similiter si ante repudiat, quam heres institutus decernat de hereditate, nihil valebit repudiatio.

3. Neque filius familias repudiando sine patre neque pater sine filio alteri nocet: utrique autem possunt repudiare.

29.2.14

Paulus secundo ad Sabinum

Idem est etiam si legitima hereditas filiis obvenit.

29.2.15

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

Is qui putat se necessarium, cum sit voluntarius, non poterit repudiare: nam plus est in opinione, quam in veritate.

29.2.16

Ulpianus libro 24 ad edictum

Et e contrario qui se putat necessarium, voluntarius existere non potest.

29.2.17

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

pr. Nec is, qui non valere testamentum aut falsum esse putat, repudiare potest. Sed si certum sit falsum non esse, quod falsum dicitur, sicut adeundo adquirit, ita et repudiando amittit hereditatem.

1. Heres institutus idemque legitimus si quasi institutus repudiaverit, quasi legitimus non amittit hereditatem: sed si quasi legitimus repudiavit, si quidem scit se heredem institutum, credendus est utrumque repudiasse: si ignorat, ad neutrum ei repudiatio nocebit neque ad testamentariam, quoniam hanc non repudiavit, neque ad legitimam, quoniam nondum ei fuerat delata.

29.2.18

Paulus libro secundo ad Sabinum

Is potest repudiare, qui et adquirere potest.

29.2.19

Paulus libro 59 ad edictum

Qui hereditatem adire vel bonorum possessionem petere volet, certus esse debet defunctum esse testatorem.

29.2.20

Ulpianus libro 61 ad edictum

pr. Pro herede gerere videtur is, qui aliquid facit quasi heres. Et generaliter Iulianus scribit eum demum pro herede gerere, qui aliquid quasi heres gerit: pro herede autem gerere non esse facti quam animi: nam hoc animo esse debet, ut velit esse heres. Ceterum si quid pietatis causa fecit, si quid custodiae causa fecit, si quid quasi non heres egit, sed quasi alio iure dominus, apparet non videri pro herede gessisse.

1. Et ideo solent testari liberi, qui necessarii existunt, non animo heredis se gerere quae gerunt, sed aut pietatis aut custodiae causa aut pro suo. Ut puta patrem sepelivit vel iusta ei fecit: si animo heredis, pro herede gessit: enimvero si pietatis causa hoc fecit, non videtur pro herede gessisse. Servos hereditarios pavit iumenta aut pavit aut distraxit: si hoc ut heres, gessit pro herede: aut si non ut heres, sed ut custodiat, aut putavit sua, aut dum deliberat, quid fecit consulens ut salvae sint res hereditariae, si forte ei non placuerit pro herede gerere, apparet non videri pro herede gessisse. Proinde et si fundos aut aedes locavit vel fulsit vel si quid aliud fecit non hoc animo, quasi pro herede gereret, sed dum ei, qui substitutus est vel ab intestato heres exstaturus, prospicit, aut res tempore perituras distraxit: in ea causa est, ut pro herede non gesserit, quia non hoc animo fuerit.

2. Si quid tamen quasi heres petit, sed ex his, quae ad heredem extraneum non transeunt, videamus, an oneribus se immerserit hereditariis. Ut puta a liberto parentis operas petit: has heres extraneus petere non potuit, hic tamen petendo consequi potest. Et constat pro herede eum non gessisse, cum petitio earum etiam creditoribus competat et maxime futurarum.

3. Sed et qui in sepulchrum hereditarium mortuum intulit, obligari paternis creditoribus non est existimandus, ut Papinianus ait: quae sententia humanior est, licet Iulianus contra scripserit.

4. Papinianus scribit filium heredem institutum qui se bonis paternis abstinuit volgo putare quosdam, si a statulibero pecuniam accepit, a creditoribus conveniendum, sive nummi peculiares fuerint sive non fuerint, quia ex defuncti voluntate accipitur, quod condicionis implendae causa datur. Iulianus autem et si non abstinuit, idem existimavit. Ita demum autem pro herede gessisse ait Papinianus, si solus heres sit: ceterum si coheredem habeat et coheres adiit, non est cogendus, inquit, is qui accepit a statulibero actiones creditorum suscipere: nam cum se filius abstinet, idem debebit consequi iure praetorio, quod emancipatus consequitur qui hereditatem repudiavit, quo facto statuliber filio nominatim pecuniam dare iussus potuisset non heredi dando ad libertatem pervenire. Itaque tunc pro herede geri dicendum esse ait, quotiens accipit quod citra nomen et ius heredis accipere non poterat.

5. Si sepulchri violati filius aget quamvis hereditarii, quia nihil ex bonis patris capit, non videtur bonis immiscere: haec enim actio poenam et vindictam quam rei persecutionem continet.

29.2.21

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

pr. Si quis extraneus rem hereditariam quasi subripiens vel expilans tenet, non pro herede gerit: nam admissum contrariam voluntatem declarat.

1. Interdum autem animus solus eum obstringet hereditati, ut puta si re non hereditaria quasi heres usus sit.

2. Sed ita demum pro herede gerendo adquiret hereditatem, si iam sit ei delata: ceterum ex quibus causis repudiantem nihil agere diximus, ex isdem causis nec pro herede gerendo quicquam agere sciendum est.

3. Si quis partem ex qua institutus est ignoravit, Iulianus scribit nihil ei nocere, quominus pro herede gereret. Quod et Cassius probat, si condicionem, sub qua heres institutus est, non ignorat, si tamen exstitit condicio, sub qua substitutus est. Quid tamen si ignorat condicionem exstitisse? Puto posse adire hereditatem, quemadmodum si ignoret, an coheredis, cui substitutus est, repudiatione portio ei delata sit.

29.2.22

Paulus libro secundo ad Sabinum

Si is, ad quem legitima hereditas pertinet, putaverit defunctum servum suum esse et quasi peculium eius nactus sit, placet non obligari eum hereditati. Idem ergo dicemus, ut ait Pomponius, si quasi libertini sui, cum ingenuus esset, bona eius occupavit. Nam ut quis pro herede gerendo obstringat se hereditati, scire debet, qua ex causa hereditas ad eum pertinet: veluti adgnatus proximus iusto testamento scriptus heres, antequam tabulae proferantur, cum existimaret intestato patrem familias mortuum, quamvis omnia pro domino fecerit, heres tamen non erit. Et idem iuris erit, si non iusto testamento scriptus heres prolatis tabulis, cum putaret iustum esse, quamvis omnia pro domino administraverit, hereditatem tamen non adquiret.

29.2.23

Pomponius libro tertio ad Sabinum

In repudianda hereditate vel legato certus esse debet de suo iure is qui repudiat.

29.2.24

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

Fuit quaestionis, an pro herede gerere videatur, qui pretium hereditatis omittendae causa capit, et optinuit hunc pro herede quidem non gerere, qui ideo accepit, ne heres sit, in edictum tamen praetoris incidere. Sive igitur a substituto non heres accepit sive a legitimo, mortis causa accepisse videtur. Idemque erit et si non accepit, sed promissa sit ei pecunia: nam et stipulando mortis causa capit.

29.2.25

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

pr. Si quis mihi bona fide serviat servus alienus, iussu meo hereditatem adeundo nihil promovebit nec adquiret mihi, nec fructuarius quidem servus.

1. Servus municipum vel collegii vel decuriae heres institutus manumissus vel alienatus adibit hereditatem.

2. Si fisci servus sit, iussu procuratoris Caesaris adibit hereditatem, ut est saepe rescriptum.

3. Si quis plane servus poenae fuerit effectus ad gladium vel ad bestias vel in metallum damnatus, si fuerit heres institutus, pro non scripto hoc habebitur: idque divus Pius rescripsit.

4. Iussum eius qui in potestate habet non est simile tutoris auctoritati, quae interponitur perfecto negotio, sed praecedere debet, ut Gaius Cassius libro secundo iuris civilis scribit: et putat vel per internuntium fieri posse vel per epistulam.

5. Sed utrum generaliter “quaecumque tibi hereditas fuerit delata”, an specialiter? Et magis placet, ut Gaius Cassius scribit, specialiter debere mandare.

6. An nominatim de vivi hereditate mandari possit, quaeritur: sed ego non puto recipiendum, ut de vivi hereditate mandetur. Plane si rumor fuit Lucium Titium decessisse, poterit ei mandare, ut, si scripsit eum, adeat: aut si clusae adhuc tabulae sunt et sit incertum, an filius scriptus sit heres.

7. Sed quid si mandavit, ut hereditatem colligat, an videtur mandasse, ut adeat? Quid si ut petat bonorum possessionem? Aut ut rem hereditariam distrahat? Aut quid si petitam bonorum possessionem ratam habuit, mox filius adeat hereditatem? Vel quid si pro herede gerere mandavit, filius adiit hereditatem? An iussu videatur adisse, dubitari potest. Immo verius est ex his omnibus aditionem esse introducendam.

8. Pater filio ita scripsit: “Scio, fili, quod pro tua prudentia invigilabis hereditati delatae tibi Lucii Titii”. Puto iussu patris adisse.

9. Quid si mandavit: “Si expedit adire, adito?” “Si putas expedire adire, adito?” Erit iussu aditum.

10. Si “coram Titio” iussit adire, si “arbitrio Lucii Titii”, recte puto iussisse.

11. Sed si mandavit quasi ex asse instituto et inveniatur ex parte, non puto ex iussu adisse. Quod si ex parte iussit, potest ex asse adire. Aliter atque si mandavit quasi ab intestato et ex testamento adiit: nam non puto quicquam egisse. At si ex testamento mandavit, poterit et ab intestato, quoniam non fecit deteriorem condicionem patris. Idemque et si quasi instituto praecepit et inveniatur substitutus, vel contra.

12. Sed si mandavit, ut patris adiret, sit autem et impuberi substitutus, non sufficit iussum.

13. Plane si sic mandavit “si qua ex testamento Lucii Titii deferatur hereditas”, potest defendi iussu adisse.

14. Sed si posteaquam iussit, paenitentiam egit prius quam adiret, nihil agit adeundo.

15. Item si se adrogandum dederit prius quam filius adiret, non est adquisita hereditas.

29.2.26

Paulus libro secundo ad Sabinum

Si ego et servus meus vel filius heres institutus sit, si iussero filio vel servo adire, statim et ex mea institutione me heredem esse pomponius scribit: idem et Marcellus probat et Iulianus.

29.2.27

Pomponius libro tertio ad Sabinum

Neminem pro herede gerere posse vivo eo, cuius in bonis gerendum sit, Labeo ait.

29.2.28

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

Aristo existimat praetorem aditum facultatem facere debere heredi rationes defuncti ab eo petere, penes quem depositae sunt, deliberanti de adeunda hereditate.

29.2.29

Pomponius libro tertio ad Sabinum

Qui heres institutus prohibeatur ab eo, qui una institutus iam hereditatem adiit, tabulas litteras rationes inspicere mortui, unde scire posset an sibi adeunda esset hereditas, non videtur pro herede gerere.

29.2.30

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

pr. Cum quidam legationis causa absens filium heredem institutum non potuisset iubere adire in provincia agentem, divus Pius rescripsit consulibus subvenire ei oportere mortuo filio, eo quod rei publicae causa aberat.

1. Quod dicitur: “Proximus a filio postumo heres, dum mulier praegnas est aut putatur esse, adire hereditatem non potest: sed si scit non esse praegnatem, potest” accipe proximus a ventre, qui suum heredem pariturus est. Et non solum ad testatos haec verba, verum ad intestatos quoque pertinent. Et in eo ventre idem accipias, qui legitimum vel consanguineum pariturus est, quoniam mortis tempore qui in utero est, quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum si fuerit editus, pro iam nato habetur. Idemque et per bonorum possessionem edictalem denique praetor ventrem mittit in possessionem.

2. Sive igitur putem praegnatem sive sit re vera praegnas, quae eum paritura est qui suus futurus est, adire hereditatem non possum, quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum, nisi si proponas ventrem institutum vel exheredatum.

3. Quod dicitur “si putetur esse praegnas”, sic accipiendum est, si dicat se praegnatem. Quid ergo, si ipsa non dicat, sed neget, alii dicant praegnatem esse? Adhuc adiri hereditas non potest: finge obstetrices dicere. Quid si ipse putat solus? Si iusta ratione ductus, non potest adire: si secundum multorum opinionem potest.

4. Quid ergo si praegnas fuit, cum putaret heres non esse praegnatem et adiit, mox abortum factum est? Procul dubio nihil egerit. Totiens igitur ei sua praesumptio proficit, quotiens concurrit cum veritate.

5. Sed et si ipsa mulier heres instituta sit, quae se praegnatem fingit, adeundo adquiret hereditatem: per contrarium non adquiret, si se putet praegnatem, cum non sit.

6. Suum heredem certum est ex asse heredem esse, etsi putat esse praegnatem mulierem, quae non est praegnas. Quid si unum in utero habeat, an ex parte dimidia sit heres, sive institutum postumum proponas sive intestatum patrem decessisse? Quod et Sextum Pomponium Opinatum Tertullianus libro quarto quaestionum refert: putasse enim, sicuti cum vacuo utero suus ex asse heres est, ita et cum unum gerit nec per naturam humanae condicionis alium partum formare potest (quod quidem post certum tempus conceptionis eveniet), ex parte dimidia et ignorantem fore heredem, non ex quarta, ut Iulianus putat.

7. Scientia autem vel opinio, si filius familias vel servus instituti sunt, utrum ipsorum an domini vel patris accipienda sit? Finge patrem putasse praegnatem, filium certum esse fingere et sic adire, an adquirat hereditatem? Puto adquirere: sed contra non adquirere.

8. Si certus sum non esse falsum testamentum vel irritum vel ruptum, licet dicatur esse, possum adire hereditatem.

29.2.31

Paulus libro secundo ad Sabinum

Heredi cum postumo instituto reliquae partes adcrescunt, quae postumo datae sunt, si certum sit non esse praegnatem, licet heres ignoret.

29.2.32

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

pr. Heres institutus si putet testatorem vivere, quamvis iam defunctus sit, adire hereditatem non potest.

1. Sed et si scit se heredem institutum, sed utrum pure an sub condicione ignoret, non poterit adire hereditatem, licet pure heres institutus sit, et sub condicione licet paruerit condicioni.

2. Sed et si de condicione testatoris incertus sit, pater familias an filius familias sit, non poterit adire hereditatem, etsi eius condicionis sit in veritate, ut testari potuerit.

29.2.33

Paulus libro 12 ad Plautium

Quod si dubitet, apud hostes decessit an civis Romanus, quoniam utroque casu est ius adeundi et in re est, ut possit adire, dicendum est posse adire.

29.2.34

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

pr. Sed et si de sua condicione quis dubitet, an filius familias sit, posse eum adquirere hereditatem iam dictum est. Cur autem, si suam ignoret condicionem, adire potest, si testatoris, non potest? Illa ratio est, quod qui condicionem testatoris ignorat, an valeat testamentum dubitat, qui de sua, de testamento certus est.

1. Sed et si cum esset pure institutus, putavit sub condicione et impleta condicione, quam iniectam putavit, adiit, an possit adquirere hereditatem? Consequens est dicere posse eum adire, maxime cum haec suspicio nihil ei offuerit nec periculum adtulerit. Facilius quis admittet, si quis pure institutus putavit se sub condicione institutum condicionemque impletam quam in eventum putabat: nam in nullo haec suspicio offuit.

29.2.35

Ulpianus libro nono ad Sabinum

pr. Si quis heres institutus ex parte, mox titio substitutus, antequam ex causa substitutionis ei deferatur hereditas, pro herede gesserit, erit heres ex causa quoque substitutionis, quoniam invito quoque ei adcrescit portio. Idem dico et si filius familias vel servus iussu domini vel patris adierint hereditatem, mox emancipatus vel manumissus ex causa substitutionis adeant: erunt namque heredes: sunt enim appendices praecedentis institutionis.

1. Si exclusus per condicionem sibi datam pater filium iussit adire, dicendum erit eum non quaesisse suam portionem.

2. Sed si ex duobus filiis unum iusserit, debebit et alium filium iubere adire.

29.2.36

Pomponius libro tertio ad Sabinum

Si ex sua parte dominus vel pater adierit, necessarium est iussum, ut filius vel servus coheredes adeant.

29.2.37

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Heres in omne ius mortui, non tantum singularum rerum dominium succedit, cum et ea, quae in nominibus sint, ad heredem transeant.

29.2.38

Ulpianus libro 43 ad edictum

Si duo sint necessarii heredes, quorum alter se abstinuit, alter posteaquam prior abstinuit immiscuit se, dicendum est hunc non posse recusare, quo minus tota onera hereditaria subeat: qui enim scit aut scire potuit illo abstinente se oneribus fore implicitum, ea condicione adire videtur.

29.2.39

Ulpianus libro 46 ad edictum

Quam diu potest ex testamento adiri hereditas, ab intestato non defertur.

29.2.40

Ulpianus libro quarto disputationum

Quaesitum est, an, licet quis paternae hereditatis nihil attingat, aliquid tamen propter patris voluntatem habeat vel faciat, an creditoribus paternis cogatur respondere: ut puta si impuberi fuerit substitutus. In qua specie Iulianus libro vicesimo sexto digestorum scripsit incidere eum in edictum, si se immiscuerit impuberis hereditati: nam qui iudicium parentis oppugnaverit, non debet ex eadem hereditate quicquam consequi. Sed Marcellus eleganter distinguit multum interesse, utrum ex asse fuerit institutus in patris testamento an ex parte, ut, si ex parte, potuerit sine metu remota patris successione impuberis hereditatem amplecti.

29.2.41

Iulianus libro 26 digestorum

Filius, qui se paterna hereditate abstinuit, si exheredati fratris hereditati se immiscuerit et pro herede gesserit, poterit ex substitutione hereditatem optinere.

29.2.42

Ulpianus libro quarto disputationum

pr. Iulianus libro vicesimo sexto digestorum scripsit, si pupillus paterna hereditate se abstinuisset, deinde ei aliquis heres exstitisset, non esse eum compellendum creditoribus paternis respondere, nisi substitutus ei fuit: inclinat enim in hoc, ut putet substitutum etiam patris onera subiturum. Quae sententia a Marcello recte notata est: impugnat enim utilitatem pupilli, qui ipse saltem potest habere successorem: metu enim onerum patris timidius quis etiam impuberis hereditatem adibit. Alioquin, inquit, et si frater fuit, omissa causa testamenti ab intestato possidebit hereditatem et quidem impune: nec enim videtur voluisse fraudare edictum, qui sibi prospicit, ne oneribus patris pupilli hereditas implicaretur. Sed quod in fratre scripsit, credo ita intellegendum, si non impuberis frater fuit, sed testatoris: ceterum utique si frater a patre fratri substitutus impuberi sit, sine dubio necessarius heres existet.

1. Si in societate, quam vivo patre inchoaverat, filius post mortem patris perseveraverit, Iulianus recte distinguit interesse, utrum rem coeptam sub patre perficit an novam inchoavit: nam si quid novum in societate inchoavit, non videri miscuisse hereditati patris scripsit.

2. Si servum paternum filius manumiserit, sine dubio miscuisse se paternae hereditati videbitur.

3. Proponebatur filius a patre de castrensi peculio servos comparasse eosque a patre manumittere rogatus, cum heres esset ab eo institutus: quaerebatur, si se abstinuisset paterna hereditate eosque manumisisset, an miscuisse se paternae hereditati videatur. Dicebamus, nisi evidenter quasi heres manumiserit, non debere eum calumniam pati, quasi se miscuerit hereditati.

29.2.43

Iulianus libro 30 digestorum

Heres per servum hereditarium eiusdem hereditatis partem vel id, quod eiusdem hereditatis sit, adquirere non potest.

29.2.44

Iulianus libro 47 digestorum

Quotiens pupillus patri heres exstitit et abstinet se hereditate, quamvis patris bona sub creditoribus fiant, tamen rata haberi debent, quaecumque pupillus bona fide gesserit: et ideo ei, qui fundum tutore auctore a pupillo emerit, succurrendum erit: nec interest, pupillus solvendo sit nec ne.

29.2.45

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

pr. Aditio hereditatis non est in opera servili.

1. Idcirco si servus dotalis adierit, actione de dote eam hereditatem mulier reciperabit, quamvis ea, quae ex operis dotalium adquiruntur, ad virum pertineant.

2. Et cum quaestus et compendii societas initur, quidquid ex operis suis socius adquisierit, in medium conferet: sibi autem quisque hereditatem adquirit.

3. Praeterea nec fructuarius quidem servus iussu eius, qui usum fructum in eo habet, adire hereditatem poterit.

4. Et quod a quibusdam respondetur, si liber homo, qui bona fide mihi serviebat, propter me heres institutus erit, posse eum iussu meo adire hereditatem, potest verum esse, ut intellegatur non opera sua mihi adquirere, sed ex re mea, sicut in stipulando et per traditionem accipiendo ex re mea mihi adquirat.

29.2.46

Africanus libro primo quaestionum

Cum falsum testamentum diceretur, si quidem ipse heres accusaretur, quoniam certus esse debeat se falsum non fecisse, recte adibit hereditatem: sin autem alius argueretur citra conscientiam eius, non potest adire, quasi dubitet verum esse testamentum.

29.2.47

Africanus libro quarto quaestionum

Qui servum suum heredem institutum adire iusserat, priusquam ille adiret, furiosus est factus. Negavit recte servum aditurum, quoniam non nisi voluntate domini adquiri hereditas potest, furiosi autem voluntas nulla est.

29.2.48

Paulus libro primo manualium

Si quis alicui mandaverit, ut, si aestimaverit, peteret sibi bonorum possessionem, et postquam ille petit, furere coeperit, nihilo minus adquisita est ei bonorum possessio. Quod si antequam ille petat, is qui mandavit petendum furere coeperit, dicendum est non statim ei adquisitam bonorum possessionem: igitur bonorum possessionis petitio ratihabitione debet confirmari.

29.2.49

Africanus libro quarto quaestionum

Pupillum etiam eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, hereditatem adeundo obligari ait.

29.2.50

Modestinus libro singulari de heurematicis

Si per epistulam servo pupilli tutor hereditatem adire iusserit, si post subscriptam epistulam tutor moriatur, antequam ex epistula servus adiret, nemo dicturus est obligari postea pupillum hereditati.

29.2.51

Africanus libro quarto quaestionum

pr. Eum, qui duobus testamentis eiusdem testatoris heres scribitur, cum dubitet, num posterius falsum sit, ex neutro eorum posse adire hereditatem placet.

1. Filius familias heres scriptus patrem suum certiorem fecerat videri sibi solvendo esse hereditatem: pater rescripserat sibi parum idoneam renuntiari itaque debere eum diligentius explorare et ita adire, si idoneam comperisset: filius acceptis litteris patris adiit hereditatem: dubitatum est, an recte adisset. Probabilius diceretur, quamdiu persuasum ei non sit solvendo esse hereditatem, patrem non obligasse.

2. Sed et si quis ita dixerit: “Si solvendo hereditas est, adeo hereditatem”, nulla aditio est.

29.2.52

Marcianus libro quarto institutionum

pr. Cum heres institutus erat filius et habebat patrem furiosum, in cuius erat potestate, interponere se suam benivolentiam divus Pius rescripsit, ut, si filius familias adierit, perinde habeatur atque si pater familias adisset, permisitque ei et servos hereditatis manumittere.

1. Qui ex parte heres institutus est pure, ex parte sub condicione solus, etiam pendente condicione, si adierit hereditatem, ex asse heres erit, quia solus heres futurus est omnimodo, nisi habeat in condicionalem partem substitutum.

29.2.53

Gaius libro 14 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Qui ex duabus partibus heres institutus fuerit, ex alia pure, ex alia sub condicione, et ex pura institutione adierit et decesserit posteaque condicio exstiterit, ea quoque pars ad heredem eius pertinet.

1. Qui semel aliqua ex parte heres exstitit, deficientium partes etiam invitus excipit, id est tacite ei deficientium partes etiam invito adcrescunt.

29.2.54

Florentinus libro octavo institutionum

Heres quandoque adeundo hereditatem iam tunc a morte successisse defuncto intellegitur.

29.2.55

Marcianus libro secundo regularum

Cum hereditate patris necessarius heres se abstineat, condicio coheredi sive suo sive extraneo defertur, ut aut totam adgnoscat aut a toto recedat, et ita se abstinere potest propter alium, qui per suam personam non poterat. Si tamen creditores dicant se contentos esse eius portione, quia non potest exonerari, nisi deferatur condicio, et alterius parte abstinere se creditores debent, ut eius actiones ei qui convenitur dentur.

29.2.56

Ulpianus libro 57 ad edictum

Si is qui immiscuit se hereditati decessisset, deinde alter se abstinet, eadem condicio deferenda est heredi eius quae et ipsi, quod Marcellus ait.

29.2.57

Gaius libro 23 ad edictum provinciale

pr. Necessariis heredibus non solum impuberibus, sed etiam puberibus abstinendi se ab hereditate proconsul potestatem facit, ut, quamvis creditoribus hereditariis iure civili teneantur, tamen in eos actio non detur, si velint derelinquere hereditatem. Sed impuberibus quidem, etiamsi se immiscuerint hereditati, praestat abstinendi facultatem, puberibus autem ita, si se non immiscuerint.

1. Sed tamen et puberibus minoribus viginti quinque annis, si temere damnosam hereditatem parentis appetierint, ex generali edicto quod est de minoribus viginti quinque annis succurrit, cum et si extranei damnosam hereditatem adierint, ex ea parte edicti in integrum eos restituit.

2. Servis autem necessariis heredibus, sive puberes sive impuberes sint, hoc non permittitur.

29.2.58

Paulus libro secundo regularum

Ex parte heres institutus servus et nondum adita hereditate a coherede eius liber et heres fit necessarius, quia non a coherede, sed a semet ipso accipit libertatem: nisi ita institutus fuerit: “Cum mihi quis heres erit, Stichus liber et heres esto”.

29.2.59

Neratius libro secundo membranarum

Qui patri heres exstitit si idem filio impuberi substitutus est, non potest hereditatem eius praetermittere: quod sic recipiendum est etiam si vivo pupillo mortuus erit, deinde pupillus impubes decesserit. Nam is qui heres exstiterit pupillo quoque heres necessario erit: nam si ipsum invitum obligat, coniungi eam paternae hereditati et adcrescendi iure adquiri cuicumque patris heredi existimandum est.

29.2.60

Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis

Filium emancipatum pater solum heredem instituit et, si is heres non esset, servum liberum et heredem esse iusserat: filius, tamquam pater demens fuisset, bonorum possessionem ab intestato petit et ita hereditatem possedit. Labeo ait, si probaretur sana mente pater testamentum fecisse, filium ex testamento patri heredem esse. Hoc falsum puto: nam filius emancipatus cum hereditatem testamento datam ad se pertinere noluit, continuo ea ad substitutum heredem transit nec potest videri pro herede gessisse, qui, ut hereditatem omitteret, ex alia parte edicti possessionem bonorum petat. Paulus: et Proculus Labeonis sententiam improbat et in Iavoleni sententia est.

29.2.61

Macer libro primo de officio praesidiis

Si minor annis, posteaquam ex parte heres exstitit, in integrum restitutus est, divus Severus constituit, ut eius partis onus coheres suscipere non cogatur, sed bonorum possessio creditoribus detur.

29.2.62

Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis

pr. Antistius Labeo ait, si ita institutus sit “si iuraverit, heres esto”, quamvis iuraverit, non tamen eum statim heredem futurum, antequam pro herede aliquid gesserit, quia iurando voluntatem magis suam declarasse videatur. Ego puto satis eum pro herede gessisse, si ut heres iuraverit: Proculus idem, eoque iure utimur.

1. Si servus heres institutus post iussum domini, antequam adiret, alienatus esset, novum iussum posterioris domini, non iussum prioris exigitur.

29.2.63

Marcellus notat ad Pomponii libro singulari regularum

Furiosus adquirere sibi commodum hereditatis ex testamento non potest, nisi si necessarius patri aut domino heres existat: per alium autem adquiri ei potest, veluti per servum vel eum quem in potestate habet.

29.2.64

Iavolenus secundo ex posterioribus Labeonis

Servus duorum heres institutus et adire iussus si alterius domini iussu adierit, deinde manumissus fuerit, poterit ipse adeundo ex parte dimidia heres esse,

29.2.65

Paulus libro secundo ad Sabinum

Et si substitutum haberet idem servus ita “si heres non erit, ille heres esto”, substitutus locum non habet.

29.2.66

Ulpianus libro 61 ad edictum

Si servus communis vel uni ex dominis vel pluribus vel omnibus heres exstiterit necessarius, nullius eorum hereditate se poterit abstinere.

29.2.67

Ulpianus libro primo regularum

Servus communis ab extero heres institutus si iussu unius adierit hereditatem, non pro maiore parte interim heredem eum facit, quam pro dominica, deinde ceteris sociis non iubentibus tacito iure partes ei adcrescunt.

29.2.68

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

Cum solus servus heres institutus sit, sicut licet uno tempore omnium dominorum iussu adire hereditatem, ita et separatis temporibus singulorum iussu recte adit: nam quia saepius adit, non ex testamento, sed ex iure dominorum venire utilitatis causa videtur, ne alterius festinatione alterius ius laedatur.

29.2.69

Ulpianus libro 60 ad edictum

Quamdiu institutus admitti potest, substituto locus non est nec ante succedere potest quam excluso herede instituto. Eveniet igitur, ut necessarium sit remedium praetoris et circa denegandas primo actiones et circa praestituendum tempus substituto, quia intra diem primo praestitutum neque adire hereditatem potest neque pro herede gerere. Is autem, qui tertio gradu scriptus est, si primo deliberante secundus decedat, ipse potest succedere. Ergo exspectamus in singulis, ut prius eis deferatur hereditas: tunc deinde, posteaquam delata est, exspectamus diem praestitutum, intra quem diem nisi aut adeat aut pro herede gerat, denegamus ei actiones.

29.2.70

Paulus libro 57 ad edictum

pr. In plurium heredum gradibus hoc servandum est, ut, si testamentum proferatur, prius a scriptis incipiatur, deinde transitus fiat ad eos ad quos legitima hereditas pertinet, etiamsi idem sit, ad quem utroque modo pertineat: nam hoc gradatim consequitur, ut prius ex testamento delatam, deinde legitimam repudiet. Idem iuris est in bonorum possessione, ut prius scriptus repellat bonorum possessionem, deinde is qui ab intestato petere potest.

1. Si vero ei, ad quem legitima hereditas potest pertinere, condicio data sit, nihil constituere potest de legitima, antequam dies condicionis transeat, et ideo dicendum est et in eo casu.

2. Si respondit neutram hereditatem ad se velle pertinere, bona defuncti a creditoribus possidenda sunt.

29.2.71

Ulpianus libro 61 ad edictum

pr. Si servum quis alienum ab hostibus redemerit et heredem eum cum libertate instituerit, magis puto fore eum liberum et necessarium heredem: nam cum scribit ei libertatem, vinculo suo resolvit. Et in hoc solum redit iure postliminii, ut non iterum servus eius fiat, cuius erat antequam caperetur (hoc enim satis impium est), sed ut pristino domino suam aestimationem omnimodo offerat vel maneat ei obligatus, donec pretium solvat: quod libertatis favore introductum est.

1. Si quis hac lege emptus sit, ut intra certum diem manumittatur, et cum libertate heres institutus sit, an ei succurrendum sit, ut se abstineat, videamus. Magisque est, ut, donec dies non exstiterit, possit ei necessarius heres effici et non possit sese abstinere: sin autem dies praeteritus fuerit, tunc non necessarius, sed voluntarius heres efficitur et potest se abstinere secundum exemplum eius, cui fideicommissaria libertas sub condicione debebatur.

2. Si quis dederit nummos domino, ut manumittatur, puto huic omnimodo esse succurrendum.

3. Praetor ait: “Si per eum eamve factum erit, quo quid ex ea hereditate amoveretur”.

4. Si quis suus se dicit retinere hereditatem nolle, aliquid autem ex hereditate amoverit, abstinendi beneficium non habebit.

5. Non dixit praetor “si quid amoverit”, sed “si per eum eamve factum erit, quo quid ex ea amoveretur”: sive ergo ipse amoverit sive amovendum curaverit, edictum locum habebit.

6. Amovisse eum accipimus, qui quid celaverit aut interverterit aut consumpserit.

7. Ait praetor quo quid ex ea amoveretur: sive autem una res sive plures fuerint amotae, edicto locus est, sive ex ea hereditate sint sive ad eam hereditatem pertineant.

8. Amovere non videtur, qui non callido animo nec maligno rem reposuit: ne is quidem, qui in re erravit, dum putat non esse hereditariam. Si igitur non animo amovendi, nec ut hereditati damnum det, rem abstulit, sed dum putat non esse hereditariam, dicendum est eum amovisse non videri.

9. Haec verba edicti ad eum pertinent, qui ante quid amovit, deinde se abstinet: ceterum si ante se abstinuit, deinde tunc amovit, hic videamus an edicto locus sit. Magisque est, ut putem istic Sabini sententiam admittendam, scilicet ut furti potius actione creditoribus teneatur: etenim qui semel se abstinuit, quemadmodum ex post delicto obligatur?

29.2.72

Paulus libro primo ad Plautium

Si quis heres ita scriptus fuerit, ut intra certum tempus adeat hereditatem et, si non ita adierit, alius ei substituatur, prior autem heres antequam adiret decesserit: nemo dubitat, quin substitutus ultimum diem aditionis exspectare non solet.

29.2.73

Paulus libro septimo ad Plautium

Si quis non quasi heres, sed quasi patroni filius egens a liberto paterno ali velit, procul dubio hoc extra causam est immiscendi se bonis paternis, et ita recte Labeo scribit.

29.2.74

Paulus libro 12 ad Plautium

pr. Qui putat se decem dare iussum, cum quinque iussus sit, si decem dederit, fiet heres adeundo.

1. At si quinque putet se iussum dare, cum decem dare iussus est, et dat quinque, non implet condicionem, sed ad aliquid proficit, ut, si adimpleverit reliquum, aliorum quinque datione videatur condicio esse impleta.

2. Qui bona fide servit si quasi iussu domini adierit, non obligabitur.

3. Similis est huic statuliber, qui iussus ab herede adire hereditatem post condicionem libertatis existentem, cum hoc ignoraret, adiit.

4. De eo, qui heres institutus ab aliquo dubitat, an libertas ei ex testamento domini optigerit, cum nesciat condicionem libertatis exstitisse vel hereditatem aditam, an adeundo heres fiat, videndum. Iulianus hunc diceret fieri heredem.

29.2.75

Marcellus libro nono digestorum

Ex semisse Titius heres scriptus est: quadrantis bonorum possessionem per errorem petit. Quaero, an nihil actum sit an vero perinde omnia servanda sint, ac si quadrans nominatus non sit. Respondit magis nihil actum esse, quemadmodum cum ex semisse scriptus heres ex quadrante per errorem adiit hereditatem.

29.2.76

Iavolenus libro quarto epistularum

pr. Si tu ex parte sexta sub condicione institutus fuisses heres et omittente partem suam Titio, cui substitutus eras, ex substitutione adisses, deinde condicio iure sextantis exstitisset, quaero, an adire necesse habueris, ne sextans tuus intereat. Respondit: nihil interest, utrum ex substitutione prius adierim an ex prima institutione, cum ab utraque causa una aditio sufficiat: sextans itaque, qui sub condicione datus mihi est, ad me solum pertinet.

1. Item si tu sextantis, ex quo institutus esses heres, omiseris actionem, numquid dubitas, quin ex substitutione adeundo Titianae partis habiturus partem esses? Respondit: non dubito, quin, si prima institutione adeundo heres esse possim, in potestate mea sit, quam partem hereditatis aut amittere velim aut vindicare.

29.2.77

Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium

Illud dubitari potest, an, si, cum testamento heres institutus essem ab eo, qui etiamsi intestatus decessisset, legitima hereditas eius ad me pertineret, an simul utramque hereditatem repudiare possim, quoniam antequam ex testamento hereditatem repudiarim, legitima nondum ad me pertinet. Verum eodem momento intellegor et ex testamento et legitimam repudiare, sicuti, si legitimam velim ad me pertinere, cum sciam testamento mihi relictam, videbor ante repudiare testamentum et ita legitimam adquisisse.

29.2.78

Pomponius libro 35 ad Quintum Mucium

Duo fratres fuerant, bona communia habuerant: eorum alter intestato mortuus suum heredem non reliquerat: frater qui supererat nolebat ei heres esse: consulebat, num ob eam rem, quod communibus, cum sciret eum mortuum esse, usus esset, hereditati se alligasset. Respondit, nisi eo consilio usus esset, quod vellet se heredem esse, non adstringi. Itaque cavere debet, ne qua in re plus sua parte dominationem interponeret.

29.2.79

Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

Placet, quotiens adquiritur per aliquem hereditas vel quid aliud ei cuius quis in potestate est, confestim adquiri ei cuius est in potestate, neque momento aliquo subsistere in persona eius per quem adquiritur et sic adquiri ei cui adquiritur.

29.2.80pr.

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

Si solus heres ex pluribus partibus fuero institutus, unam partem omittere non possum nec interest, in quibusdam habeam substitutum nec ne.

1. Idem puto etiam, si aliis mixtus heredibus ex pluribus partibus heres institutus sim, quod et hic adeundo unam portionem omnes adquiro, si tamen delatae sint.

2. Item si servus meus ex parte heres institutus sit pure, ex parte sub condicione, dato scilicet coherede, et iussu meo adierit, deinde eo manumisso condicio alterius portionis exstiterit, verius est non mihi esse adquisitam illam portionem, sed ipsum comitari: omnia enim paria permanere debent in id tempus, quo alterius portionis condicio exstet, ut adquiratur ei, cui prior portio adquisita est.

3. Ego quidem puto et si adhuc in potestate sit, iterum adeundum esse, si condicio exstiterit, et illud quod dicimus semel adeundum, in eiusdem persona locum habet, non cum per alium adquirenda est hereditas.

29.2.81

Ulpianus libro 13 ad legem Iuliam et Papiam

Totiens videtur heres institutus etiam in causa substitutionis adisse, quotiens adquirere sibi possit: nam si mortuus esset, ad heredem non transferret substitutionem.

29.2.82

Clementius libro 16 ad legem Iuliam et Papiam

Si servus eius qui capere non potest heres instituatur et antequam iussu domini adeat hereditatem, manumissus alienatusve sit et nihil in fraudem legis factum esset, ipse admittitur ad hereditatem. Sed et si partem capere possit dominus eius, eandem dicenda sunt de parte, quam ille capere non potest: nihil enim interest, de universo quaeratur quod capere non possit an de portione.

29.2.83

Ulpianus libro 18 ad legem Iuliam et Papiam

Si totam an partem, ex qua quis heres institutus est, tacite rogatus sit restituere, apparet nihil ei debere adcrescere, quia rem non videtur habere.

29.2.84

Papinianus libro 16 quaestionum

Ventre praeterito si filius qui fuit emancipatus aut exter heres institutus sit, quamdiu rumpi testamentum potest, non defertur ex testamento hereditas. Sed si vacuo ventre mulier fuit et incerto eo filius in familia retentus vita decessit, heres fuisse intellegitur: emancipatus aut exter non aliter possunt hereditatem quaerere, quam si non esse praegnatem sciant. Ergo si ventre pleno sit mulier, nonne iniquum erit interea defunctum filium heredi suo relinquere nihil? Et ideo decreto filio succurrendum est, quia, sive frater ei nascatur sive non nascatur, patri heres futurus est. Eademque ratio facit, ut emancipato quoque subveniri debeat, qui alterutro casu rem omnimodo habiturus est.

29.2.85

Papinianus libro 30 quaestionum

Si metus causa adeat aliquis hereditatem, fiet ut, quia invitus heres existat, detur abstinendi facultas.

29.2.86pr.

Papinianus libro sexto responsorum

Pannonius avitus cum in Cilicia procuraret heres institutus ante vita decesserat, quam heredem se institutum cognosceret. Quia bonorum possessionem, quam procurator eius petierat, heredes aviti ratam habere non potuerant, ex persona defuncti restitutionem in integrum implorabant, quae stricto iure non competit, quia intra diem aditionis avitus obisset. Divum tamen Pium contra constituisse Maecianus libro quaestionum refert in eo, qui legationis causa Romae erat et filium, qui matris delatam possessionem absens amiserat, sine respectu eius distinctionis restitutionem locum habere. Quod et hic humanitatis gratia optinendum est.

1. Rei perduellionis hereditatem suspensa cognitione filius emancipatus, cui de patris innocentia liquet, potest quaerere.

2. Pro herede gessisse filium placuit, qui moriens comperto matrem suam intestato vita decessisse codicillis petit ab herede suo, ut maternorum bonorum servum manumitteret ac sibi parentibusque suis in possessione matris monumentum exstrueret.

29.2.87

Papinianus libro decimo responsorum

pr. Eum bonis patris se miscere convenit, qui remoto familiae vinculo pro herede gerere videtur. Et ideo filius, qui tamquam ex bonis matris, cuius hereditatem suscepit, agrum ad hereditatem patris pertinentem ut maternum ignorans possedit, abstinendi consilium, quod in bonis patris tenuit, amisisse non videtur.

1. Pupillis, quos placuit oneribus hereditariis esse liberandos, confusas actiones restitui oportet.

29.2.88

Paulus libro primo quaestionum

Gerit pro herede, qui animo adgnoscit successionem, licet nihil attingat hereditarium. Unde et si domum pignori datam sicut hereditariam retinuit, cuius possessio qualisqualis fuit in hereditate, pro herede gerere videtur: idemque est et si alienam rem ut hereditariam possedisset.

29.2.89

Scaevola libro 13 quaestionum

Si pupillus se hereditate abstineat, succurrendum est et fideiussoribus ab eo datis, si ex hereditario contractu convenirentur.

29.2.90

Paulus libro 12 responsorum

pr. Respondit per curatorem hereditatem adquiri non posse.

1. Idem respondit, si iussu avi nepos patris, qui de castrensi peculio testamentum fecit, hereditatem adisset, adquisisse ei ea de quibus pater testari potest, quia castrensia esse mutatione personae desierint.

29.2.91

Paulus libro 15 responsorum

Respondit, si is qui bonis paternis se abstinuit per suppositam personam emptoris bona patris mercatus probatur, perinde eum conveniri oportere a creditoribus atque si bonis paternis se immiscuisset.

29.2.92

Paulus libro 17 responsorum

Filius familias duxit uxorem: ea filiis sublatis intestata decessit: filii iussu patris, non avi adierunt hereditatem: quaero, an avo adquisita sit hereditas. Paulus respondit secundum ea quae proponuntur nihil actum esse.

29.2.93

Paulus libro tertio sententiarum

pr. Pater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento an ab intestato filius suus heres existat.

1. Mutus pater vel dominus filio vel servo heredibus institutis magis est, ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei iure eius commodum quaeri possit: quod facile explicari possit scientia litterarum.

2. Mutus servus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati.

29.2.94

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Qui superstitis bona repudiat, post mortem eius adire hereditatem, item bonorum possessionem petere non prohibetur.

29.2.95

Paulus libro quarto sententiarum

Recusari hereditas non tantum verbis, sed etiam re potest et alio quovis indicio voluntatis.

29.2.96

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Qui se pupillum falso existimans, cum esset pubes, pro herede gessit, quo minus heres existat, nihil error talis ei nocebit.

29.2.97

Paulus libro tertio decretorum

Clodius Clodianus facto prius testamento postea eundem heredem in alio testamento inutiliter facto instituerat: scriptus heres cum posterius putaret valere, ex eo hereditatem adire voluit, sed postea hoc inutile repertum est. Papinianus putabat repudiasse eum ex priore hereditatem, ex posteriore autem non posse adire. Dicebam non repudiare eum, qui putaret posterius valere. Pronuntiavit Clodianum intestatum decessisse.

29.2.98

Scaevola libro 26 digestorum

Quae neptis suae nomine, quam ex Seia habebat, Sempronio tot dotis nomine spoponderat et pro usuris in exhibitionem certam summam praestabat, decessit relicta Seia filia et aliis heredibus: cum quibus Sempronius iudicio egit condemnatique pro portionibus hereditariis singuli heredes, inter quos et Seia, Sempronio caverunt summam, qua quisque condemnatus erat usuris isdem, quae ad exhibitionem a testatrice praestabantur: postea excepta Seia filia ceteri heredes abstinuerunt hereditate beneficio principis et tota hereditas ad Seiam pertinere coepit. Quaero, an in Seiam, quae sola heres remansit et omnia ut sola heres erat, pro eorum quoque portionibus, qui beneficio principali hereditate abstinuerint, utilis actio dari debeat. Respondit pro parte eorum, qui se abstinuissent, actiones solere decerni in eam, quae adisset et maluisset integra hereditaria onera subire.