Digesta vel Pandectae – Liber XXX
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Ulpianus libro 21 ad Sabinum
pr. Plane ubi transferre voluit legatum in novissimum, priori non debebitur, tametsi novissimus talis sit, in cuius persona legatum non constitit. At si coniuncti disiunctive commixti sint, coniuncti unius personae potestate funguntur.
1. Si eadem res saepius legetur in eodem testamento, amplius quam semel peti non potest sufficitque vel rem consequi vel rei aestimationem.
2. Sed si duorum testamentis mihi eadem res legata sit, bis petere potero, ut ex altero testamento rem consequar, ex altero aestimationem.
3. Sed si non corpus sit legatum, sed quantitas eadem in eodem testamento saepius, divus Pius rescripsit tunc saepius praestandam summam, si evidentissimis probationibus ostendatur testatorem multiplicasse legatum voluisse: idemque et in fideicommisso constituit. Eiusque rei ratio evidens est, quod eadem res saepius praestari non potest, eadem summa volente testatore multiplicari potest.
4. Sed hoc ita erit accipiendum, si non certum corpus nummorum saepius sit relictum, ut puta centum, quae in arca habet, saepius legavit: tunc enim fundo legato esse comparandum credo.
5. Sed si pondus auri vel argenti saepius sit relictum, Papinianus respondit magis summae legato comparandum, merito, quoniam non species certa relicta videatur.
6. Proinde et si quid aliud est quod pondere numero mensura continetur saepius relictum, idem erit dicendum, id est saepius deberi, si hoc testator voluerit.
7. Quod si rem emissem mihi legatam, usque ad pretium quod mihi abest competet mihi ex testamento actio.
8. Et multo magis hoc dicendum est, si duobus testamentis mihi eadem res legata sit, sed alter me restituere rogaverit vel ipsam rem vel aliud pro ea, aut si sub condicione legasset dandi quid pro ea: nam hactenus mihi abesse res videtur, quatenus sum praestaturus.
9. Si coniunctim res legetur, constat partes ab initio fieri. Nec solum hi partem faciunt, in quorum persona constitit legatum, verum hi quoque, in quorum persona non constitit legatum, ut puta si Titio et servo proprio sine libertate.
10. Sed si in pupillari testamento alii eandem legaverit, quam mihi in suo testamento legavit, Iulianus scribit concursu partes nos habere: interim igitur partem habebit is, cui in suo testamento legavit.
11. Si duobus sit legata, quorum alter heres institutus sit, a semet ipso ei legatum inutiliter videtur, ideoque quod ei a se legatum est ad collegatarium pertinebit.
12. Inde dicitur, si duo sint heredes, unus ex uncia, alter ex undecim unciis, et eis fundus legatus sit, unciarium heredem undecim partes in fundo habiturum, coheredem unciam.
13. Plane si alter ex legatariis heres extiterit heredi, a quo legatum erat relictum, non ideo minus partem collegatario faciet: retinet enim pro parte legatum.
14. Si ita Titio legetur: “Fundum Seianum vel usum fructum eius sibi habeto”, duo esse legata et arbitrio eius esse, an velit usum fructum vindicare.
15. Sed et si quis ita leget Titio: “Fundum do lego, ut eum pro parte habeat”, mihi videtur posse dici partem habiturum: videri enim fundi appellatione non totum fundum, sed partem appellasse: nam et pars fundi fundus recte appellatur.
30.35
Paulus libro tertio ad Sabinum
Si heres alienum hominem dare damnatus sit et hic a domino manumissus sit, nihil ex hoc legato debetur.
30.36
Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr. “Titiae textores meos omnes, praeterquam quos hoc testamento alii legavi, lego. Plotiae vernas meos omnes, praeterquam quos alii legavi, lego”. Cum essent quidam et vernae idem et textores, Labeo ait, quoniam nec quos Titiae textores non legaverit, aliter apparere possit, quam si cognitum fuerit, quos eorum Plotiae legaverit, nec quos Plotiae vernas non legaverit, possit, neutrius legato exceptos esse eos de quibus quaeritur et ideo communes ambobus esse: hoc enim iuris est et si neutrius legati nomine quicquam esset exceptum.
1. Quod si hoc modo esset legatum “textores omnes praeter vernas” et rursus “vernas omnes praeter textores”, qui et verna et textor esset, neutri fuisse legatum.
2. Nihil distat, utrum ita legetur “Titio et Maevio” an ita “Titio cum Maevio”: utrubique enim coniunctim legatum videtur.
3. Si alteri Stichum heres dederit, quem duobus dare damnatus fuerat, et antequam interpellaretur ab altero Stichus mortuus est, heres non tenetur, quia nihil per eum factum intellegitur.
30.37
Ulpianus libro 21 ad Sabinum
pr. Legato generaliter relicto, veluti hominis, Gaius Cassius scribit id esse observandum, ne optimus vel pessimus accipiatur: quae sententia rescripto imperatoris nostri et divi Severi iuvatur, qui rescripserunt homine legato actorem non posse eligi.
1. Si de certo fundo sensit testator nec appareat de quo cogitavit, electio heredis erit, quem velit dare: aut si appareat, ipse fundus vindicabitur. Sed et si lancem legaverit nec appareat quam, aeque electio est heredis, quam velit dare.
30.38
Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr. Legatarius pro parte adquirere, pro parte repudiare legatum non potest: heredes eius possunt, ut alter eorum partem suam adquirat, alter repudiet.
1. Si legatum nobis relictum constituerimus nolle ad nos pertinere, pro eo erit, quasi nec legatum quidem sit: et ideo dicimus nec confusas servitutes, si forte praedium mihi legatum praedio meo debuerit servitutes, et integra furti actio manebit, si servus legatus sit ei, cuius nomine furti agere poterit legatarius.
30.39
Ulpianus libro 21 ad Sabinum
pr. Cum servus legatus in fuga esset vel longinquo absens exigatur, operam praestare heres debet, ut eam rem requirat et praestet, et ita Iulianus scribit. nam et sumptum an in hanc rem facere heres deberet, Africanus libro vicesimo epistularum apud Iulianum quaerit putatque sumptum praestandum, quod et ego arbitror sequendum.
1. Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis servorum vel vecturis iumentorum vel naulis navium dicendum. Quod in fructibus dicitur, hoc et in pensionibus urbanorum aedificiorum intellegendum erit. In usurarum autem quantitate mos regionis erit sequendus: iudex igitur usurarum modum aestimabit et statuet. Ipsius quoque rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interieret, aestimatio eius praestatur. Item partus ancillarum et, si servus fuerit legatus, et hereditas vel legatum vel quid per eum adquisitum sit heres praestare debet.
2. Si Titius a me rem emisset et eandem mihi legasset antequam ei traderem, mox ei tradidero et pretium recepero, videtur quidem is prima facie rem mihi meam legasse et ideo legatum non consistere. Sed ex empto actione liberatus utique per legatum rem vindicare potero quam tradidi. sed si nondum erat solutum mihi pretium, Iulianus scribit ex vendito quidem me acturum, ut pretium exsequar, ex testamento vero, ut rem quam vendidi et tradidi recipiam. Idem subiungit, si pretium quidem mihi erat solutum, rem autem nondum tradideram, ex testamento me agentem liberationem consequi.
3. Idem Iulianus scribit, si fundum testator, quem ab alio emerat, mihi legavit, heredem cogendum mihi actionem ex empto praestare, scilicet si nondum res tradita fuerit vel defuncto vel heredi.
4. Si quis alicui legaverit licere lapidem caedere, quaesitum est, an etiam ad heredem hoc legatum transeat. Et Marcellus negat ad heredem transmitti, nisi nomen heredis adiectum legato fuerit.
5. Heres cogitur legati praedii solvere vectigal praeteritum vel tributum vel solarium vel cloacarium vel pro aquae forma.
6. Scio ex facto tractatum, cum quidam duos fundos eiusdem nominis habens legasset fundum Cornelianum et esset alter pretii maioris, alter minoris et heres diceret minorem legatum, legatarius maiorem: volgo fatebitur utique minorem eum legasse, si maiorem non potuerit docere legatarius.
7. Constat etiam res alienas legari posse, utique si parari possint, etiamsi difficilis earum paratio sit.
8. Si vero Sallustianos hortos, qui sunt Augusti, vel fundum Albanum, qui principalibus usibus deseruit, legaverit quis, furiosi est talia legata testamento adscribere,
9. Item Campum Martium aut Forum Romanum vel aedem sacram legari non posse constat.
10. Sed et ea praedia Caesaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant.
30.40
Ulpianus libro secundo fideicommissorum
Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non habet, ei cui ius possidendi non est per fideicommissum relinquatur, puto aestimationem deberi.
30.41
Ulpianus libro 21 ad Sabinum
pr. Cetera igitur praeter haec videamus. Et quidem corpora legari omnia et iura et servitutes possunt.
1. Sed ea quae aedibus iuncta sunt legari non possunt, quia haec legari non posse senatus censuit Aviola et Pansa consulibus.
2. Tractari tamen poterit, si quando marmora vel columnae fuerint separatae ab aedibus, an legatum convalescat. Et si quidem ab initio non constitit legatum, ex post facto non convalescet, quemadmodum nec res mea legata mihi, si post testamentum factum fuerit alienata, quia vires ab initio legatum non habuit. Sed si sub condicione legetur, poterit legatum valere, si exsistentis condicionis tempore mea non sit vel aedibus iuncta non sit, secundum eos, qui et emi rem meam sub condicione et promitti mihi stipulanti et legari aiunt. Purum igitur legatum Catoniana regula impediet, condicionale non, quia ad condicionalia Catoniana non pertinet.
3. Item quaeri potest, si quis binas aedes habens alteras legaverit et ex alteris aliquid iunctum ei cui aedes legavit, an legatum valebit? Movet quaestionem, quod ex senatus consulto et constitutionibus licet nobis ab aedibus nostris in alias aedes transferre possessoribus earum futuris, id est non distracturis: et ita imperator noster et divus Severus rescripserunt. Numquid ergo et legari possit ei, cui aliam domum legem? Sed negandum erit, quia cui legatum est non est possessor futurus.
4. Si duobus domum legaverit Sempronianam et ex ea alteri eorum marmora ad exstructionem domus Seianae quam ei legaverat, non male agitabitur, an valeat, quia dominus est utriusque legatarius. Et quid si quis domum deductis marmoribus legaverit, quae voluit heredem habere ad exstruendam domum, quam retinebat in hereditate? Sed melius dicetur in utroque detractionem non valere: legatum tamen valebit, ut aestimatio eorum praestetur.
5. Sed si quis ad opus rei publicae faciendum legavit, puto valere legatum: nam et Papinianus libro undecimo responsorum refert imperatorem nostrum et divum Severum constituisse eos, qui rei publicae ad opus promiserint, posse detrahere ex aedibus suis urbanis atque rusticis et id ad opus uti, quia hi quoque non promercii causa id haberent. Sed videamus, utrum ei soli civitati legari possit, in cuius territorio est, an et de alia civitate in aliam transferre possit. Et puto non esse permittendum, quamquam constitutum sit, ut de domu, quam aliquis habet, ei permittatur in domum alterius civitatis transferre.
6. Hoc senatus consultum non tantum ad urbem, sed et ad alias civitates pertinet.
7. Sed et divorum fratrum est rescriptum ad libellum Procliani et Epitynchani ob debitum publicum desiderantium ut sibi distrahere permittatur, quod eis ius distrahendi denegaverunt.
8. Hoc senatus consultum non tantum ad aedes, sed et ad balinea vel aliud quod aedificium vel porticus sine aedibus vel tabernas vel popinas extenditur.
9. Item hoc prohibetur haec legari, quod non alias praestari potest, quam ut aedibus detrahatur subducatur, id est marmora, vel columnae. Idem et in tegulis et in tignis et ostiis senatus censuit: sed et in bibliothecis parietibus inhaerentibus.
10. Sed si cancelli sint vel vela, legari poterunt, non tamen fistulae vel castelli.
11. Sed automataria aut siquis canthari, per quos aquae saliunt, poterunt legari, maxime si impositicii sint.
12. Quid ergo in statuis dicendum? Si quidem inhaerent parietibus, non licebit, si vero alias exsistant, dubitari potest: verum mens senatus plenius accipienda est, ut si qua ibi fuerunt perpetua, quasi portio aedium distrahi non possint.
13. Proinde dicendum est nec tabulas adfixas et parietibus adiunctas vel singula sigilla adaequata legari posse.
14. Sed si paravit quaedam testator quasi translaturus in aliam domum et haec legavit, dubitari poterit, an valeat: et puto valere.
15. Sed si ea quae legavit aedibus iunxit, extinctum erit legatum.
16. Sed si heres ea iunxit, puto non exstingui,
30.42
Ulpianus libro 2 fideicommissorum
sive scit, sive ignoravit.
30.43
Ulpianus libro 21 ad Sabinum
pr. Senatus enim ea, quae non sunt aedium, legari permisit, haec autem mortis tempore aedium non fuerunt: heres ergo aestimationem praestabit. Sed si detraxerit ut praestiterit, poenis erit locus, quamvis ut non vendat, detraxit, sed ut exsolvat.
1. Marcellus etiam scribit, si maritus diaetam in uxoris hortis, quos in dotem acceperat, fecerit, posse eum haec detrahere, quae usui eius futura sint, sine mulieris tamen damno, nec ad hoc senatus consultum futurum impedimento. Ergo si non est ei obfuturum, quo minus detrahat, dici oportebit posse eum haec legare, quae detrahere potest.
2. Legatum in aliena voluntate poni potest, in heredis non potest.
3. Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad liberationem vinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit.
30.44
Ulpianus libro 22 ad Sabinum
pr. Servum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si vivo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in servo peculiari habuisse.
1. Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legaverit, postea cognoverit et voluerit ad se pertinere, legatum valebit, quia, ubi legatarius non repudiavit, retro ipsius fuisse videtur, ex quo hereditas adita est: si vero repudiaverit, retro videtur res repudiata fuisse heredis.
2. Si Pocula quis legavit et Massa facta est vel contra, item si Lana legetur et vestimentum ex ea fiat, Iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto veram, si modo non mutaverit testator voluntatem.
3. Sed et si Lancem legavit et Massam fecit, mox Poculum, debebitur Poculum, durante scilicet voluntate.
4. Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutavit voluntatem.
5. Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est venditio: nam cum chirographa veneunt, nomen venisse videtur.
6. Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones adversus debitorem cedantur.
7. Si idem servus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: vel si is sit servus, qui in perpetuam servitutem venierit, idem erit: vel si servus sit forte pignori datus.
8. Si statuliberum heres legaverit, expediet heredi ipsum statuliberum praestare magis quam aestimationem. Etenim aestimationem veram praestabit: ipsum vero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio postea non petitur ab eo hominis liberi.
9. Si duos fundos habens testator alterius mihi usum fructum, alterum Titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redimere aditum et praestare.
30.45
Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr. Si a substituto pupilli ancillas tibi legassem easque tu a pupillo emisses et antequam scires tibi legatas esse alienaveris, utile legatum esse Neratius et Aristo et Ofilius probant.
1. Heres generaliter dare damnatus sanum eum esse promittere non debet, sed furtis et noxiis solutum esse promittere debebit, quia ita dare debet, ut eum habere liceat: sanitas autem servi ad proprietatem eius nihil pertinet: sed ob id, quod furtum fecit servus aut noxam nocuit, evenit, quo minus eum habere domino liceat, sicuti ob id, quod obligatus est fundus, accidere possit, ut eum habere domino non liceat.
2. Si vero certus homo legatus est, talis dari debet, qualis est.
30.46
Pomponius libro nono epistularum
Quae de legato dicta sunt, eadem transferre licebit ad eum, qui vel Stichum vel hominem dari promiserit.
30.47
Ulpianus libro 22 ad Sabinum
pr. Cum res legata est, si quidem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam praestare. Sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestandam, ubi relicta est, nisi alibi testator voluit: nam si alibi voluit, ibi praestanda est, ubi testator voluit vel ubi verisimile est eum voluisse: et ita Iulianus scripsit tam in propriis quam in alienis legatis. Sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit.
1. Sed si id petatur quod pondere numero mensura continetur, si quidem certum corpus legatum est, veluti frumentum ex illo horreo vel vinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin vero non fuit certa species, ibi erit praestandum ubi petitur.
2. Itaque si Stichus sit legatus et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla intervenit, cavere heres debet de restitutione servi, non aestimationem praestare. Sed et si alienus servus in fuga sit sine culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa admitti potest: cavebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio praestetur: quod et in servo ab hostibus capto constat.
3. Sed si Stichus aut Pamphilus legetur et alter ex his vel in fuga sit vel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut absentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est facturus legatario. Qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestandum, fortassis vel mortui pretium. Sed si ambo sint in fuga, non ita cavendum, ut, “si in potestate ambo redirent”, sed “si vel alter”, et ” vel ipsum vel absentis aestimationem praestandam”.
4. Item si res aliena vel hereditaria sine culpa heredis perierit vel non compareat, nihil amplius quam cavere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus est.
5. Culpa autem qualiter sit aestimanda, videamus, an non solum ea quae dolo proxima sit, verum etiam quae levis est? An numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? Quod verius est.
6. Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utique aestimationem non deberi: quod ita verum est, si non post moram factam id evenerit: potuit enim eum acceptum legatarius vendere.
30.48
Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr. Si heredis servus rem legatam ignorante domino subtraxisset et vendidisset, Atilicinus in factum dandam actionem, ut vel noxae servum dederet dominus vel ex peculio praestaret, quod ex venditione eius rei haberet.
1. Si unus ex heredibus servum legatum occidisset, omnino mihi non placet coheredem teneri, cuius culpa factum non sit, ne res in rerum natura sit.
30.49
Ulpianus libro 23 ad Sabinum
pr. Si cui legetur, cum quattuordecim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleverit: et ita imperatorem decrevisse Marcellus scripsit.
1. Ergo cum esset sic relictum: “Cum ad quartum decimum annum pervenisset, annua bima trima die”, et decem et septem annorum mortis tempore inveniatur, praesens legatum erit. Proinde si quindecim annorum, consequetur dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses desint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. Haec ita, si putans minorem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legavit: si vero scit, triennium ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus.
2. Hoc autem legatum et condicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit completus, postea in diem.
3. Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. Quod si testamenti facti tempore minor quattuordecim annis filius inveniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi evidens alia mens probaretur testatoris aliud sentientis.
4. Si Titio decem quae ego debeo legavero et rogavero eadem creditori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non valet, quia nihil eius interest, heres vero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solvi, ne eum conveniat: ergo propter hoc valebit legatum.
5. Sed si testator decem mihi sub fideiiussore debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim eius solvi mihi, quam ipsum conventum mandati actionem intendere: nec interest, solvendo sit nec ne.
6. Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset quod ei deberet, an legatum valeret. Et ait creditoris quidem nihil interesse, verum debitorem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conveniri a fideiussoris herede non poterit.
7. Quod si idem fideiussor Titio leget et fidei eius commiserit, ut creditori solvat, et debitor et fideiussoris heres agere cum Titio ex causa fideicommissi poterunt, quia utriusque interest legatarium solvere.
8. Meminisse autem oportet eum, qui damnatur hoc solum “fundum vendere”, non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut vendat vero pretio.
9. Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti vendere, quanti damnatus est.
30.50
Ulpianus libro 24 ad Sabinum
pr. Si servus plurium sit, pro dominii portione legatum ei relictum adquiret.
1. Si hereditatis iudex contra heredem pronuntiaverit non agentem causam vel lusorie agentem, nihil hoc nocebit legatariis. Quid ergo, si per iniuriam fuerit pronuntiatum, non tamen provocavit? Iniuria ei facta non nocebit legatariis, ut et Sabinus significat. Si tamen secundum substitutum pronuntiet, an ille legatariis teneatur, videamus: et cum ius facit haec pronuntiatio quod attinet ad ipsius personam, numquid legatariis teneatur? Nec enim tam improbe causari potest secundum se iudicatum per gratiam. Respondebit igitur et legatariis, ut creditoribus.
2. Si quis ante quaestionem de familia habitam adierit hereditatem vel necem testatoris non defenderit, legatorum persecutio adversus fiscum locum habet. Quid tamen, si fiscus bona non adgnoscat? Ex necessitate redundabit onus legatorum ad heredem. Sed si subiecit delatorem sibi, ut ei hereditas abiudicetur et oneribus careret, vel minus plene defendit causam, non se exonerat exemplo eius, qui collusorie de hereditate litigavit.
3. Si numerus nummorum legatus sit neque apparet quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in qua versatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas vel caritas et necessitudo, item earum quae praecedunt vel quae sequuntur summarum scripta sunt spectanda.
30.51
Papinianus libro quarto quaestionum
Sed si certos nummos (veluti quos in arca habet) aut certam lancem legavit, non numerata pecunia, sed ipsa corpora nummorum vel rei legatae continentur neque permutationem recipiunt et exemplo cuiuslibet corporis aestimanda sunt.
30.52
Paulus libro quarto ad Sabinum
pr. Si cui servi omnes cum peculio legati sint, etiam hi servi debentur, qui nullum peculium habent.
1. Si a filio impubere sub condicione legatum sit et filius heres exstitit, deinde mortuus est, potest dici patrem familias, qui a filio sub condicione legavit, a substituto pure repetit, statim voluisse a substituto dari, si filius pendente condicione decessisset.
30.53
Ulpianus libro 25 ad Sabinum
pr. Quid ergo, si maiorem quantitatem a substituto reliquit? Quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod vero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur.
1. Sed si repetierit legatum cum alio, forte fundum mihi legaverat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis herede mihi et Seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur.
2. Si quis duos heredes scripserit et damnaverit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio vel servo meo esset eodem testamento legatum, sine dubio valeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud Iulianum adicit.
3. Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit eum ex testamento non teneri.
4. Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? Et puto teneri.
5. Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet vel cetera leiqana, sed ut praestet pretium, quanti esset, si viveret.
6. Item si aedes legatas ob damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere.
7. Sed si mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum alio inferre non posset vel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an vero teneatur, ut pretium loci praestet? Et si quidem ipse pater familias illo inferri voluit, ex testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legavit vel alio inferri voluit vel pretium loci legatario offerri.
8. Item si servum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, ut ab alio occideretur vel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio.
9. Servus legatus si ab hostibus captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur.
30.54
Pomponius libro octavo ad Sabinum
pr. Turpia legata, quae denotandi magis legatarii gratia scribuntur, odio scribentis pro non scriptis habentur.
1. Si Titiae legatum relictum est, si arbitratu Seii nupsisset, et vivo testatore Seius decessisset et ea nupsisset, legatum ei deberi.
2. Sed et si servi mors impedisset manumissionem, cum tibi legatum esset, si eum manumisisses, nihilo minus debetur tibi legatum, quia per te non stetit, quo minus perveniat ad libertatem.
3. Si pars heredum nominata sit in legando, viriles partes heredes debent, si vero omnes, hereditarias.
30.55
Pomponius libro nono ad Sabinum
Nemo potest in testamento suo cavere, ne leges in suo testamento locum habeant, quia nec tempore aut loco aut condicione finiri obligatio heredis legatorum nomine potest.
30.56
Pomponius libro 14 ad Sabinum
Si legati servi nomine stipuletur legatarius fugitivum eum non esse praestari, nihil veniet in eam stipulationem, quia qualis sit, talis ex testamento praestari debet nec ullum in legato damnum facere intellegeretur.
30.57
Ulpianus libro 33 ad Sabinum
Si res obligata per fideicommissum fuerit relicta, si quidem scit eam testator obligatam, ab herede luenda est, nisi si animo alio fuerit: si nesciat, a fideicommissario (nisi si vel hanc vel aliam rem relicturus fuisset, si scisset obligatam), vel potest aliquid esse superfluum exsoluto aere alieno. Quod si testator eo animo fuit, ut, quamquam liberandorum praediorum onus ad heredes suos pertinere noluerit, non tamen aperte utique de his liberandis senserit, poterit fideicommissarius per doli exceptionem a creditoribus, qui hypothecaria secum agerent, consequi, ut actiones sibi exhiberentur: quod quamquam suo tempore non fecerit, tamen per iurisdictionem praesidis provinciae id ei praestabitur.
30.58
Papinianus libro nono responsorum
Domus hereditarias exustas et heredis nummis exstructas ex causa fideicommissi post mortem heredis restituendas viri boni arbitratu sumptuum rationibus deductis et aedificiorum aetatibus examinatis respondi,
30.59
Ulpianus libro 33 ad edictum
Si modo nulla culpa eius incendium contigisset.
30.60
Iulianus libro 39 digestorum
Quod si nulla retentione facta domum tradidisset, incerti condictio ei competet, quasi plus debito solverit.
30.61
Papinianus libro nono responsorum
Sumptus autem in reficienda domu necessarios a legatario factos petenti ei legatum, cuius postea condicio exstitit, non esse reputandos existimavi.
30.62
Paulus libro 41 ad edictum
Si ancilla cum liberis legata sit, et ancilla sola, si non sint liberi, et liberi soli, si non sit ancilla, debentur.
30.63
Celsus libro 17 digestorum
Si ancillas omnes et quod ex his natum erit testator legaverit, una mortua servius partum eius negat deberi, quia accessionis loco legatus sit: quod falsum puto et nec verbis nec voluntati defuncti accommodata haec sententia est.
30.64
Gaius libro 15 ad edictum provinciale
Captatoriae scripturae simili modo neque in hereditatibus neque in legatis valent.
30.65
Gaius libro primo de legatis ad edictum praetoris
pr. Si ita legatum sit: “Seio servos decem do praeter eos decem, quos Titio legavi”, si quidem decem tantum inveniantur in hereditate, inutile est legatum, si vero ampliores, post eos, quos Titius elegit, in ceteris valet legatum, sed non in ampliores quam decem qui legati sunt: quod si minus sunt, in tantos, quanti inveniantur.
1. “Illi, si volet, Stichum do”: condicionale est legatum et non aliter ad heredem transit, quam si legatarius voluerit, quamvis alias quod sine adiectione “si volet” legatum sit, ad heredem legatarii transmittitur: aliud est enim iuris, si quid tacite contineatur, aliud, si verbis exprimatur.
2. Si domus fuerit legata, licet particulatim ita refecta sit, ut nihil ex pristina materia supersit, tamen dicemus utile manere legatum: at si ea domu destructa aliam eodem loco testator aedificaverit, dicemus interire legatum, nisi aliud testatorem sensisse fuerit adprobatum.
30.66
Gaius libro 18 ad edictum provinciale
Etsi aequo pretio emere vel vendere iusserit heredem suum testator, adhuc utile legatum est. Quid enim si legatarius, a quo emere fundum heres iussus est, cum ex necessitate eum fundum venderet, nullum inveniret emptorem? Vel ex diverso quid si legatarii magni interesset eum fundum emere nec aliter heres venditurus esset, quam si testator iussisset?
30.67
Gaius libro primo de legatis ad edictum praetoris
pr. Servus uni ex heredibus legatus si quid in hereditate malitiose fecisse dicatur (forte rationes interlevisse), non aliter adiudicandus est, quam ex eo volentibus coheredibus quaestio habeatur. Idem est et si extraneo fuerit legatus.
1. Si ex pluribus heredibus ex disparibus partibus institutis duobus eadem res legata sit, heredes non pro hereditaria portione, sed pro virili id legatum habere debent.
30.68
Gaius libro 18 ad edictum provinciale
pr. Si post mortem patris filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, an patri heres exstiterit nec ne,
1. sed si servo post mortem domini relictum legatum est, si quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo exsistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad heredem eius, a quo libertatem consequitur.
2. Si pure legatus servus sub condicione liber esse iussus fuerit, sub contraria condicione valet legatum: et ideo exsistente condicione legatum peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit. Et ideo si pendente condicione libertatis legatarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet legatum.
3. Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile legatum est, quia diem venturam certum est. Ita Iulianus quoque sensit, unde ait: si servus Titio legatus sit et idem post mortem Titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, quia moriturum Titium certum est.
30.69
Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris
pr. Servo legato legari posse receptum est, quod adita hereditate statim servus adquiritur legatario, deinde sequetur legatum.
1. Si servum sub condicione legatum heres alienaverit, deinde condicio exstiterit, potest nihilo minus a legatario vindicari nec extinguitur legatum.
2. Si testator quosdam ex heredibus iusserit aes alienum solvere, non creditores habebunt adversus eos actionem, sed coheredes, quorum interest hoc fieri. Nec solum hoc casu alius habet actionem, quam cui testator dari iussit, sed alio quoque, veluti si filiae nomine genero aut sponso dotem dari iusserit: non enim gener aut sponsus, sed filia habet actionem, cuius maxime interest indotatam non esse.
3. Si fundus qui legatus est servitutem debeat impositam, qualis est, dari debet: quod si ita legatus sit “uti optimus maximusque”, liber praestandus est.
4. Servus, qui in negotio fuerit, legatus non ante tradi debet quam rationes explicet, et si ad iudicium itum sit, iudicis eaedem partes esse debent.
5. Si res quae legata est an in rerum natura sit dubitetur, forte si dubium sit, an homo legatus vivat, placuit agi quidem ex testamento posse, sed officio iudicis contineri, ut cautio interponeretur, qua heres caveret eam rem persecuturum et, si nactus sit, legatario restituturum [restiturum].
30.70
Gaius libro 18 ad edictum provinciale
pr. Si servus Titii furtum mihi fecerit, deinde Titius herede me instituto servum tibi legaverit, non est iniquum talem servum tibi tradi, qualis apud Titium fuit, id est ut me indemnem praestes furti nomine, quod is fecerit apud Titium.
1. Nam et si fundus, qui meo fundo serviebat, tibi legatus fuerit, non aliter a me tibi praestari debeat, quam ut pristinam servitutem recipiam.
2. Nec dissimile est ei qui mandato alicuius servum emit vel ei qui servum redhibet, qui omnes non aliter restituere servum coguntur, quam ut ratio habeatur furti, quod ab eo servo factum fuerit vel antequam negotium contraheretur vel postea.
3. Quare et si post aditam hereditatem servus legatus heredi furtum fecerit, ita praestari debebit, ut ob hoc delictum quasi litis aestimatio a legatario sufferatur heredi.
30.71
Ulpianus libro 51 ad edictum
pr. Si domus alicui simpliciter sit legata neque adiectum quae domus, cogentur heredes quam vellent domum ex his, quas testator habebat, legatario dare: quod si nullas aedes reliquerit, magis derisorium est quam utile legatum.
1. De evictione an cavere debeat is, qui servum praestat ex causa legati, videamus. Et regulariter dicendum est, quotiens sine iudicio praestita res legata evincitur, posse eam ex testamento peti: ceterum si iudicio petita est, officio iudicis cautio necessaria est, ut sit ex stipulatu actio.
2. In pecunia legata confitenti heredi modicum tempus ad solutionem dandum est nec urguendum ad suscipiendum iudicium: quod quidem tempus ex bono et aequo praetorem observare oportebit.
3. Qui confitetur se quidem debere, iustam autem causam adfert, cur utique praestare non possit, audiendus est: ut puta si aliena res legata sit negetque dominum eam vendere vel immensum pretium eius rei petere adfirmet, aut si servum hereditarium neget se debere praestare, forte patrem suum vel matrem vel fratres naturales: aequissimum est enim concedi ei ex hac causa aestimationem officio iudicis praestare.
4. Cum alicui poculum legatum esset velletque heres aestimationem praestare, quia iniquum esse aiebat id separari a se, non impetravit id a praetore: alia enim condicio est hominum, alia ceterarum rerum: in hominibus enim benigna ratione receptum est, quod supra probavimus.
5. Si fundus municipum vectigalis ipsis municipibus sit legatus, an legatum consistat petique possit, videamus. Et Iulianus libro trigensimo octavo digestorum scribit, quamvis fundus vectigalis municipum sit, attamen quia aliquod ius in eo is qui legavit habet, valere legatum.
6. Sed et si non municipibus, sed alii fundum vectigalem legaverit, non videri proprietatem rei legatam, sed id ius in vectigalibus fundis habemus.
30.72
Paulus libro 48 ad edictum
Si quis legaverit fundum Cornelianum exceptis vineis, quae mortis eius tempore erunt, si nullae vineae erunt, legato nihil decedit.
30.73
Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris
pr. Si heres iussus sit facere, ut Lucius centum habeat, cogendus est heres centum dare, quia nemo facere potest, ut ego habeam centum, nisi mihi dederit.
1. Vicis legata perinde licere capere atque civitatibus rescripto imperatoris nostri significatur.
30.74
Ulpianus libro quarto disputationum
Licet imperator noster cum patre rescripserit videri voluntate testatoris repetita a substituto, quae ab instituto fuerant relicta, tamen hoc ita erit accipiendum, si non fuit evidens diversa voluntas: quae ex multis colligetur, an quis ab herede legatum vel fideicommissum relictum noluerit a substituto deberi. Quid enim si aliam rem reliquit a substituto ei fideicommissario vel legatario, quam ab instituto non reliquerat? Vel quid si certa causa fuit, cur ab instituto relinqueret, quae in substituto cessaret? Vel quid si substituit ex parte fideicommissarium, cui ab instituto reliquerat fideicommissum? In obscura igitur voluntate locum habere rescriptum dicendum est.
30.75
Ulpianus libro quinto disputationum
pr. Si sic legatum vel fidei commissum [fideicommissum] sit relictum “si aestimaverit heres” “si comprobaverit” “si iustum putaverit”, et legatum et fideicommissum debebitur, quoniam quasi viro potius bono ei commissum est, non in meram voluntatem heredis collatum.
1. Si mihi quod Titius debet fuerit legatum neque Titius debeat, sciendum est nullum esse legatum. Et quidem si quantitas non sit adiecta, evidenti ratione nihil debebitur, quia non apparet, quantum fuerit legatum: nam et si quid [quod] ego Titio debeo ei legavero quantitate non adiecta, constat nullum esse legatum, cum, si decem quae Titio debeo legavero nec quicquam Titio debeam, falsa demonstratio non peremit legatum, ut in legato dotis Iulianus respondit.
2. Quod si addiderit: “Decem quae mihi Titius debet lego”, sine dubio nihil erit in legato: nam inter falsam demonstrationem et falsam condicionem sive causam multum interest. Proinde et si Titio decem, quae mihi Seius debet, legavero, nullum erit legatum: esse enim debitor debet: nam et si vivus exegissem, exstingueretur legatum et, si debitor maneret, actiones adversus eum heres meus dumtaxat praestare cogeretur.
3. Si quis ita stipulatus: “Stichum aut decem, utrum ego velim” legaverit quod ei debebatur, tenebitur heres eius, ut praestet legatario actionem electionem habituro, utrum Stichum an decem persequi malit.
4. Proinde si Stichum legaverit, cum ille ei Stichum aut decem deberet, incerti actio legatario adversus heredem competit, ut scripsit Iulianus libro trigesimo tertio digestorum, per quam actionem compellat heredem experiri: et, si Stichum consecutus fuerit, praestabit ei, si decem, nihil consequetur. Secundum quod erit in arbitrio debitoris, an sit legatarius is cui Stichus legatus est.
30.76
Iulianus libro 34 digestorum
Quod si quis Stichum aut Pamphilum stipulatus Sempronio Stichum legasset, Maevio Pamphilum, oneratus heres intellegitur, ut necesse habeat alteri actionem suam, alteri aestimationem Stichi aut Pamphili dare.
30.77
Ulpianus libro quinto disputationum
Si pecunia fuit deposita apud aliquem eiusque fidei commissum, ut eam pecuniam praestet, fideicommissum ex rescripto divi Pii debebitur, quasi videatur heres rogatus remittere id debitori: nam si conveniatur debitor ab herede, doli exceptione uti potest: quae res utile fideicommissum facit. Quod cum ita se habet, ab omni debitore fideicommissum relinqui potest.
30.78
Ulpianus libro octavo disputationum
Fideicommissum, quod a legatario relinquitur, ita demum ab eo debetur, si ad legatarium legatum pervenerit.
30.79
Iulianus libro quinto digestorum
Si quis testamento suo Titio et Seio decem dari iusserit, nullam haec verba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixisse videatur, qui decem dixit.
30.80
Marcellus notum ad Iuliani libro 32 digestorum
Is, qui sola triginta reliquerat, Titio triginta legavit, Seio viginti, Maevio decem. Massurius Sabinus probat Titium quindecim, Seium decem, Maevium quinque consecuturos, ita tamen, ut ex his pro rata portionis Falcidiae satisfiat.
30.81
Iulianus libro 32 digestorum
pr. Si fundum sub condicione legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem condicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres legaverat, exstitisset, dominium a priore legatario non discedit.
1. Si servo communi res legata fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam servus communis quasi duo servi sunt.
2. “Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego”. Quaesitum est, quid iuris esset. Respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumisisset, liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere.
3. Qui fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significat aut solum quoque, cui aedificium superpositum est. Si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure legati totus fundus vindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut sibi habitare in villa liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat. Si vero solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta villa vindicari debebit et servitus ipso iure villae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legaverit ita, ut alteri serviret. Sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare non potest.
4. Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita legaverit: “Quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, servos illum et illum Titio lego, quos aestimo singulos vicenis aureis”, intellegendum erit a coherede patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in servis vindicare posse. Adiectio autem illa “quos aestimo singulos vicenis aureis” non mutat legati condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim verum pretium servorum in aestimationem deducetur.
5. “Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit”. Si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum vindicare potest.
6. Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit et eundem Seio legaverit et heres Titii legatum non repudiaverit, Stichum Seius vindicabit.
7. Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legaverit et a substituto eundem eidem Titio et pupillus patri heres exstiterit: sive vindicaverit Titius legatum sive repudiaverit, quamvis filius impubes decesserit, a substituto vindicare non poterit. Hoc enim, quod rursus a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essententiarum quare et si pure a filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia servabuntur ac si tantum a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum valebit.
8. His verbis “Lucio et Titio eorumve cui fundum do lego” utiliter legatur et, si utrique vixerint, utrique, si alter, alteri debebitur.
9. Cum statuliber sub condicione legatus est et pendente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut statuta libertas tunc peremit legatum, cum vires accipit, ita legatum quoque non ante peremi potest, quam dies cesserit eius.
10. A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, si quidem pupillus ad pubertatem pervenerit, ab eo cui legatus fuerat vindicabitur: mortuo vero pupillo libertas competit. Longe magis hoc servari conveniet, si idem servus sub condicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit.