Digesta vel Pandectae – Liber primus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Celsus libro nono digestorum

In civile est nisi tota lege perspecta una aliqua particula eius proposita iudicare vel respondere.

1.3.25

Modestinus libro octavo responsorum

Nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas patitur, ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad severitatem.

1.3.26

Paulus libro quarto quaestionum

Non est novum, ut priores leges ad posteriores trahantur.

1.3.27

Tertullianus libro primo quaestionum

Ideo, quia antiquiores leges ad posteriores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt.

1.3.28

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

Sed et posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariae sint, idque multis argumentis probatur.

1.3.29

Paulus libro singulari ad legem Cinciam

Contra legem facit, qui id facit quod lex prohibet, in fraudem vero, qui salvis verbis legis sententiam eius circumvenit.

1.3.30

Ulpianus libro quarto ad edictum

Fraus enim legi fit, ubi quod fieri noluit, fieri autem non vetuit, id fit: et quod distat hryton apo dianoias, hoc distat fraus ab eo, quod contra legem fit.

1.3.31

Ulpianus libro 13 ad legem Iuliam et Papiam

Princeps legibus solutus est: Augusta autem licet legibus soluta non est, principes tamen eadem illi privilegia tribuunt, quae ipsi habent.

1.3.32

Iulianus libro 84 digestorum

pr. De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est: et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est: si nec id quidem appareat, tunc ius, quo urbs Roma utitur, servari oportet.

1. Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. Nam cum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio populus voluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legis latoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.

1.3.33

Ulpianus libro primo de officio proconsulis

Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt observari solet.

1.3.34

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

Cum de consuetudine civitatis vel provinciae confidere quis videtur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradictio aliquando iudicio consuetudo firmata sit.

1.3.35

Hermogenianus libro primo epitomarum

Sed et ea, quae longa consuetudine comprobata sunt ac per annos plurimos observata, velut tacita civium conventio non minus quam ea quae scripta sunt iura servantur.

1.3.36

Paulus libro septimo ad Sabinum

Immo magnae auctoritatis hoc ius habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.

1.3.37

Paulus libro primo quaestionum

Si de interpretatione legis quaeratur, in primis inspiciendum est, quo iure civitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset: optima enim est legum interpres consuetudo.

1.3.38

Callistratus libro primo quaestionum

Nam imperator noster Severus rescripsit in ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem aut rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritatem vim legis optinere debere.

1.3.39

Celsus libro 23 digestorum

Quod non ratione introductum, sed errore primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet.

1.3.40

Modestinus libro secundo regularum

Ergo omne ius aut consensus fecit aut necessitas constituit aut firmavit consuetudo.

1.3.41

Ulpianus libro secundo institutionum

Totum autem ius constitit aut in adquirendo aut in conservando aut in minuendo: aut enim hoc agitur, quemadmodum quid cuiusque fiat, aut quemadmodum quis rem vel ius suum conservet, aut quomodo alienet aut admittat.

1.4.0. De constitutionibus principum.

 

1.4.1

Ulpianus libro primo institutionum

pr. Quod principi placuit, legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.

1. Quodcumque igitur imperator per epistulam et subscriptionem statuit vel cognoscens decrevit vel de plano interlocutus est vel edicto praecepit, legem esse constat. Haec sunt quas vulgo constitutiones appellamus.

2. Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: nam quae princeps alicui ob merita indulsit vel si quam poenam irrogavit vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur.

1.4.2

Ulpianus libro quarto fideicommissorum

In rebus novis constituendis evidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu aequum visum est.

1.4.3

Iavolenus libro 13 epistularum

Beneficium imperatoris, quod a divina scilicet eius indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus.

1.4.4

Modestinus libro secundo excusationum

Ahi metagenesterai diataceis isxuroterai twn pro autwn eisin .

1.5.0. De statu hominum.

 

1.5.1

Gaius libro primo institutionum

Omne ius quo utimur vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones.

1.5.2

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Cum igitur hominum causa omne ius constitutum sit, primo de personarum statu ac post de ceteris, ordinem edicti perpetui secuti et his proximos atque coniunctos applicantes titulos ut res patitur, dicemus.

1.5.3

Gaius libro primo institutionum

Summa itaque de iure personarum divisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

1.5.4

Florentinus libro nono institutionum

pr. Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur.

1. Servitus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur.

2. Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent.

3. Mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur.

1.5.5

Marcianus libro primo institutionum

pr. Et servorum quidem una est condicio: liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini.

1. Servi autem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili aut gentium: iure civili, si quis se maior viginti annis ad pretium participandum venire passus est. Iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur.

2. Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt: sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepitet e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. ( Nec interest iustis nuptiis concepit an volgo), quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est.

3. Ex hoc quaesitum est, si ancilla praegnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta aut expulsa civitate pepererit, liberum an servum pariat. Et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse.

1.5.6

Gaius libro primo institutionum

Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt.

1.5.7

Paulus libro singulari de portionibus, quae liberis damnatorum conceduntur

Quae liberis damnatorum conceduntur. Qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur: quamquam alii antequam nascatur nequaquam prosit.

1.5.8

Papinianus libro tertio quaestionum

Imperator Titus Antoninus rescripsit non laedi statum liberorum ob tenorem instrumenti male concepti.

1.5.9

Papinianus libro 31 quaestionum

In multis iuris nostri articulis deterior est condicio feminarum quam masculorum.

1.5.10

Ulpianus libro primo ad Sabinum

Quaeritur: hermaphroditum cui comparamus? Et magis puto eius sexus aestimandum, qui in eo praevalet.

1.5.11

Paulus libro 18 responsorum

Paulus respondit eum, qui vivente patre et ignorante de coniunctione filiae conceptus est, licet post mortem avi natus sit, iustum filium ei ex quo conceptus est esse non videri.

1.5.12

Paulus libro 19 responsorum

Septimo mense nasci perfectum partum iam receptum est propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis: et ideo credendum est eum, qui ex iustis nuptiis septimo mense natus est, iustum filium esse.

1.5.13

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Servus in causa capitali fortunae iudici a domino commissus, etsi fuerit absolutus, non fit liber.

1.5.14

Paulus libro quarto sententiarum

Non sunt liberi, qui contra formam humani generis converso more procreantur: veluti si mulier monstrosum aliquid aut prodigiosum enixa sit. Partus autem, qui membrorum humanorum officia ampliavit, aliquatenus videtur effectus et ideo inter liberos connumerabitur.

1.5.15

Tryphoninus libro decimo disputationum

Arescusa, si tres peperit libera esse testamento iussa, primo partu unum, secundo tres peperit: quaesitum est, an et quis eorum liber esset. Haec condicio libertati adposita iam implenda mulieri est. Sed non dubitari debet, quin ultimus liber nascatur: nec enim natura permisit simul uno impetu duos infantes de utero matris excedere, ut ordine incerto nascentium non appareat, uter in servitute libertateve nascatur. Incipiente igitur partu existens condicio efficit, ut ex libera edatur quod postea nascitur, veluti si quaelibet alia condicio libertati mulieris adposita parturiente ea existat. Vel manumissa sub hac condicione, si decem milia heredi titiove dederit, eo momento quo parit per alium impleverit condicionem: iam libera peperisse credenda est.

1.5.16

Ulpianus libro sexto disputationum

Idem erit, si eadem arescusa primo duo pepererat, postea geminos ediderat: dicendum est enim non posse dici utrumque ingenuum nasci, sed eum qui posterior nascitur. Quaestio ergo facti potius est, non iuris.

1.5.17

Ulpianus libro 22 ad edictum

In orbe Romano qui sunt ex constitutione imperatoris Antonini cives Romani effecti sunt.

1.5.18

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

Imperator Hadrianus publicio Marcello rescripsit liberam, quae praegnas ultimo supplicio damnata est, liberum parere et solitum esse servari eam, dum partum ederet. Sed si ei, quae ex iustis nuptiis concepit, aqua et igni interdictum est, civem Romanum parit et in potestate patris.

1.5.19

Celsus libro 29 digestorum

Cum legitimae nuptiae factae sint, patrem liberi sequuntur: volgo quaesitus matrem sequitur.

1.5.20

Ulpianus libro 38 ad Sabinum

Qui furere coepit, et statum et dignitatem in qua fuit et magistratum et potestatem videtur retinere, sicut rei suae dominium retinet.

1.5.21

Modestinus libro septimo regularum

Homo liber, qui se vendidit, manumissus non ad suum statum revertitur, quo se abdicavit, sed efficitur libertinae condicionis.

1.5.22

Modestinus libro 12 responsorum

Herennius Modestinus respondit, si eo tempore enixa est ancilla, quo secundum legem donationis manumissa esse debuit, cum ex constitutione libera fuerit, ingenuum ex ea natum.

1.5.23

Modestinus libro primo pandectarum

Volgo concepti dicuntur qui patrem demonstrare non possunt, vel qui possunt quidem, sed eum habent, quem habere non licet. qui et spurii appellantur para tyn sporan .

1.5.24

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

Lex naturae haec est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur, nisi lex specialis aliud inducit.

1.5.25

Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Ingenuum accipere debemus etiam eum, de quo sententia lata est, quamvis fuerit libertinus: quia res iudicata pro veritate accipitur.

1.5.26

Iulianus libro 69 digestorum

Qui in utero sunt, in toto paene iure civili intelleguntur in rerum natura esse. Nam et legitimae hereditates his restituuntur: et si praegnas mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit postliminium habet, item patris vel matris condicionem sequitur: praeterea si ancilla praegnas subrepta fuerit, quamvis apud bonae fidei emptorem pepererit, id quod natum erit tamquam furtivum usu non capitur: his consequens est, ut libertus quoque, quamdiu patroni filius nasci possit, eo iure sit, quo sunt qui patronos habent.

1.5.27

Ulpianus libro quinto opinionem

Eum, qui se libertinum esse fatetur, nec adoptando patronus ingenuum facere potuit.

1.6.0. De his qui sui vel alieni iuris sunt.

 

1.6.1

Gaius libro primo institutionum

pr. De iure personarum alia divisio sequitur, quod quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt. Videamus itaque de his, quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognoverimus quae istae personae sunt, simul intellegemus quae sui iuris sunt. Dispiciamus itaque de his, quae in aliena potestate sunt.

1. Igitur in potestate sunt servi dominorum ( quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem fuisse) et quodcumque per servum adquiritur, id domino adquiritur.

2. Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperio Romano sunt, licet supra modum et sine causa legibus cognita in servos suos saevire. Nam ex constitutione divi Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui alienum servum occiderit. Sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur.

1.6.2

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis

Si dominus in servos saevierit vel ad impudicitiam turpemque violationem compellat, quae sint partes praesidis, ex rescripto divi Pii ad Aelium Marcianum proconsulem Baeticae manifestabitur. Cuius rescripti verba haec sunt: “Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi: sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur. Ideoque cognosce de querellis eorum, qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt, et si vel durius habitos quam aequum est vel infami iniuria affectos cognoveris, veniri iube ita, ut in potestate domini non revertantur. Qui si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius exsecuturum”. Divus etiam Hadrianus Umbriciam quandam matronam in quinquennium relegavit, quod ex levissimis causis ancillas atrocissime tractasset.

1.6.3

Gaius libro primo institutionum

Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreaverimus: quod ius proprium civium Romanorum est.

1.6.4

Ulpianus libro primo institutionum

Nam civium Romanorum quidam sunt patres familiarum, alii filii familiarum, quaedam matres familiarum, quaedam filiae familiarum. Patres familiarum sunt, qui sunt suae potestatis sive puberes sive impuberes: simili modo matres familiarum; filii familiarum et filiae, quae sunt in aliena potestate. Nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est: item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri.

1.6.5

Ulpianus libro 36 ad Sabinum

Nepotes ex filio mortuo avo reccidere solent in filii potestatem, hoc est patris sui: simili modo et pronepotes et deinceps vel in filii potestate, si vivit et in familia mansit, vel in eius parentis, qui ante eos in potestate est. Et hoc non tantum in naturalibus, verum in adoptivis quoque iuris est.

1.6.6

Ulpianus libro nono ad Sabinum

Filium eum definimus, qui ex viro et uxore eius nascitur. Sed si fingamus afuisse maritum verbi gratia per decennium, reversum anniculum invenisse in domo sua, placet nobis Iuliani sententia hunc non esse mariti filium. Non tamen ferendum Iulianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium adcognoscere quasi non suum. Sed mihi videtur, quod et Scaevola probat, si constet maritum aliquamdiu cum uxore non concubuisse infirmitate interveniente vel alia causa, vel si ea valetudine paterfamilias fuit ut generare non possit, hunc, qui in domo natus est, licet vicinis scientibus, filium non esse.

1.6.7

Ulpianus libro 25 ad Sabinum

Si qua poena pater fuerit affectus, ut vel civitatem amittat vel servus poenae efficiatur, sine dubio nepos filii loco succedit.

1.6.8

Ulpianus libro 26 ad Sabinum

pr. Patre furioso liberi nihilominus in patris sui potestate sunt: idem et in omnibus est parentibus, qui habent liberos in potestate. Nam cum ius potestatis moribus sit receptum nec possit desinere quis habere in potestate, nisi exierint liberi quibus casibus solent, nequaquam dubitandum est remanere eos in potestate. Quare non solum eos liberos in potestate habebit, quos ante furorem genuit, verum et si qui ante furorem concepti in furore editi sunt. Sed et si in furore agente eo uxor concipiat, videndum an in potestate eius nascatur filius: nam furiosus licet uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest: quod cum ita se habeat, in potestate filium habebit. Proinde et si furiosa sit uxor, ex ea ante conceptus in potestate nascetur: sed et in furore eius conceptus ab eo qui non furebat sine dubio in potestate nascetur, quia retinetur matrimonium. Sed et si ambo in furore agant et uxor et maritus et tunc concipiat, partus in potestate patris nascetur, quasi voluntatis reliquiis in furiosis manentibus: nam cum consistat matrimonium altero furente, consistet et utroque.

1. Adeo autem retinet ius potestatis pater furiosus, ut et adquiratur illi commodum eius, quod filius adquisivit.

1.6.9

Pomponius libro 16 ad Quintum Mucium

Filius familias in publicis causis loco patris familias habetur, veluti ut magistratum gerat, ut tutor detur.

1.6.10