Digesta vel Pandectae – Liber septimus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

7.6.5

Ulpianus libro 17 ad edictum

pr. Uti frui ius sibi esse solus potest intendere, qui habet usum fructum, dominus autem fundi non potest, quia qui habet proprietatem, utendi fruendi ius separatum non habet: nec enim potest ei suus fundus servire: de suo enim, non de alieno iure quemque agere oportet. Quamquam enim actio negativa domino competat adversus fructuarium, magis tamen de suo iure agere videtur quam alieno, cum invito se negat ius esse utendi fructuario vel sibi ius esse prohibendi. Quod si forte qui agit dominus proprietatis non sit, quamvis fructuarius ius utendi non habet, vincet tamen iure, quo possessores sunt potiores, licet nullum ius habeant.

1. Utrum autem adversus dominum dumtaxat in rem actio usufructuario competat an etiam adversus quemvis possessorem, quaeritur. Et Iulianus libro septimo digestorum scribit hanc actionem adversus quemvis possessorem ei competere: nam et si fundo fructuario servitus debeatur, fructuarius non servitutem, sed usum fructum vindicare debet adversus vicini fundi dominum.

2. Si partis fundi usus fructus constituatur, potest de eo in rem agi, sive vindicet quis usum fructum sive alii neget.

3. In his autem actionibus, quae de usu fructu aguntur, etiam fructus venire plus quam manifestum est.

4. Si post litem de usu fructu contestatam fuerit finitus usus fructus, an ulterius fructus desinant deberi? Et puto desinere: nam et si mortuus fuerit fructuarius, heredi eius actionem praeteritorum dumtaxat fructuum dandam Pomponius libro quadragensimo scribit.

4a. Fructuario qui vicit omnis causa restituenda est: et ideo si servi fuerit usus fructus legatus, quidquid ex re fructuarii vel ex operis suis consecutus est, possessor debebit restituere.

5. Sed et si forte tempore usus fructus amissus est alio quidem possidente, alio autem liti se offerente, non sufficit eum usum fructum iterum renovare, verum cavere quoque eum de evictione usus fructus oportet: quid enim si servum aut fundum is qui possidebat pignori dedit isque ab eo qui pignori accepit iure uti prohibetur? Debebit itaque habere cautum.

6. Sicut fructuario in rem confessoriam agenti fructus praestandi sunt, ita et proprietatis domino, si negatoria actione utatur: sed in omnibus ita demum, si non sit possessor qui agat (nam et possessori competunt): quod si possident, nihil fructuum nomine consequentur. Quid ergo officium erit iudicis quam hoc, ut securus consequatur fructuarius fruendi licentiam, proprietatis dominus, ne inquietetur?

7.6.6

Paulus libro 21 ad edictum

Qui de usu fructu iudicium accepit, si desierit possidere sine dolo, absolvetur: quod si liti se obtulit et quasi possessor actionem de usu fructu accepit, damnabitur.

7.7.0. De operis servorum

 

7.7.1

Paulus libro secundo ad edictum

Opera in actu consistit nec ante in rerum natura est, quam si dies venit, quo praestanda est, quemadmodum cum stipulamur “quod ex arethusa natum erit”.

7.7.2

Ulpianus libro 17 ad edictum

Operae servi legatae capitis minutione non amittuntur.

7.7.3

Gaius libro septimo ad edictum provinciale

In hominis usu fructu operae sunt et ob operas mercedes.

7.7.4

Gaius libro secundo de liberali contra edictum urbicum

Fructus hominis in operis constitit et retro in fructu hominis operae sunt. Et ut in ceteris rebus fructus deductis necessariis impensis intellegitur, ita et in operis servorum.

7.7.5

Terentius Clemens libro 18 ad legem Iuliam et Papiam

Operis servi legatis usum datum intellegi et ego didici et Iulianus existimat.

7.7.6

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Cum de servi operis artificis agitur, pro modo restituendae sunt, sed mediastini secundum ministerium: et ita Mela scribit.

1. Si minor annis quinque vel debilis servus sit vel quis alius, cuius nulla opera esse apud dominum potuit, nulla aestimatio fiet.

2. Item voluptatis vel affectionis aestimatio non habebitur, veluti si dilexerit eum dominus aut in deliciis habuerit.

3. Ceterum deductis necessariis impensis fiet aestimatio.

7.8.0. De usu et habitatione.

 

7.8.1

Gaius libro septimo ad edictum provinciale

pr. Nunc videndum de usu et habitatione.

1. Constituitur etiam nudus usus, id est sine fructu: qui et ipse isdem modis constitui solet, quibus et usus fructus.

7.8.2

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

pr. Cui usus relictus est, uti potest, frui non potest. Et de singulis videndum.

1. Domus usus relictus est aut marito aut mulieri: si marito, potest illic habitare non solus, verum cum familia quoque sua. An et cum libertis, fuit quaestionis, et Celsus scripsit, et cum libertis: posse hospitem quoque recipere, nam ita libro octavo decimo digestorum scripsit, quam sententiam et Tubero probat. Sed an etiam inquilinum recipere possit, apud Labeonem memini tractatum libro posteriorum, et ait Labeo eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere: idem et hospites et libertos suos.

7.8.3

Paulus libro tertio ad Vitellium

Et clientes:

7.8.4

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

pr. ceterum sine eo ne hos quidem habitare posse. Proculus autem de inquilino notat non belle inquilinum dici, qui cum eo habitet. Secundum haec et si pensionem percipiat, dum ipse quoque inhabitet, non erit ei invidendum: quid enim si tam spatiosae domus usus sit relictus homini mediocri, ut portiuncula contentus sit? Sed et cum his, quos loco servorum in operis habet, habitabit, licet liberi sint vel servi alieni.

1. Mulieri autem si usus relictus sit, posse eam et cum marito habitare quintus mucius primus admisit, ne ei matrimonio carendum foret, cum uti vult domo. Nam per contrarium quin uxor cum marito possit habitare, nec fuit dubitatum. Quid ergo si viduae legatus sit, an nuptiis contractis post constitutum usum mulier habitare cum marito possit? Et est verum, ut et Pomponius libro quinto et Papinianus libro nono decimo quaestionum probat, posse eam cum viro et postea nubentem habitare. Hoc amplius Pomponius ait et cum socero habitaturam.

7.8.5

Paulus libro tertio ad Sabinum

Immo et socer cum nuru habitabit, utique cum vir una sit.

7.8.6

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

Non solum autem cum marito, sed et cum liberis libertisque habitare et cum parentibus poterit: et ita et Aristo notat apud Sabinum. Et huc usque erit procedendum, ut eosdem quos masculi recipere et mulieres possint.

7.8.7

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Non aliter autem mulier hospitem recipere potest, quam si is sit, qui honeste cum ea quae usum habeat habitaturus sit.

7.8.8

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

pr. Sed neque locabunt seorsum neque concedent habitationem sine se nec vendent usum.

1. Sed si usus aedium mulieri legatus sit ea condicione “si a viro divortisset”, remittendam ei condicionem et cum viro habitaturam, quod et Pomponius libro quinto probat.

7.8.9

Paulus libro tertio ad Sabinum

Ceterarum quoque rerum usu legato dicendum est uxorem cum viro in promiscuo usu eas res habere posse.

7.8.10

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

pr. Si habitatio legetur, an perinde sit atque si usus, quaeritur. Et effectu quidem idem paene esse legatum usus et habitationis et Papinianus consensit libro octavo decimo quaestionum. Denique donare non poterit, sed eas personas recipiet, quas et usuarius: ad heredem tamen nec ipsa transit nec non utendo amittitur nec capitis deminutione.

1. Sed si xrysis sit relicta, an usus sit, videndum: et Papinianus libro septimo responsorum ait usum esse, non etiam fructum relictum.

2. Sed si sic relictus sit: “illi domus usus fructus habitandi causa”, utrum habitationem solam an vero et usum fructum habeat, videndum. Et Proculus et Neratius putant solam habitationem legatam, quod est verum. Plane si dixisset testator “usum habitandi causa”, non dubitaremus, quin valeret.

3. Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad vitam, apud veteres quaesitum est: et Rutilius donec vivat habitationem competere ait, quam sententiam et Celsus probat libro octavo decimo digestorum.

4. Si usus fundi sit relictus, minus utique esse quam fructum longeque nemo dubitat. Sed quid in ea causa sit, videndum. Et Labeo ait habitare eum in fundo posse dominumque prohibiturum illo venire: sed colonum non prohibiturum nec familiam, scilicet eam, quae agri colendi causa illic sit: ceterum si urbanam familiam illo mittat, qua ratione ipse prohibetur, et familiam prohibendam eiusdem rationis est. Idem Labeo ait et cella vinaria et olearia eum solum usurum, dominum vero invito eo non usurum.

7.8.11

Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive aureorum

Inque eo fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit neque his, per quos opera rustica fiunt, impedimento sit: nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis concedere potest.

7.8.12

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

pr. Plenum autem usum debet habere, si et villae et praetorii ei relictus est. Venire plane proprietarium ad fructus percipiendos magis dicendum est, et per tempora fructuum colligendorum etiam habitare illic posse admittendum est.

1. Praeter habitationem quam habet, cui usus datus est deambulandi quoque et gestandi ius habebit. Sabinus et Cassius et lignis ad usum cottidianum et horto et pomis et holeribus et floribus et aqua usurum, non usque ad compendium, sed ad usum, scilicet non usque ad abusum: idem Nerva, et adicit stramentis et sarmentis etiam usurum, sed neque foliis neque oleo neque frumento neque frugibus usurum. Sed Sabinus et Cassius et Labeo et Proculus hoc amplius etiam ex his quae in fundo nascuntur, quod ad victum sibi suisque sufficiat sumpturum et ex his quae Nerva negavit: iuventius etiam cum convivis et hospitibus posse uti: quae sententia mihi vera videtur: aliquo enim largius cum usuario agendum est pro dignitate eius, cui relictus est usus. Sed utetur his, ut puto, dumtaxat in villa: pomis autem et oleribus et floribus et lignis videndum, utrum eodem loco utatur dumtaxat an etiam in oppidum ei deferri possint: sed melius est accipere et in oppidum deferenda, neque enim grave onus est horum, si abundent in fundo.

2. Sed si pecoris ei usus relictus est, puta gregis ovilis, ad stercorandum usurum dumtaxat Labeo ait, sed neque lana neque agnis neque lacte usurum: haec enim magis in fructu esse. Hoc amplius etiam modico lacte usurum puto: neque enim tam stricte interpretandae sunt voluntates defunctorum.

3. Sed si boum armenti usus relinquatur, omnem usum habebit et ad arandum et ad cetera, ad quae boves apti sunt.

4. Equitii quoque legato usu videndum, ne et domare possit et ad vehendum sub iugo uti. Et si forte auriga fuit, cui usus equorum relictus est, non puto eum circensibus his usurum, quia quasi locare eos videtur: sed si testator sciens eum huius esse instituti et vitae reliquit, videtur etiam de hoc usu sensisse.

5. Si usus ministerii alicui fuerit relictus, ad suum ministerium utetur et ad liberorum coniugisque, neque videbitur alii concessisse, si simul cum ipsis utatur: quamquam, si filio familias usus servi sit relictus vel servo, patri dominove adquisitus ipsius dumtaxat usum exigat, non etiam eorum qui sunt in potestate.

6. Operas autem servi usuarii non locabit neque alii utendo concedet, et ita Labeo: quemadmodum enim concedere alii operas poterit, cum ipse uti debeat? Idem tamen Labeo putat, si fundum conduxerit quis, usuarium servum posse ibi operari: quid enim interest, in qua re opera eius utatur? Quare et si lanam conduxerit usuarius expediendam, poterit etiam per usuarias ancillas opus perficere, idemque, si vestimenta texenda redemerit vel insulam vel navem fabricandam, poterit ad haec operis uti usuarii: nec offendetur illa Sabini sententia ancillae usu dato ad lanificium eam non mitti nec ex operis mercedem capi, sed sibi lanam facere iure cogere: sibi enim facere videtur, qui non operas eius locavit, sed opus quod conduxit expediit. Idem et Octavenus probat.

7.8.13

Gaius libro septimo ad edictum provinciale

Sed ipsi servo ancillaeve pro opera mercedem imponi posse Labeoni placet.

7.8.14

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

pr. Per servum usuarium si stipuler vel per traditionem accipiam, an adquiram, quaeritur, si ex re mea vel ex operis eius. Et si quidem ex operis eius, non valebit, quoniam nec locare operas eius possumus: sed si ex re mea, dicimus servum usuarium stipulantem vel per traditionem accipientem mihi adquirere, cum hac opera eius utar.

1. Usus fructus an fructus legetur, nihil interest, nam fructui et usus inest, usui fructus deest: et fructus quidem sine usu esse non potest, usus sine fructu potest. Denique si tibi fructus deducto usu legatus sit, inutile esse legatum Pomponius libro quinto ad Sabinum scribit: et si forte usu fructu legato fructus adimatur, totum videri ademptum scribit: sed si fructus sine usu, usum videri constitutum, qui et ab initio constitui potest. Sed si usu fructu legato usus adimatur, aristo scribit nullam esse ademptionem: quae sententia benignior est.

2. Usu legato si eidem fructus legetur, Pomponius ait confundi eum cum usu, idem ait et si tibi usus, mihi fructus legetur, concurrere nos in usu, me solum fructum habiturum.

3. Poterit autem apud alium esse usus, apud alium fructus sine usu, apud alium proprietas: veluti si qui habet fundum, legaverit Titio usum, mox heres eius tibi fructum legaverit vel alio modo constituerit.

7.8.15

Paulus libro tertio ad Sabinum

pr. Fundi usu legato licebit usuario et ex penu quod in annum dumtaxat sufficiat capere, licet mediocris praedii eo modo fructus consumantur: quia et domo et servo ita uteretur, ut nihil alii fructuum nomine superesset.

1. Sicuti is, cui usus fundi legatus est, quo minus dominus agri colendi causa ibi versetur, prohibere non potest (alioquin et frui dominum prohibebit), ita nec heres quicquam facere debet, quo minus is cui usus legatus est utatur, ut bonus pater familias uti debet.

7.8.16

Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr. Si ita legatus esset usus fundi, ut instructus esset, earum rerum, quae instrumento fundi essent, perinde ad legatarium usus pertinet, ac si nominatim ei earum rerum usus legatus fuisset.

1. Dominus proprietatis etiam invito usufructuario vel usuario fundum vel aedes per saltuarium vel insularium custodire potest: interest enim eius fines praedii tueri. Eaque omnia dicenda sunt, quolibet modo constitutus usus fructus vel usus fuerit.

2. Servo, cuius usum dumtaxat, non etiam fructum habemus, potest et a nobis quid donari vel etiam ex pecunia nostra negotiatum esse, ut quidquid eo modo adquisierit, in peculio nostro sit.

7.8.17

Africanus libro quinto quaestionum

Filio familias vel servo aedium usu legato et utile legatum esse existimo et eodem modo persecutionem eius competituram, quo competeret, si fructus quoque legatus esset. Itaque non minus absente quam praesente filio servove pater dominusve in his aedibus habitabit.

7.8.18

Paulus libro nono ad Plautium

Si domus usus legatus sit sine fructu, communis refectio est rei in sartis tectis tam heredis quam usuarii. Videamus tamen, ne, si fructum heres accipiat, ipse reficere debeat, si vero talis sit res, cuius usus legatus est, ut heres fructum percipere non possit, legatarius reficere cogendus est: quae distinctio rationem habet.

7.8.19

Paulus libro tertio ad Vitellium

Usus pars legari non potest: nam frui quidem pro parte possumus, uti pro parte non possumus.

7.8.20

Marcellus libro 13 digestorum

Servus, cuius mihi usus legatus est, adquirit mihi, si institor erit et operis eius utar in taberna: nam mercibus vendundis emendisque adquirit mihi: sed et si iussu meo per traditionem accipiet.

7.8.21

Modestinus libro secundo regularum

Usus aquae personalis est et ideo ad heredem usuarii transmitti non potest.

7.8.22

Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

pr. Divus Hadrianus, cum quibusdam usus silvae legatus esset, statuit fructum quoque eis legatum videri, quia nisi liceret legatariis caedere silvam et vendere, quemadmodum usufructuariis licet, nihil habituri essent ex eo legato.

1. Licet tam angustus est legatarius, cui domus usus legatus est, ut non possit occupare totius domus usum, tamen eis quae vacabunt proprietarius non utetur, quia licebit usuario aliis et aliis temporibus tota domo uti, cum interdum domini quoque aedium, prout temporis condicio exigit, quibusdam utantur, quibusdam non utantur.

2. Usu legato si plus usus sit legatarius quam oportet, officio iudicis, qui iudicat quemadmodum utatur, quid continetur? Ne aliter quam debet utatur.

7.8.23

Paulus libro primo ad Neratium

Neratius: usuariae rei speciem is cuius proprietas est nullo modo commutare potest. Paulus: deteriorem enim causam usuarii facere non potest: facit autem deteriorem etiam in meliorem statum commutata.

7.9.0. Usufructuarius quemadmodum caveat.

 

7.9.1

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Si cuius rei usus fructus legatus sit, aequissimum praetori visum est de utroque legatarium cavere: et usurum se boni viri arbitratu et, cum usus fructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod inde exstabit.

1. Haec stipulatio, sive mobilis res sit sive soli, interponi debet,

2. illud sciendum est ad fideicommissa etiam aptari eam debere. Plane et si ex mortis causa donatione usus fructus constituatur, exemplo legatorum debebit haec cautio praestari: sed et si ex alia quacumque causa constitutus fuerit usus fructus, idem dicendum est.

3. Cavere autem debet viri boni arbitratu perceptu iri usum fructum, hoc est non deteriorem se causam usus fructus facturum ceteraque facturum, quae in re sua faceret.

4. Recte autem facient et heres et legatarius, qualis res sit, cum frui incipit legatarius, si in testatum redegerint: ut inde possit apparere, an et quatenus rem peiorem legatarius fecerit.

5. Utilis autem visum est stipulatione de hoc caveri, ut, si quis non viri boni arbitratu utatur, committatur stipulatio statim, nec expetabimus, ut amittitur usus fructus.

6. Habet autem stipulatio ista duas causas, unam, si aliter quis utatur quam vir bonus arbitrabitur, aliam de usu fructu restituendo: quarum prior statim committetur, quam aliter fuerit usus, et saepius committetur, sequens committetur finito usu fructu.

7. Sed quod diximus id quod inde exstabit restitutu iri, non ipsam rem stipulatur proprietarius (inutiliter enim rem suam stipulari videretur), sed stipulatur restitutu iri quod inde exstabit. Interdum autem inerit proprietatis aestimatio, si forte fructuarius, cum possit usucapionem interpellare, neglexit: omnem enim rei curam suscipit.

7.9.2

Paulus libro 75 ad edictum

Nam fructuarius custodiam praestare debet.

7.9.3

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Omnes autem casus continentur huic stipulationi, quibus usus fructus amittitur.

1. Desinere pertinere usum fructum accipiemus etiam si nec coeperit pertinere, quamvis legatus sit, et committetur nihilo minus stipulatio, quasi desinat pertinere quod nec coepit.

2. Si usus fructus repetitus erit legato, quotiensque amissus fuerit (nisi utiliter fuerit cautum), committetur ista stipulatio: sed exceptione opus erit.

3. Sed et si quis usum fructum tibi legaverit et sub condicione “si liberos habueris” proprietatem, amisso usu fructu committetur quidem stipulatio, sed exceptio locum habebit.

4. Si heres alienaverit proprietatem et postea amittatur usus fructus, an ex stipulatu agere possit, videamus. Et fortius dici potest ipso iure non committi stipulationem, quia neque heredi successoribusve eius restitui potest neque is cui potest, id est ad quem pervenit proprietas, pertinet ad stipulationem: sed is ad quem pervenit tempore quaesiti dominii sibi prospicere alia cautione debet: quod etsi non fecerit, nihilo minus in rem actione uti potest.

7.9.4

Venonius libro 12 stipulationum

Si fructuarius proprietatem adsecutus fuerit, desinit quidem usus fructus ad eum pertinere propter confusionem: sed si ex stipulatu cum eo agatur, aut ipso iure inutiliter agi dicendum est, si viri boni arbitrium huc usque porrigitur, aut in factum excipere debebit.

7.9.5

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Huic stipulationi “dolum malum abesse afuturumque esse” continetur: et cum in rem sit doli mali mentio concepta, omnium dolum comprehendere videtur successorum et adoptivi patris.

1. Sed si usus sine fructu legatus erit, adempta fructus causa satisdari iubet praetor: hoc merito, ut de solo usu, non etiam de fructu caveatur.

2. Ergo et si fructus sine usu optigerit, stipulatio locum habebit.

3. Et si habitatio vel operae hominis vel cuius alterius animalis relictae fuerint, stipulatio locum habebit, licet per omnia haec usum fructum non imitantur.

7.9.6

Paulus libro 75 ad edictum

Idem est et in reditu praedii, sicuti si vindemia legata esset vel messis, quamvis ex usu fructu ea percipiantur, quae legato morte legatarii ad heredem redeunt.

7.9.7

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Si usus fructus nomine re tradita satisdatum non fuerit, Proculus ait posse heredem rem vindicare, et si obiciatur exceptio de re usus fructus nomine tradita, replicandum erit. Quae sententia habet rationem: sed et ipsa stipulatio condici poterit.

1. Cum usus fructus pecuniae legatus esset, exprimi debent hi duo casus in stipulatione: “cum morieris aut capite minueris, dari” : idcirco hi duo soli casus, quoniam pecuniae usus aliter amitti non potest quam his casibus.

7.9.8

Paulus libro 75 ad edictum

Si tibi usus fructus et mihi proprietas legata sit, mihi cavendum est: sed si mihi sub condicione proprietas legata sit, quidam et Marcianus et heredi et mihi cavendum esse putant: quae sententia vera est. Item si mihi legata sit et, cum ad me pertinere desierit, alii, et hic utrisque cavendum ut supra placuit. Quod si duobus coniunctim usus fructus legatus sit, et invicem sibi cavere debebunt et heredi in casum illum: “si ad socium non pertineat usus fructus, heredi reddi”.

7.9.9

Ulpianus libro 51 ad edictum

pr. Si usus fructus mihi legatus sit eumque restituere sim Titio rogatus, videndum est, quis debeat cavere, utrum titius an ego qui legatarius sum: an illud dicimus mecum heredem acturum, cum fideicommissario me agere debere? Et est expeditius hoc dicere: si mihi spes aliqua durat usus fructus et, cum tu amiseris, potest ad me reccidere, hoc est ad legatarium, ita rem expediri, ut tu mihi, ego domino proprietatis caveam. Quod si fideicommissarii causa usus fructus mihi relictus est nec est ulla spes ad me revertendi fructus, recta via fideicommissarium cavere oportet domino proprietatis.

1. Illud sciendum est sive iure ipso quis usum fructum habet sive etiam per tuitionem praetoris, nihilo minus cogendum esse fructuarium cavere aut actiones suscipere.

2. Plane si ex die proprietas alicui legata sit, usus fructus pure, dicendum esse Pomponius ait remittendam esse hanc cautionem fructuario, quia certum sit ad eum proprietatem vel ad heredem eius perventuram.

3. Si vestis usus fructus legatus sit, scripsit Pomponius, quamquam heres stipulatus sit finito usu fructu vestem reddi, attamen non obligari promissorem, si eam sine dolo malo adtritam reddiderit.

4. Si plures domini sint proprietatis, unusquisque pro sua parte stipulabitur.

7.9.10

Paulus libro 40 ad edictum

Si servi, qui nobis communis erat, usum fructum tibi legavero, necessaria erit haec cautio heredi meo: quamvis enim de proprietate possit communi dividundo experiri, tamen causa usus fructus, qui tuus proprius est, ad officium communi dividundo iudicis non pertinebit.

7.9.11