Digesta vel Pandectae – Liber septimus
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Papinianus libro septimo responsorum
Usu quoque domus relicto viri boni arbitratu cautionem interponi oportet: nec mutat, si pater heredes filios simul habitare cum uxore legataria voluit.
7.9.12
Si vasorum ipsorum usus fructus relictus sit, non erit cautio senatus consulti necessaria, sed illa sola “boni viri arbitratu usurum fruiturum”. Si igitur tradita sunt fruendi causa, nemo dubitat non fieri eius qui accepit: non enim ideo traduntur, ut dominium recedat ab eo qui tradit, sed ut utatur fruatur legatarius. Ergo cum non fiant fructuarii vasa, vindicari a proprietario possunt cautione non data. Videndum est de condictione, an possit locum habere: et proditum est neminem rem suam nisi furi condicere posse.