Gellius – Noctes Atticae L. XIII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
heistekei hos tis te leon peri hoisi tekessin, hoi rha te nepi’agonti synantesontai en hylei
andres epakteres.
V. Item alio in loco idem significat:
pykna mala stenachon; hos te lis eugeneios,
hoi rha th’hypo skymnous elaphebolos harpasei aner
hyles ek pykines.
VI. Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inveniemus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.
VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. I. Eximie hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. II. Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere cum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deblateraverint. III. Versus Afranii sunt in togata, cui Sellae nomen est:
Vsus me genuit, mater peperit Memoria,
Sophiam vocant me Grai, vos Sapientiam.
IV. Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum: ego odi homines ignava opera et philosopha sententia. V. Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignavi ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta philosophiae in linguae verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent intercutibus ipsi vitiis madentes.
IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de “suculis” et “hyadibus” quae sunt stellarum vocabula. I. Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. II. Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit. III. In his esse praecipui videntur, quos Graeco titulo pandektas inscripsit, tamquam omne rerum atque doctrinarum genus continentis. IV. Ibi de his stellis, quae appellantur “suculae”, hoc scriptum est: “Adeo” inquit “veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas, quae in capite tauri sunt, propterea,”suculas” appellarint, quod eas Graeci hyadas vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia Graece hyes, “sues” Latine dicantur. Sed hyades” inquit “ouk apo ton hyon, ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo, quod est hyein appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua hyein dicitur”. V. Haec quidem Tiro in pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco “suculas” nominarent, quod hyes Latine “sues” dicantur; sed ut, quod Graeci hyper nos “super” dicimus, quod illi hyptios, nos “supinus”, quod illi hyphorbos, nos “subulcus”, quod item illi hypnos, nos primo “sypnus”, deinde per “y” Graecae Latinaeque “o” litterae cognationem “somnus”: sic, quod ab illis hyades, a nobis primo “syades”, deinde “suculae” appellatae. VI. Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit – nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput -, set eae ita circulo, qui Zodiacus dicitur, sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum, quas Graeci pleiadas, nos “vergilias” vocamus.
X. Quid “sororis” etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid “fratris” P. Nigidius. I. Labeo Antistius iuris quidem civilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitavit; set ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. II. Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium. III. Praeterea in libris, quos ad Praetoris edictum scripsit, multa posuit pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: “Soror” inquit “appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur”. IV. “Fratris” autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique etymoi interpretatur: “Frater” inquit “est dictus quasi “fere alter”.
XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis. I. Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui inscribitur: nescis, quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. II. Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. III. “Nam multos” inquit “esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat” inquit “ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem” inquit “convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet”. IV. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. V. “Quod profecto” inquit “eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendis loqui non est otium. Dominum autem” inquit “convivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus”, et “In convivio legi non omnia debent, sed ea potissimum, quae simul sint biophele et delectent”. VI. Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: “Bellaria” inquit “ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; pemmasin enim cum pepsei societas infida”. VII. Quod Varro hoc in loco dixit “bellaria”, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae pemmata Graeci aut tragemata dixerunt, ea veteres nostri “bellaria” appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea “Liberi bellaria”.
XII. Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere. I. In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse. II. “Sed agitabat” inquit “hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo, ut divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset”, III. ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit: IV. “cum a muliere” inquit “quadam tribuni plebis adversum eum aditi in Gellianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere”. V. Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis rerum humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus: VI. “In magistratu” inquit “habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum: vocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, tribuni plebis et alii, qui habent viatorem; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque lictorem habent neque viatorem. Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia, sive adsunt, quos vocant, sive acciri iusserunt. Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem in rostra vocari iusserunt. Ego triumvirum vocatus a P. Porcio tribuno plebis non ivi auctoribus principibus et vetus ius tenui. Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi nec vocatum a conlega parere invitum”. VII. Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse. VIII. Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest, etiam in vincula duci potest. IX. Sed quaerentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint …, quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus usus praesens fuisset, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.
XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse. I. Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani ad praetorem in ius vocari posset. II. Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor. III. Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi salva ipsius magistratus maiestate posset. IV. Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum rerum humanarum in quo ita scriptum fuit: “Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M. Laevinus aedilis curulis a privato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum”. V. Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit. VI. Vtraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
XIV. Quid sit “pomerium”. I. “Pomerium” quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: “Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii”. II. Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est. III. Habeat autem ius proferendi pomerii, qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat. IV. Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus Solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii titulum quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbis fines incluserint. V. Huius rei Messala aliquot causas videri scripsit, sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit: VI. “Idcirco” inquit “omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt quasi avibus obscenis ominosum”. VII. Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi, quod non pridem ego in Elydis, grammatici veteris, commentario offendi, in quo scriptum erat Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.
XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis. I. In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua: “ne quis magistratus minor de caelo servasse velit”. II. Quaeri igitur solet, qui sint magistratus minores. III. Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris de auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. IV. Propterea ex eo libro verba ipsius Messalae subscripsimus. “Patriciorum auspicia in duas sunt divisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censoribus neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se et vitiant et obtinent. Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora servatum est et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus praetore praetores creante veterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi “minores”, hi “maiores” magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt”. V. Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur. VI. Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur. VII. Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.
XVI. Item verba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum. I. Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: “Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt. Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest. Set si contionem habere volunt, uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt”. II. Ex his verbis Messalae manifestum est aliud esse “cum populo agere”, aliud “contionem habere”. III. Nam “cum populo agere” est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet, “contionem” autem “habere” est verba facere ad populum sine ulla rogatione.
XVII. “Humanitatem” non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos. I. Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, “humanitatem” non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis philanthropia dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed “humanitatem” appellaverunt id propemodum, quod Graeci paideian vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini datast idcircoque “humanitas” appellata est. II. Sic igitur eo verbo veteres esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. III. Itaque verba posui Varronis e libro rerum humanarum primo, cuius principium hoc est: “Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus”. IV. “Humaniori” inquit non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit – hoc enim cum sententia nequaquam convenit -, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.
XVIII. Quid aput M. Catonem significent verba haec “inter os atque offam”. I. Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus vitio creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: “Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi vero longum intervallum est”. II. Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, quaenam esset eorum verborum sententia. III. Tum Apollinaris nobis praesentibus – nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia – rescripsit Claro ut viro erudito brevissime vetus esse proverbium “inter os et offam” idem significans, quod Graecus ille paroimiodes versus:
polla metaxy pelei kylikos kai cheileos arkou.
XIX. … I. Versus est notae vetustatis senarius: sophoi tyrannoi ton sophon xynousiai. II. Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Aias Lokros; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. III. Sed etiam ille versus non minus notus: geron geronta paidagogeso s’ego, et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Phiotides, et in Bacchis Euripidi. IV. Id quoque animadvertimus aput Aeschylum en toi pyrphoroi Promethei et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ino, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic: