Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula
CAPITVLA LIBRI DUODEVICESIMI
I. Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro Favorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his, quae dicuntur “extranea”.
II. Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria.
III. Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset.
IV. Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid verba ista apud Sallustium significarent: “incertum, stolidior an vanior”.
V. Quod Q. Ennius in septimo annali “quadrupes eques” ac non “quadrupes ecus”, ut legunt multi, scriptum reliquit.
VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre “matronam” et “matrem familias” existimavit differentia longe vanissima.
VII. Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat “contio”.
VIII. Homoioteleuta et homoioptota atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque versibus declarari.
IX. Quid significet apud M. Catonem verbum “insecenda”; quodque “insecenda” potius legendum sit quam, quod plerique existimant, “insequenda”.
X. Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.
XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.
XII. Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.
XIII. Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti.
XIV. Quid sit numerus “hemiolios”, quid “epitritos”; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam.
XV. Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.
[Capitula libri undevicesimi desunt.]
CAPITVLA LIBRI VICESIMI
I. Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus duodecim tabularum.
II. Vocabulum “siticinum” in M. Catonis oratione quid significet.
III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas “nebuloso nomine” esse dixerit.
IV. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.
V. Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.
VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere “habeo curam vestri”, an “vestrum”.
VII. …
VIII. De his, quae habere symptosian videntur cum luna +mansuescente ac senescente.
IX. Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat “numquam vestimenta a populo poposci”.