Livius – Ab Urbe Condita L. XLI – XLII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

45. Inde legatio sub idem tempus in Asiam <et> circum insulas missa. tres erant legati, Ti. Claudius Sp. Postumius M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum aduersus Persea <pro> Romanis bellum; et, quo quaeque opulentior ciuitas erat, eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant. Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fouere tantum, sed adiuuare etiam uiribus suis bellum poterant, quadraginta nauibus auctore Hegesilocho praeparatis; qui cum in summo magistratu esset—prytanin ipsi uocant—, multis orationibus peruicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe uanam experti essent, regum fouendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris uel uiribus uel fide stabilem, retinerent. bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem naualem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello uidissent. trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi reficere naues, nisi instruere naualibus sociis coepissent. <id> eo magis enixe faciundum esse, ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent. his incitati quadraginta nauium classem instructam ornatamque legatis Romanis aduenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt. et haec legatio magnum ad conciliandos animos ciuitatium Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.

46. Perseus, cum ab conloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzantium et Rhodum et * * legatis ferendas dedit. in litteris eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum Romanorum legatis; quae audisset quaeque dixisset, ita disposita, ut superior fuisse in disceptatione uideri posset. apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. si pergerent Romani contra foedus mouere bellum, tum omni gratia, omni ope adnitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem; si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas ad unum populum perueniat. cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias ciuitates dignitate atque opibus excellant; quae serua atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus. magis et litterae et uerba legatorum benigne sunt audita, quam momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas coeperat. responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod ueterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis. ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque ciuitates, et. Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum inuitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur. Thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis. Coronaei et Haliartii, fauore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se aduersus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint. cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se uindicarent, ne Romanis praeberent causam in se saeuiendi.

47. Marcius et Atilius Romam cum uenissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege. adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam traiceretur. spatio autem indutiarum sumpto aecum <bellum> futurum: illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. haec ut summa ratione acta magna pars senatus adprobabat; ueteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes. non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam inprouisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam uera uirtute gloriarentur, bella maiores gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum <pugnam et locum> finire, in quo dimicaturi essent. eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum uitae eius insidiantem; eadem Faliscis uinctum traditum proditorem liberorum; religionis haec Romanae esse, non uersutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud <quos> fallere hostem quam ui superare gloriosius fuerit. interdum in praesens tempus plus profici dolo quam uirtute; sed eius demum animum in perpetuum uinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus uiribus iusto ac pio esse bello superatum. haec seniores, quibus noua ac nimis <callida minus> placebat sapientia; uicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum * quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime uisum esset, agere. A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessaliam timentes, ne, si indutiarum dies exisset, <Perseus> praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet. duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem agendam iussus. et P. Lentulo, qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Boeotia esset.

48. His praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata, senatum tamen praeberi legatis placuit. eadem fere, quae in conloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis. insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter—manifesta enim res erat—defensum; cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, qui aut doceri aut flecti possent. denuntiatum, extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent. P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia prouincia obuenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad conueniendum. C. Lucretius praetor, cui classis prouincia erat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex refectis nauibus alias in alium usum retineri ad urbem placuit. praemissus a praetore est frater <M.> Lucretius cum quinqueremi una, iussusque ab sociis ex foedere acceptis nauibus ad Cephallaniam classi occurrere. ab Reginis triremi una <sumpta>, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor, praeter oram Italiae superuectus Calabriae extremum promunturium in. Ionio mari Dyrrhachium traicit. ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit. C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit. ibi stetit classis, simul opperiens, ut terrestres copiae traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum dissipatae consequerentur.

49. Per hos forte dies P. Licinius consul uotis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate agitur; praecipue conuertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut uirtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur. contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut uideant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt. subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunae euentus communisque Mars belli sit; aduersa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et uirtus attulerit. quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu uictore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, uisuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? Persei autem regi, aduersus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat; tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen. cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuuenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat. cum iis consul Brundisium ad exercitum <profectus> atque inde cum omnibus copiis transuectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.

50. Paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquam<diu> diuersis sententiis certatum est. erant, quibus uel stipendium <pendendum>, si iniungeretur, uel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum uideretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret. si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro iis esse, quos nunc timeret, posset. ceterum multo maior pars ferocioris sententiae erat. quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse adfirmabant. neque enim Romanos pecunia aut agro egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima quaeque et regna et imperia sub casibus multis esse. Carthaginiensium opes fregisse sese, et ceruicibus eorum praepotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum; unum esse Macedoniae regnum, et regione propincum, et quod, sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis uideatur posse facere. dum integrae <res sint, statuere> apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamue quam insulam petere ab Romanis, ubi priuatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus uindex fortunae dignitatisque suae, aut, <ut> uiro forti dignum sit, patiatur, quodcumque casus belli tulerit, aut uictor liberet orbem terrarum ab imperio Romano. non esse admirabilius Romanos Graecia pelli, quam Hannibalem Italia pulsum esse. neque hercule uidere, qui conueniat, fratri adfectanti per iniuriam regnum summa ui restitisse, alienigenis bene parto eo cedere. postremo ita <de> bello et pace quaeri, ut inter omnes conueniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno nec praeclarius quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.

51. Pellae, in uetere regia Macedonum, hoc consilium erat. ‘geramus ergo’ inquit, ‘dis bene iuuantibus, quando ita uidetur, bellum’; litterisque circa praefectos dimissis, Citium—Macedoniae oppidum est— copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio regaliter Mineruae, quam uocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. eo iam omnes Macedonum <et> externorum auxiliorum conuenerant copiae. castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo <in>struxit; summa omnium quadraginta <tria> milia armata fuere; quorum pars ferme dimidia phalangitae erant; Hippias Beroeaeus praeerat. delecta deinde et uiribus et robore aetatis ex omni caetratorum numero duo <milia> erant: agema hanc ipsi legionem uocabant; praefectos habebat Leonnatum et Thrasippum Eulyestas. ceterorum caetratorum, trium ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessaeus. Paeones et ex Paroria et Parastrymonia—sunt autem ea loca subiecta Thraciae—et Agrianes, admixtis etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleuerant numerum. armauerat contraxeratque eos Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat. et armatorum duo milia Gallorum erant; praefectus Asclepiodotus ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarnaeum et Syllum Gnosium. et Leonides Lacedaemonius quingentis ex Graecia, mixto generi hominum, praeerat. regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis. Aetolorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. equitum ex tota Macedonia contraxerat <tria> milia. uenerat eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero. ita summa totius exercitus triginta nouem milia peditum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.

52. Sextus et uicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat; per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiae esset, et leuibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua tamen militia fuerat. et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent, effecerat. mota parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis uiderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem uocauit. ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum uocabant, naturalis erat. cohortatus est milites ad bellum; iniurias populi Romani in patrem seque commemorauit: illum omnibus indignitatibus conpulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul milites ad occupandas Graeciae urbes missos. fallaci dein conloquio per speciem reconciliandae pacis extractam hiemem, ut tempus ad conparandum haberent; consulem nunc uenire cum duabus legionibus Romanis, quae <singulae sena milia peditum>, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque. eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Masinissae, non plus <triginta> septem milia peditum, duo equitum futura. auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis. auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium. arma illos habere ea, quae sibi quisque parauerit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa facta. commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas; animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante uincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod uincerent, defuerit. at hercule nunc <non> de ultimis Indiae oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam indixisse. cum patre suo gerentis bellum Romanos speciosum Graeciae liberandae <prae>tulisse titulum: nunc propalam Macedoniam in seruitutem petere, ne rex uicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, <si> absistere bello et facere imperata uelint.

53. Cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum uero ea uociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter <se> parare; iam enim dici mouere castra ab Nymphaeo Romanos. <contione> dimissa ad audiendas legationes ciuitatium Macedoniae se contulit. uenerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum. omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere. uehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem uim praeparatam bellicumque aliud instrumentum ueherent. profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim, quem uocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluuium processit. deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios uocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen: Tripolim uocant incolentes. haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, uicti tamen praesenti metu in deditionem concesserunt. benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem <facturos>, * * urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo aduentu recipit. Cyretias oppugnare coactus primo etiam. die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.