Livius – Ab Urbe Condita L. XLI – XLII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

23. haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium ciuitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus. itaque seruitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis <iis> interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant. id cum Perseus animaduertisset, conprensis omnibus litterae * * . ceterum ne similis fuga seruorum postea fieret, cogitandum et illis esse. recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui priuatae gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxume, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo uerti salutem gentis crederent, si cum Romanis inuiolatum foedus seruaretur, ‘parua’ inquit ‘aut mediocris res, Achaei, quibusdam uidetur agi: ego maxumam grauissimamque omnium non agi tantum arbitror, sed quodam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum <sciremus, quo caueramus>, scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus. et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parui beneficii inescamur et seruulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur. quis enim non uidet uiam regiae societatis quaeri, qua Romanum foedus, quo nostra omnia continentur, uioletur? nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod uiuo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post mortem Philippi futurum. duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium et Persea. genere materno, uirtute, ingenio, fauore Macedonum longe praestitit Demetrius. sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae occidit; Persea, quem <belli cum> populo Romano prius paene quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit. itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam bellum parauit? Bastarnas primum ad terrorem omnium <in> Dardaniam inmisit; qui si sedem eam tenuissent, grauiores eos accolas Graecia habuisset, quam Asia Gallos habebat. ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si uere uolumus dicere, iam incohauit bellum. Dolopiam armis subegit nec prouocantis de controuersiis ad disceptationem populi Romani audiuit. inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos escendit. haec usurpatio itineris insoliti quo uobis spectare uidetur? Thessaliam deinde peragrauit; quod sine ullius eorum, quos oderat, noxa, hoc magis temptationem metuo. inde litteras ad nos cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, rursus legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis++quantum enim interfluit fretum?++traicientem in Peloponnesum uideamus, inmisceamur Macedonibus armantibus se aduersus Romanos. ego nihil noui censeo decernendum seruandaque omnia integra, donec ad certum redigatur, uanusne hic timor noster an uerus fuerit. si pax inuiolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit; nunc de eo <cogitare> periculosum et inmaturum uidetur’.

24. post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, ita disseruit: ‘difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit: agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, aduersus Romanos dicere uideretur. ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani ueniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat, quae occulte facta sunt. diuinat etiam, quae futura fuerint, si Philippus uixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani. nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Philippus, si uixisset, facturus fuerit, ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra accommodare oportet. ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum; audimus legatos Romanos uenisse ad regem Persea et eos benigne exceptos. haec omnia pacis equidem signa esse iudico, non belli; nec Romanos offendi posse, si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum aduersus regnum Macedonum geramus, non uideo. opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus? an infirmissimi omnium, tamquam, quos nuper subegit, Dolopes? immo contra ea uel uiribus nostris, deum benignitate, uel regionis interuallo tuti. sed simus aeque subiecti ac Thessali Aetolique: nihilo plus fidei auctoritatisque habemus aduersus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt? quod Aetolis, quod Thessalis, quod Epirotis, omni denique Graeciae cum Macedonibus iuris est, idem et nobis sit. cur execrabilis ista nobis solis uelut dissertio iuris humani est? fecerit aliquid Philippus, cur aduersus eum armatum et bellum gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, nouus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus? quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem <obliterent. non uenit in mentem,> cum classis Romana Cenchreis staret, consul cum exercitu Elatiae esset, triduum nos in concilio fuisse consultantis, utrum Romanos an Philippum sequeremur? nihil metus praesens ab Romanis sententias nostras inclinarit: fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret; idque erat uetusta coniunctio cum Macedonibus, uetera et magna in nos regum merita. ualeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, simulauerimus agi. nemo nouae societatis aut noui foederis, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor; sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque <terminis> regni arceamus; ne seruis nostris aliquo fugere liceat, quid hoc aduersus Romana foedera est? quid rem paruam et apertam magnam et suspectam facimus? quid uanos tumultus ciemus? quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios <et> inuisos efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus; in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur.’ cum iidem huic orationi, qui litteris regis adsensi erant, adsentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum uersuum impetraret, decretum differtur. legati deinde postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos timebant, ne admitterentur.

25. per haec tempora Aetolorum in semet ipsos uersus furor mutuis caedibus ad internecionem adducturus uidebatur gentem. fessi deinde et Romam utraque pars miserunt legatos et inter se ipsi de reconcilianda concordia agebant; quae nouo facinore discussa res ueteres etiam iras excitauit. exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem ciuitatis Eupolemum, octoginta inlustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obuius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam inuocantes interfecti sunt. inde grauius de integro bellum exarsit. C. Ualerius Laeuinus et Ap. Claudius Pulcher et C. Memmius et M. Popilius et L. Canuleius missi ab senatu uenerant. apud eos cum Delphis utriusque partis legati magno certamine agerent, Proxenus maxime cum causa, tum eloquentia praestare uisus est; qui paucos post dies ab Orthobula uxore ueneno est sublatus; damnataque eo crimine in exilium abiit. idem furor et Cretenses lacerabat. aduentu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem nauibus missus ad sedanda eorum certamina erat, <ad> spem pacis uenerant. ceterum indutiae tantum sex mensum fuerunt; inde multo grauius bellum exarsit. Lycii quoque per idem tempus ab Rhodiis bello uexabantur. sed externorum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, persequi non operae est satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas perscribere.

26. Celtiberi in Hispania, qui bello domiti se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio praetore obtinente prouinciam. rebellarunt sub aduentum Ap. Claudi orsique bellum sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum. prima lux ferme erat, cum uigiles in uallo quique in portarum stationibus erant, cum uidissent procul uenientem hostem, ad arma conclamauerunt. Ap. Claudius, signo proposito pugnae ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani; urguentes deinde alii alios secuti <ubi> euaserunt extra uallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus hostium, quibus circumibantur, possent, ita repente inruperunt, ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent. ante horam secundam pulsi sunt; ad quindecim milia <caesa aut> capta, signa adempta duo et triginta. castra etiam eo die expugnata debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt. quieti deinde paruerunt imperio.

27. censores eo anno creati Q. Fuluius Flaccus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; princeps lectus M. Aemilius Lepidus pontufex maximus. de senatu nouem eiecerunt; insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter ciuis et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fului, qui frater germanus et, ut Ualerius Antias tradit, consors etiam censoris erat. consules uotis in Capitolio nuncupatis in prouincias profecti sunt. ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit, ut Patauinorum in Uenetia seditionem conprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant. legati, qui in Aetoliam ad similis motus conprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. Patauinis saluti fuit aduentus consulis; neque aliud, quod ageret in prouincia, cum habuisset, Romam redit. censores uias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locauerunt, pontesque multis locis faciendos; et scaenam aedilibus praetoribusque praebendam; et carceres in circo, et oua ad no<tas> curriculis numerand<is> . . . . . dam, et metas trans. . . . . . et caueas ferreas, pe<r quas> intromitterentur. . . . . feriis in monte Albano consulibus, et cliuom Capitolinum silice sternendum curauerunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam. et extra portam Trigeminam emporium lapide strauerunt stipitibusque saepserunt, et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt. et intra eandem portam in Auentinum porticum silice strauerunt, et~ eo publico ab aede Ueneris fecerunt. iidem Calatiae et Auximi muros faciendos locauerunt; uenditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt. et alter ex iis Fuluius Flaccus++nam Postumius nihil nisi senatus Romani populiue iussu se locaturum <edixit>++ipsorum pecunia Iouis aedem Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam, et Pisauri uiam silice sternendam, et Sinuessae maga<lia addenda> * auiariae, in his et clo<acas et mur>um circumducen<dum>. . . . . et forum porticibus tabernisque claudendum et Ianos tris faciendos. haec ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum. moribus quoque regendis diligens et seuera censura fuit. multis equi adempti.

28. exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et maioribus hostiis uiginti sacrificatum. et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat. cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decreuit senatus, ut ouans urbem iniret. iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas. praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassupes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluuius Saxula iterum. comitiis perfectis Ap. Claudius Cento ex Celtiberis ouans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit. flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius. eodem anno tabula in aede matris Matutae cum indice hoc posita est: ‘Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea prouincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia. re publica felicissume gesta atque liberatis <sociis,> uectigalibus restitutis, exercitum saluom atque incolumem plenissimum praeda domum reportauit; iterum triumphans in urbem Romam redit. cuius rei ergo hanc tabulam donum Ioui dedit.’ Sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta. munera gladiatorum eo anno aliquot, parua alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum uisceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tum muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.