Livius – Ab Urbe Condita L. XLI – XLII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
17. Sub idem tempus C. Ualerius ex Graecia, quo legatus ad uisendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat. simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat. princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat. ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus breui perfamiliaris haberi trahique magis, quam uellet, in arcanos sermones est coeptus. promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut uenenum dandum curaret. cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; euentu praeterea incerto esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur. se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset. Rammius ueritus, ne, si abnuisset, primus ipse ueneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante redire, quam conuento C. Ualerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, uoluit. ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul uenit. introductus in curiam, quae acta erant, exposuit.
18. Haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac ueneficiorum cernebant. belli administratio ad nouos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn. Sicinium praetorem, cuius inter ciues et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui prouincia Macedonia obuenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset. Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante <summa> ui parabat bellum. legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo euasisset, uenerunt. cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris praetoribus iam in prouincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae prouinciae obuenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem peruicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones <scribere>, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi. hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus nouis portatum est.
19. Eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem priuati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgauit, ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in uacuo uageretur cupiditas priuatorum.
Cum <in> expectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam uenerunt; quorum oratio fuit, regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Romanis hominibusque. petere, ut eum non sub hospitum modo priuatorum custodia, sed publicae etiam curae ac uelut tutelae uellent esse. ea legatio grata senatui fuit; decreuerunt, ut Cn. Sicinius praetor aedis instruendas locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent. et Threcum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et, quod petebant, datum est, et munera <binum> milium aeris summae. in singulos missa. hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Threcia esset, adsumptos in societatem gaudebant. sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt. adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renouare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.
20. In suspensa ciuitate ad expectationem noui belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico <priore posita ob uictoriam M. Aemili> consulis, cui collega Ser. Fuluius fuit, tota ad imum fulmine discussa est. ea res prodigii loco habita ad senatum relata est; patres et <ad> haruspices referri et decemuiros adire libros iusserunt. decemuiri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, uictimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Mineruae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Ioui optimo maximo primo quoque die faciendos. ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum uersurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset. accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluuisse; Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque uaccis uno ictu fulminis exanimatos; Auximi terra pluuisse. horum quoque prodigiorum causa res diuinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.
21. Consules ad id tempus in prouinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat. aucta etiam inuidia est Popili litteris eius., quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt. tum uero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset <et> pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in prouinciam, in senatu increpiti. hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi in prouinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt. sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in seruitutem uenisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animaduerteretque. ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt. priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, <praetori> prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est. is expositis, quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod iam in morem uenerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphauit. rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes sciuit iussitque. ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione uellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt.
22. Tum demum consules in prouinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt. neque tamen M. Popilius reuerti Romam audebat, ne causam diceret aduerso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de quaestione in se <pro>posita senatum consuluisset. huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante idus Nouembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret. hoc tractus uinculo cum redisset, ingenti cum inuidia in senatum uenit. ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fuluium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius praetores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popilius daret. multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus. M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus uictus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die noui magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui priuatus futurus esset. ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.
23. Legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui <in> re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam ui atque armis possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses foedere inligatos silere; prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte uetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. sed iam ultra superbiam crudelitatemque et auaritiam eius pati non posse Carthaginienses. missos esse <se>, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: ut uel ex aequo in<ter regem> socium populumque <Carthaginiensem>, quid cuiusque esset, disceptarent; uel permitterent Carthaginiensibus, ut aduersus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; uel ad extremum, si gratia plus quam ueritas apud eos ualeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae uellent. modestius certe daturos eos, et <se> scituros, quid dedissent; ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio <finem> facturum. horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animaduerterent in se. tutam seruitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle; perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi <inuidiam conciliarunt>.
24. Interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam uenisset. Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicauerint. in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde * * praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti. eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se <crederent>, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus, responderi ita iussit: Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum ueniant. se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse; ius gratiae non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri uelle, nec nouos statuere fines, sed ueteres obseruare in animo habere. Carthaginiensibus uictis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent. ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conseruata.
25. Sub idem tempus Cn. Seruilius Caepio Ap. Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt, relatis ordine, quae uidissent quaeque audissent: uidisse se per omnes urbes Macedonum summa ui parari bellum. cum ad regem peruenissent, per multos dies conueniendi eius potestatem non factam; postremo, cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere reuocatos et ad eum introductos esse. suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum <es>se, cum ipso eo post mortem patris renouatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma efferre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello. exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen uera omnia et conperta referentem audissent. Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus ciuitatium Asiae regem habuisse. pro his iniuriis satisfieri senatum aecum censere, reddique sibi res sociisque suis, quas contra ius foederis habeat. regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, auaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super alios legati uenirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum censerent; postremo multum ac diu uociferatum reuerti postero die iussisse: scriptum se responsum dare uelle. tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renouari, non quia probaret, sed quia in noua possessione regni patienda omnia essent, passum. nouom foedus si secum facere uellent, conuenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se uisurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere e re publica consulturos. atque ita se proripuisse, et summoueri e regia omnes coeptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua uoce eum accensum restitisse atque uoce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus. ita se profectos; nec sibi aut manentibus <aut abeuntibus> quidquam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Aetolique legati auditi. senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos ueniret.
26. Nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno consules gesserant. magis e re publica uisum erat, conprimi ac sedari exasperatos Ligures. cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo uiuere Macedonum atque Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis bellum; et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent. Illyrii uocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique uenisse eos et super qua re uenissent? haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare non aecum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam. in hanc legationem missi A. Terentius Uarro C. Plaetorius C. Cicereius. ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen <Aeg>inae, Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese conuenisse. omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie <in> fide permanere pollicitosque omnia, quae populus Romanus imperasset, praestaturos. et ciuitates socias adisse: ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbutos Persei consiliis inuenisse. uenerant Rhodii legati ad purganda ea, quae uolgo iactari de ciuitate sciebant; ceterum senatum iis non <prius dari, quam no>ui consules magistratum inissent, placuit.