Livius – Ab Urbe Condita L. XLI – XLII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
27. Belli apparatum non differendum censuerunt. C. Licinio praetori negotium datur, ut ex ueteribus quinqueremibus in naualibus Romae subductis, quae possent usui esse, reficeret pararetque naues quinquaginta. si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet, ut eas, quae in Sicilia naues essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent. socios nauales libertini ordinis in uiginti et quinque naues exciuibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; in quinque et uiginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem praetor peditum octo milia, quadringentos <equites> ab sociis Latini nominis exigeret. hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur. Cn. Sicinius praetor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et legionem secundam, quae maxume ueterana in Liguribus erat, et <ex> sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet. hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius prouinciam Macedoniam obtinere, donec successor ueniret, iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt. duodequadraginta quinqueremes ex naualibus deductae; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus; duodecim ex Sicilia missae. ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius T. Iuuentius M. Caecilius. ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium uenit.
28. Exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius, quam <senatus> censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica uisum erat. itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret. succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur scelere fratris oppressos Ligures in libertatem non restituisset. comitia consularia, in quam edicta erant diem, ante diem duodecimum kal. Martias sunt habita. creati consules <P.> Licinius Crassus C. Cassius Longinus. postero die praetores facti C. Sulpicius Galba L. Furius Philus L. Canuleius Diues C. Lucretius <Gallus> C. Caninius Rebilus L. Uillius Annalis. his praetoribus prouinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset, quo senatus censuisset. consulibus designatis imperauit senatus, ut, qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur, ut, quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere, ut id prosperum eueniret. eodem die decreuit senatus, C. Popilius consul ludos per dies decem Ioui optumo maxumo <fieri> uoueret donaque circa omnia puluinaria dari, <si> res publica decem annos in eodem statu fuisset. ita ut censuerant, in Capitolio uouit consul, ludos fieri donaque dari, quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et quinquaginta non minus adessent. praeeunte uerba Lepido pontifice maxumo id uotum susceptum est. eo anno sacerdotes publici mortui L. Aemilius Papus decemuir sacrorum et Q. Fuluius Flaccus pontifex, qui priore anno fuerat censor. hic foeda morte perit. ex duobus filiis eius, qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum <mortuum, alterum> graui et periculoso morbo aegrum esse. obruit animum simul luctus metusque: mane ingressi cubiculum serui laqueo dependentem inuenere. erat opinio post censuram minus conpotem fuisse sui; uulgo Iunonis Laciniae iram ob spoliatum templum alienasse mentem ferebant. suffectus in Aemili locum decemuir M. Ualerius Messalla; in Fului pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus, oppido adulescens sacerdos, est lectus.
29. P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges ciuitatesque, quae in Europa quaeque in Asia erant, conuerterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. Eumenen cum uetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere regis prope ut uictuma mactatus Delphis esset. Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis <et> euentum expectare; nam neque Romanos posse aequom censere, aduersus fratrem uxoris <se> arma ferre, et apud Persea uictorem ueniam per sororem impetrabilem fore. Ariarathes, Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociauerat consilia. Antiochus inminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens; et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; quod <ad> bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptolemaeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat; tutores et bellum aduersus Antiochum parabant, quo uindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. Masinissa et frumento iuuabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat. consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Romanos uictoria esset, sua quoque in eodem statu mansura esse, neque ultra quidquam mouendum; non enim passuros Romanos uim Carthaginiensibus adferri; si fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius, rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foueret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus uidebatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, clam Macedonum partis erat.
30. Haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioris erat, ad regem Macedonasque inclinata; principum diuersa cerneres studia. pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico fauore corrumperent, pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita, si praecipuam operam nauassent, potentes sese in ciuitatibus suis futuros rati. pars altera regiae adulationis erat; quos<dam> aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad nouanda omnia agebat; quosdam uentosum ingenium, quia <ad> Persea magis aura popularis ierat. tertia pars, optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem uolebant potentiorem altera oppressa fieri, sed inlibatis potius uiribus utriusque partis pacem ex aequo manere; ita inter utrasque optimam condicionem ciuitatium fore. protegente altera semper inopem ab alterius iniuria. haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.
Consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. haruspices ita responderunt: si quid rei nouae inciperetur, id maturandum esse; uictoriam, triumphum, propagationem <imperii portendi. patres, quod bonum faustum> felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo <quoque> die ferre ad populum consules iusserunt, ut, quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, aduersus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renouatum sociis populi Romani arma intulisset, agros uastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi aduersus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. haec rogatio ad populum lata est.
31. Senatus consultum inde factum est, ut consules inter se prouincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturue; cui Macedonia obuenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. legiones quattuor nouas scribi placuit, binas singulis consulibus. id praecipui prouinciae Macedoniae datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex uetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones. et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. Italiae satis uisa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque ueteres scriberet, quos uellet, consul usque ad quinquaginta annos. in tribunis militum nouatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset, ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios nauales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duae partes ciuium Romanorum, tertia sociorum esset. commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardinia<que> subueherentur, praetoribus, <qui> eas prouincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, <L. Canuleius Hispaniam,> C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Uillius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obuenit.
32. Inter consules magis cauillatio quam magna contentio de prouincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam saluo iureiurando secum sortiri. praetorem eum, ne in prouinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non possent; quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus non, quid uelit in consulatu, potius quam, quid in praetura iurauerit P. Licinius, animaduertendum esse censeat; se tamen futurum in senatus potestate. consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, <ei> ab se prouinciam negari, superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, <C.> Cassio Italia obuenit. legiones inde sortiti sunt: prima et tertia <ut> in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura habebant. Licinius ueteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi uoluntate nomina dabant, quia locupletes uidebant, qui priore Macedonico bello aut aduersus Antiochum in Asia stipendia fecerant. cum tribuni militum, qui centuriones * * , sed primum quemque citarent, tres et uiginti centuriones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo ex collegio, M. Fuluius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad consules <rem> reiciebant: eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, aiebant, et si iniuria fieret, auxilium ciuibus laturos.
33. Ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, aduocatus <centurionum, et> centuriones et consul uenerunt. consule inde postulante, ut in contione ea res ageretur, populus in contionem aduocatus. pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita uerba fecit: militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus operam rei publicae dent. id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, <cum> militassent, habuissent, adtribuerentur. P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo ueteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, uacationem militiae esse. deprecatus est deinde, <ne> in nouo bello, tam propinquo Italiae, aduersus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum adsignare. si quid in ea re dubium esset, ad senatum reicerent.
34. Postquam consul, quae uoluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appellauerant, a consule et ab tribunis petit, ut sibi paucis ad populum agere liceret. permissu omnium ita locutus fertur: ‘Sp. Ligustinus tribus. Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reliquit et paruom tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito. cum primum in aetatem ueni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil adtulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta uel in diti domo satis esset. sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii quattuor togas uiriles habent, duo praetextati sunt. miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui aduersus Philippum regem; tertio anno uirtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem hastatum adsignauit. deuicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam <re>portati ac dimissi essemus, continuo miles uoluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. neminem omnium imperatorum, qui uiuant, acriorem uirtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator dignum iudicauit, cui primum hastatum prioris centuriae adsignaret. tertio iterum uoluntarius miles factus sum in eum exercitum, qui aduersus Aetolos et Antiochum regem est missus. a M’. Acilio mihi primus princeps prioris centuriae est adsignatus. expulso rege Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in Italiam; et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipendia feci. bis deinde in Hispania militaui, semel Q. Fuluio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore. a Flacco inter ceteros, quos uirtutis causa secum ex prouincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in prouinciam ii. quater intra paucos annos primum pilum duxi; quater et tricies uirtutis causa donatus ab imperatoribus sum; sex ciuicas coronas accepi. uiginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta. quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas uacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me uobis dare, P. Licini, possem, aecum erat me dimitti. sed haec pro causa mea dicta accipiatis uelim; ipse me, quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus. quo ordine me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potestatis; ne quis me uirtute in exercitu praestet, dabo operam; et semper ita fecisse me et imperatores mei et, qui una stipendia fecerunt, testes sunt. uos quoque aecum est, commilitones, etsi appellatione uostrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil aduersus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis.’
35. Haec ubi dixit, conlaudatum multis uerbis P. <Licinius> consul ex contione in senatum duxit. ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiae actae, tribunique militares in legione prima primum pilum uirtutis causa ei adsignarunt. ceteri centuriones remissa appellatione ad dilectum oboedienter responderunt. quo maturius in prouincias magistratus proficiscerentur, Latinae kalendis Iuniis fuere; eoque sollemni perfecto C. Lucretius praetor omnibus, quae ad classem opus erant, praemissis Brundisium est profectus. praeter eos exercitus, quos consules comparabant, C. Sulpicio Galbae praetori negotium datum, ut quattuor legiones scriberet urbanas, iusto numero peditum equitumque, iisque quattuor tribunos militum ex senatu legeret, qui praeessent; sociis Latini nominis imperaret quindecim milia peditum, mille et ducentos equites; is exercitus uti paratus esset, quo senatus censuisset. P. Licinio consuli ad exercitum ciuilem socialemque petenti addita auxilia, Ligurum duo milia, Cretenses sagittarii—incertus numerus, quantum rogati auxilia. Cretenses misissent—, Numidae item equites elephantique. in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus Q. Terentius Culleo C. Aburius. in Cretam item legatos tres ire placuit, A. Postumium Albinum C. Decimium A. Licinium Neruam.