Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
14. Censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. Petierunt censuram principes ciuitatis, C. Ualerius Laeuinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaeuola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. Hos duos censores creauit populus Romanus. Cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod et. iuniores non responderent. Aduersus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem inuitum militem ab iis fieri. Id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus uis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui uideretur, perfecturos esse. Id praetoribus magna patrum approbatione., non sine suggillatione consulum mandatum est. Censores, ut eam rem adiuuarent, ita in contione edixerunt: legem censui censendo dicturos esse, ut praeter commune omnium ciuium ius iurandum haec adiurarent: ‘tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis?’ item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio. consulibus postue eos consules in Macedoniam scriptis, ut, qui eorum in Italia essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in prouinciam redirent; qui in patris aut aui potestate essent, eorum nomina ad se ederentur. Missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi uisa esset, eos milites fieri iussuros. Hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam conuenit, ut grauis urbi turba insolita esset.
15. Praeter dilectum eorum, quos in supplementum mitti oportebat, quattuor a C. Sulpicio praetore scriptae legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est perfectus. Consules deinde sortiti prouincias sunt. Nam praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant. Urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardiniam P. Fonteius Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus. Consulum Cn. Seruilio Italia, Q. Marcio Macedonia obuenit; Latinisque actis Marcius extemplo est profectus. Caepione deinde referente ad senatum, quas ex nouis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decreuere patres, ut C. Sulpicius M. Claudius praetores ex iis, quas scripsissent, legionibus, quas uideretur, consuli darent. Indigne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, dimisso senatu ad tribunal praetorum stans postulauit, ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones. Praetores consulis in eligendo arbitrium fecerunt. Senatum deinde censores legerunt: M. Aemilius Lepidus princeps ab tertiis iam censoribus lectus. septem de senatu eiecti sunt. In censu accipiendo populi milites ex Macedonico exercitu, qui quam multi abessent ab signis census docuit, in prouinciam redire. cogebant; causas ~stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta missio uisa esset, ita iusiurandum adigebant: ‘ex tui animi sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum in prouinciam Macedoniam redibis, quod sine dolo malo facere poteris?’
16. In equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. In ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam inuidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fuluio A. Postumio censoribus publica uectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusue aut adfinis eius conductionis esset. Saepe id querendo ueteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriae inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei priuatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt. Clientem eius. libertinum parietem in Sacra uia aduersus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset. Appellati a priuato tribuni. cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione priuato dixerunt. Hinc contentione orta cum ueteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica uectigalia aut. ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset: ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset. Diem ad eius. rogationem concilio tribunus plebis dixit. Qui postquam uenit ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; cum. Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit. Eo facto auocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abit. Postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecrauit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset; C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se auocasset; et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiauit diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit. Non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octauum et septimum kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies. Censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis seruis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset. Prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes ciuitatis in conspectu populi anulis aureis positis uestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent. Maxime tamen sententiam uertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis uerbis iurauit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum. Adeo tamen ad extremum spei uenit reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint. Absoluto Claudio tribunus plebis negauit se Gracchum morari.
17. Eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumuirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus. Eodem anno C. Popilius et Cn. Octauius legati, qui in Graeciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, praeterquam quod senatus censuisset. Hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat, leuatos se oneribusque. inpensisque, quibus, alia aliis inperantibus, exhauriebantur. Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt. Ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. Thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt. Ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut praesidia in urbes suas inducerentur aduersus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae ciuitates ignominiae acciperent. Iusta deprecatio haec uisa. Larisam ad Hostilium proconsulem—ab eo enim missi erant—legati redierunt. Octauium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.
18. Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum uacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes niuis altitudo facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid auerso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum, solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus leuium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram uenit. Inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam—Penestianae terrae ea maxima urbs est—posuit castra, prius tamen, quam uim admoueret, missis, qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos. Erat autem ibi cum iuuentute Illyriorum Romanum praesidium.. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est. cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars. ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis uim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari. Ceterum postquam uineas agi turresque excitari uident, uicta pertinacia est. Nam praeterquam quod aduersus uim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione. Itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Caruilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, uitae tantum libertatisque fidem acciperent. Promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma, dein libertatem. ademit. His urbe egressis et Illyriorum cohors —quingenti erant—et Uscanenses se urbemque dediderunt.
19. Perseus praesidio Uscanae inposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit. Ibi Romanis- quattuor milia autem hominum erant—praeter principes in custodiam ciuitatum diuisis, Uscanensibus Illyriisque uenditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum, et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. Praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. Admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. Ad. quam spe celeriorem deditionem erectus postquam animaduertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. Ad perpauca ui opus fuit, cetera uoluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani. Magno usui Caruilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo nihil in ipsos saeuitum. Deinde Oaeneum peruentum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. Et maiore aliquanto, quam cetera, iuuentute et ualidum oppidum moenibus erat, et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat. Haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumuallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret. Quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo uariis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque et. uolneribus inutiles erant. Ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus. Puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; praedae alia militum cessere. Stuberram inde uictor reuertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyrium, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit; iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua aduersus Romanos Dardanosque; adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam.
20. Hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem peruenerunt. Lissi rex Gentius erat. Eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum sine effectu tulerunt, uoluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis; ceterum ad conandum id, quod uelit, pecuniam maxime deesse. Haec Stuberram rettulere regi tum maxime captiuos ex Illyrico uendenti. Extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops inpelli ad bellum non poterat. Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.
21. L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moueri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a praesidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis uolneribus repulsus Lychnidum copias reduxit. Inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis ualida manu in. Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quae in amicitia cum fide permanserant, accipiendos; procedere etiam in Parthinos— ii quoque obsides dare pepigerant—iussit. Ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium,—tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat—missi. Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. Auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; neque operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum ualido praesidio defendente. Et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum uocantibus Epirotis ducit. Stratus ualidissima tum urbs Aetoliae erat; sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum. Cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias uiarum et asperitatem duxit. Tertio die cum peruenisset ad Citium montem, uix transgressus propter altitudinem niuis locum quoque castris aegre inuenit. Profectus inde, magis quia manere non poterat, quam. quod tolerabilis aut uia aut tempestas esset, cum ingenti uexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iouis, Nicaeum quem uocant, posuit castra. Ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis mansit. Quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obuium Archidamum, principem Aetolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.
22. Eo die ad finem agri Aetolici castra posita; inde altero die ad Stratum peruentum; ubi prope Inachum amnem castris positis., cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam uenturos, clausas portas atque ipsa ea nocte, qua uenerat, receptum Romanum praesidium cum C. Popilio legato inuenit. Principes, qui praesentis Archidami auctoritate conpulsi regem arcessierant, obuiam egresso Archidamo segniores facti locum aduersae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum. In tempore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum uenit.. Satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum uenisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, aduersus quos uenerat, iunxisse. Nec Popilius securior, quam debebat esse, inter tam mobilia ingenia erat. Claues portarum custodiamque murorum suae extemplo potestatis fecit; Dinarchum Aetolosque cum iuuentute Stratiorum in arcem per praesidii speciem amouit. Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis conloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis uideret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra. Ibi consilio aduocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra mouit. Aperanti eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium acceperunt; is ipse cum octingentorum militum praesidio his est praepositus.
23. Rex cum non. minore uexatione iumentorum hominumque, quam uenerat, in Macedoniam redit; Appium tamen ab obsidione Phanotes fama ducentis ad Stratum Persei summouit. Cleuas cum praesidio inpigrorum iuuenum insecutus sub radicibus prope inuiis montium ad mille hominum ex agmine inpedito occidit, ad ducentos cepit. Appius superatis angustiis in campo, quem Meleona uocant, statiua dierum paucorum habuit. Interim Cleuas adsumpto Philostrato, qui DC ex. Epirotarum gente habebat, in agrum Antigonensem transcendit. Macedones ad depopulationem profecti; Philostratus cum cohorte sua in insidiis loco obscuro consedit. In palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in uallem insessam ab hostibus praecipitant. Ibi DCoccisis, centum ferme captis, et ubique prospere gesta re prope statiua Appi castra mouent, ne qua uis sociis suis ab Romano exercitu inferri possit. Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum Thesprotorum.que et si qui alii Epirotae erant praesidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus diuisis, ipse Romam sacrificii causa redit. Perseus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites reuocatos Cassandream, praesidio ut essent, misit. Ab Gentio eadem adferentes redierunt. Nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.