Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
27. Principio insequenti anni M. Seruilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium uocato de prouinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, uolebant; ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa. consules iussi cum tribunis plebis agere ut, si iis uideretur, populum rogarent quem uellet in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem iusserunt. nihilo minus consules prouinciam Africam—ita enim senatus decreuerat—in sortem coniecerunt. Ti. Claudio Africa euenit ut quinquaginta nauium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset: M. Seruilius Etruriam sortitus. in eadem prouincia et C. Seruilio prorogatum imperium si consulem manere ad urbem senatui placuisset. praetores M. Sextius Galliam est sortitus ut duas legiones prouinciamque traderet ei P. Quinctilius Uarus: C. Liuius Bruttios cum duabus legionibus quibus P. Sempronius proconsul priore anno praefuerat: Cn. Tremelius Siciliam ut a P. Uillio Tappulo praetore prioris anni prouinciam et duas legiones acciperet; Uillius pro praetore uiginti nauibus longis militibus mille oram Siciliae tutaretur: M. Pomponius uiginti nauibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottae urbana euenit. ceteris ita uti quisque obtinebant prouincias exercitusque prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores uouerat si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules priusquam ad bellum proficiscerentur facerent. ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus uotae erant dis caesae.
28. Inter haec simul spes simul cura in dies crescebat nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem uacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset: locum nimirum non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis uatem qui nuper decessisset Q. Fabium haud frustra canere solitum grauiorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset. nec Scipioni aut cum Syphace inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale fugacissimo duce rem futuram, aut <cum> tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, uixdum iuuene imperatore, qui senex uincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia quas uix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuuias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem. multos occursuros Scipioni in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus uallaribusque insignes coronis, peruagatos capta castra captas urbes Romanas. non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal uelut ad supremum certamen comparati duces. iis quoque quibus erat ingens in Scipione fiducia et uictoriae spes quo magis in propinquam eam imminebant animis eo curae intentiores erant. haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo cum respicerent bis sese acie uictos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius uirtute et consilio Scipionis facta, uelut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
29. Iam Hadrumetum peruenerat Hannibal; unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pauidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium magnis itineribus Zamam contendit.—Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest.— inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu uisere omnia, per castra qua uellent circumduci iussit; percontatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro ad Hannibalem dimisit. Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur—nam et Masinissam cum sex milibus peditum quattuor equitum uenisse eo ipso forte die adferebant—laeto animo audiuit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus. itaque quamquam et ipse causa belli erat et aduentu suo turbauerat et pactas indutias et spem foederum, tamen si integer quam si uictus peteret pacem aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret.—id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. Ualerius Antias primo proelio uictum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem uenisse.
Ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt ut coire ex propinquo possent. Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat consedit. Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui nisi quod longinquae aquationis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique ne quid insidiarum esset delectus.
30. Summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces sed omnis ante se memoriae omnium gentium cuilibet regum imperatorumue pares. paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere; tum Hannibal prior: ‘si hoc ita fato datum erat ut qui primus bellum intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus uictoriam habui, is ultro ad pacem petendam uenirem, laetor te mihi sorte potissimum datum a quo peterem. tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit Hannibalem cui tot de Romanis ducibus uictoriam di dedissent tibi cessisse, teque huic bello uestris prius quam nostris cladibus insigni finem imposuisse. hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna ut cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam ueniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse ut et uos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus; neque enim ne uobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus; sed praeterita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena appetiuimus ut de nostris dimicaremus nec in Italia solum nobis bellum, uobis in Africa esset; sed et uos in portis uestris prope ac moenibus signa armaque hostium uidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. quod igitur nos maxime abominaremur, uos ante omnia optaretis, in meliore uestra fortuna de pace agitur. agimus ii quorum et maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus ratum ciuitates nostrae habiturae sunt: animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis.
‘Quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam reuertentem unde puer profectus sum, iam secundae, iam aduersae res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim: tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat quem fortuna nunquam decepit. quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. uixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna. patris et patrui persecutus mortem ex calamitate uestrae domus decus insigne uirtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti. potest uictoriam malle quam pacem animus. noui spiritus magnos magis quam utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea solum quae euenissent sed etiam ea quae euenire possent reputaremus. ut omnium obliuiscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum quem modo castris inter Anienem atque urbem uestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana uideris, hic cernas duobus fratribus, fortissimis uiris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui uestram urbem ea pro mea deprecantem.
‘Maximae cuique fortunae minime credendum est. in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. melior tutiorque est certa pax quam sperata uictoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen. cum tuas uires tum uim fortunae Martemque belli communem propone animo; utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello euentus respondent. non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio uinces, gloriae adieceris, quantum <dempseris>, si quid aduersi eueniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna euertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli: tunc ea habenda fortuna erit quam di dederint. inter pauca felicitatis uirtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si uictor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam quanto altius elatus erat, eo foedius corruit. ‘est quidem eius qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi multam inrogemus. non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est uestra sint, Sicilia Sardinia Hispania quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari; Carthaginienses inclusi Africae litoribus uos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique uideamus regentes imperio. haud negauerim propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse uobis Punicam fidem: multum per quos petita sit ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio—uestri quoque, ut audio, patres nonnihil etiam ob hoc quia parum dignitatis in legatione erat negauerunt pacem—; Hannibal peto pacem qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii; et quemadmodum quia a me bellum coeptum est ne quem eius paeniteret quoad ipsi inuidere di praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.’
31. Aduersus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: ‘non me fallebat, Hannibal, aduentus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; neque tu id sane dissimulas qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea quae iam pridem in nostra potestate sunt. ceterum ut tibi curae est sentire ciues tuos quanto per te onere leuentur, sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit uobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia neque nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma. uos lacessisse et tu ipse fateris et di testes sunt qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt.
‘Quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et uim fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio; ceterum quemadmodum superbe et uiolenter me faterer facere si priusquam in Africam traiecissem te tua uoluntate cedentem Italia et imposito in naues exercitu ipsum uenientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc cum prope manu conserta restitantem ac tergiuersantem in Africam attraxerim nulla sum tibi uerecundia obstrictus. proinde si quid ad ea in quae tum pax conuentura uidebatur, quasi multa nauium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque uiolatorum, adicitur, est quod referam ad consilium: sin illa quoque grauia uidentur, bellum parate quoniam pacem pati non potuistis.’ ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra uerba temptata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam quam di dedissent.