Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

32. In castra ut est uentum, pronuntiant ambo arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, uictores. Roma an Carthago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum uictoriae praemium fore; par periculum praemio quibus aduersa pugnae fortuna fuisset. nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse uidebatur praesens excidium. ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut euersuri. anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent uires, simul laeta, simul tristia obuersabantur: quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant. Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem uenerat referebat: Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent. ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti qua uolt flectit. ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnauerint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. adesse finem belli ac laboris; in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes liberos coniuges penatesque deos. celsus haec corpore uoltuque ita laeto ut uicisse iam crederes dicebat.

Instruit deinde primos hastatos, post eos principes; triariis postremam aciem clausit.

33. Non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat sed manipulos aliquantum inter se distantes ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent. Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit. uias patentes inter manipulos antesignanorum uelitibus—ea tunc leuis armatura erat—compleuit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laeuamque discursu applicantes se antesignanis uiam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.

Hannibal ad terrorem primos elephantos—octoginta autem erant, quot nulla unquam in acie ante habuerat— instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque, Baliaribus Maurisque admixtis: in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem: modico deinde interuallo relicto subsidiariam aciem Italicorum militum—Bruttii plerique erant, ui ac necessitate plures quam sua uoluntate decedentem ex Italia secuti—instruxit. equitatum et ipse circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt. uaria adhortatio erat in exercitu inter tot homines quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non uestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur: Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur: Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem uictoriae ostentantur: Mauros Numidasque Masinissae impotenti futuro dominatu terret: aliis aliae spes ac metus iactantur. Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pauidae, aut excidium seruitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.

Cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, uerterentur, Mauros ac Numidas. addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudauitque ab ea parte aciem equestri auxilio. paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter uelitum ordines cum multis suis uolneribus ingentem stragem edebant. resilientes enim ad manipulos uelites cum uiam elephantis ne obtererentur fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suo dextro cornu ipsos Carthaginiensium equites in fugam uerterunt. Laelius, ut turbatos uidit hostes, addidit perculsis terrorem.

34. Utrimque nudata equite erat Punica acies cum pedes concurrit, nec spe nec uiribus iam par. ad hoc dictu parua sed magna eadem in re gerenda momenta: congruens clamor ab Romanis eoque maior et terribilior, dissonae illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, uoces; pugna Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium in hostem, concursatio et uelocitas illinc maior quam uis. igitur primo impetu extemplo mouere loco hostium aciem Romani. ala deinde et umbonibus pulsantes in summotos gradu inlato aliquantum spatii uelut nullo resistente incessere, urgentibus et nouissimis primos ut semel motam aciem sensere, quod ipsum uim magnam ad pellendum hostem addebat. apud hostes auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo ad se perueniret hostis, pedem referrent. igitur auxiliares terga dant repente et in suos uersi partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes caedere, ut et paulo ante non adiuti et tunc exclusi; et prope duo iam permixta proelia erant, cum Carthaginienses simul cum hostibus simul cum suis cogerentur manus conserere. non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere sed densatis ordinibus in cornua uacuumque circa campum extra proelium eiecere, ne pauido fuga uolneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent.

Ceterum tanta strages hominum armorumque locum in quo steterant paulo ante auxiliares compleuerat ut prope difficilior transitus esset quam per confertos hostes fuerat. itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis qua quisque poterat sequentes hostem et signa et ordines confuderunt. principum quoque signa fluctuari coeperant uagam ante se cernendo aciem. quod Scipio ubi uidit receptui propere canere hastatis iussit et sauciis in postremam aciem subductis principes triariosque in cornua inducit quo tutior firmiorque media hastatorum acies esset. ita nouum de integro proelium ortum est; quippe ad ueros hostes peruentum erat, et armorum genere et usu militiae et fama rerum gestarum et magnitudine uel spei uel periculi pares; sed et numero superior Romanus erat et animo quod iam equites, iam elephantos fuderat, iam prima acie pulsa in secundam pugnabat.

35. In tempore Laelius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii secuti equites, reuertentes in auersam hostium aciem incurrere. is demum equitum impetus perculit hostem. multi circumuenti in acie caesi, <multi> per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt. Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra uiginti milia: par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim: uictores ad mille et quingenti cecidere.

Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio priusquam excederet pugna expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus singulari arte aciem eo die instruxisse: elephantos in prima fronte quorum fortuitus impetus atque intolerabilis uis signa sequi et seruare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent; deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem ne homines mixti ex conluuione omnium gentium, quos non fides teneret sed merces, liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, uolneribus suis ferrum hostile hebetarent; tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque ut omnibus rebus aliis pares eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent superiores essent; Italicos incertos socii an hostes essent in postremam aciem summotos, interuallo quoque diremptos. hoc edito uelut ultimo uirtutis opere, Hannibal cum Hadrumetum refugisset accitusque inde Carthaginem sexto ac tricensimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello uictum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.

36. Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naues rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse. admouendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum uictoriae nuntio, Cn. Octauium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem iubet: ipse ad suam ueterem noua Lentuli classe adiuncta profectus ab Utica portum Carthaginis petit. haud procul aberat cum uelata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit nauis. decem legati erant principes ciuitatis auctore Hannibale missi ad petendam pacem. qui cum ad puppim praetoriae nauis accessissent uelamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem uenirent: eo se moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm <prouectus in portum> non tam noscendi in praesentia quam deprimendi hostis causa, Uticam eodem et Octauio reuocato rediit.

Inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Uerminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus uenire Carthaginiensibus auxilio. pars exercitus cum omni equitatu missa, Saturnalibus primis agmen adgressa, Numidas leui certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso a parte omni circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti uiui capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta; regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra posita, legatique triginta ab Carthagine ad Scipionem uenerunt.

Et illi quidem multo miserabilius quam ante quo magis cogebat fortuna egerunt; sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt. in consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam ualidae urbis reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris uenturi ad paratum uictoriae fructum, alterius labore ac periculo finiti belli famam, sollicitaret, ad pacem omnium animi uersi sunt.

37. Postero die reuocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae ut liberi legibus suis uiuerent: quas urbes quosque agros quibusque finibus ante bellum tenuissent tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret: perfugas fugitiuosque et captiuos omnes redderent Romanis, et naues rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque quos haberent domitos, neque domarent alios: bellum neue in Africa neue extra Africam iniussu populi Romani gererent: Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent: frumentum stipendiumque auxiliis donec ab Roma legati redissent praestarent: decem milia talentum argenti discripta pensionibus aequis in annos quinquaginta soluerent: obsides centum arbitratu Scipionis darent ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores. indutias ita daturum, si per priores indutias naues onerariae captae quaeque fuissent in nauibus restituerentur; aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse. has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et imbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. quae insueta liberae ciuitati species cum fremitum populi mouisset, perturbatus militaris uir urbana libertate ‘nouem’ inquit ‘annorum a uobis profectus post sextum et tricesimum annum redii. militares artes, quas me a puero fortuna nunc priuata nunc publica docuit, probe uideor scire: urbis ac fori iura, leges, mores uos me oportet doceatis.’ excusata imprudentia de pace multis uerbis disseruit quam nec iniqua et necessaria esset. id omnium maxime difficile erat quod ex nauibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat naues, nec inquisitio erat facilis aduersantibus paci qui arguerentur. placuit naues reddi et homines utique inquiri: cetera quae abessent aestimanda Scipioni permitti atque ita pecunia luere Carthaginienses.—sunt qui Hannibalem ex acie ad mare peruenisse, inde praeparata naue ad regem Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante omnia Scipioni ut Hannibal sibi traderetur responsum esse Hannibalem in Africa non esse.

38. Postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in nauibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae priuata, profiteri domini iussi; pro ea summa pecuniae uiginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. additum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem uenissent ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes uenissent certiorem facerent. cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Ueturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam uilitatem annonae fecerunt ut pro uectura frumentum nautis mercator relinqueret.

Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat iussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter consul M. Seruilius ad urbem morari donec quo statu res in Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant quod patres de pace Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant. prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis solis orbis minui uisus et pluit lapideo imbri, et in Ueliterno agro terra ingentibus cauernis consedit arboresque in profundum haustae; Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio nouendiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata. inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem uersa; nam ita abundauit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Ueneris parati sint. ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam reuocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset; laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.

39. Claudium consulem profectum tandem ab urbe inter portus Cosanum Loretanumque atrox uis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit. Populonium inde cum peruenisset stetissetque ibi dum reliquum tempestatis exsaeuiret, Iluam insulam et ab Ilua Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montes multo et saeuior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem. multae quassatae armamentisque spoliatae naues, quaedam fractae; ita uexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi dum subductae reficiuntur naues, hiemps oppressit circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium priuatus Ti. Claudius classem Romam reduxit. M. Seruilius, ne comitiorum causa ad urbem reuocaretur dictatore dicto C. Seruilio Gemino, in prouinciam est profectus; dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit. saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie idus Martias ueteres magistratus abissent, noui suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat. T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio Lucullo et Q. Fuluio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. pecuniam ex aerario scribae uiatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis uitio creati magistratu se abdicauerunt cum ludos ludorumque causa epulum Ioui fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.

40. Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum uenissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est. ubi cum L. Ueturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit Uerminam etiam Syphacis filium, quae parua bene gestae rei accessio erat, deuictum. in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo impertire. tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis—nam hi quoque uenerant—petentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules nouos iis senatum daturos esse.

Comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Lentulus P. Aelius Paetus, praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana euenit—M. Ualerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. de prouinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.

Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat prouinciae Africae, seu bellum foret facilem uictoriam, seu iam finiretur finiti tanti belli se consule gloriam petens. negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi prouincia Africa decreta esset, concedente collega, moderato uiro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. Q. Minucius Thermus et M’. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius uellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decreuisse. multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est ut senatui permitterent. patres igitur iurati—ita enim conuenerat—censuerunt uti consules prouincias inter se compararent sortirenturue uter Italiam, uter classem nauium quinquaginta haberet; cui classis obuenisset in Siciliam nauigaret; si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones conuenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus uictor ex Africa esset, deportare. si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul cui Italia euenisset duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.

41. P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in prouincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Ualerio Faltoni duae legiones in Bruttiis quibus C. Liuius priore anno praefuerat decretae—P. Aelius praetor. duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decernitur. M. Seruilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent ut si iis uideretur plebem rogarent cui iuberent in Hispania imperium esse; is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus prouinciam obtineret; ueteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. consuli quinquaginta nauium classis ex duabus classibus, Cn. Octaui quae in Africa esset, et P. Uilli quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas uellet naues deligeret. P. Scipio quadraginta naues longas quas habuisset haberet; quibus si Cn. Octauium, sicut praefuisset, praeesse uellet, Octauio pro praetore in eum annum imperium esset; si Laelium praeficeret, Octauius Romam decederet reduceretque naues quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naues decretae. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno centum nauibus longis res publica administraretur.

42. Tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. priores Macedonas introduci placuit; quorum uaria oratio fuit. partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, <partim> postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in uinclis essent, sibi restituerentur. aduersus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum ne socii populi Romani fessi populationibus ui atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse; dedisse operam ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, neq<uaquam> ipsi mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem et si pergat propediem inuenturum; dupliciter ab eo foedus uiolatum et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiuerit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuuerit. et P. Scipionem recte atque ordine fecisse uideri et facere quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in uinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.

Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses uocati. quorum aetatibus dignitatibusque conspectis—nam longe primi ciuitatis erant—tum pro se quisque dicere uere de pace agi. insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat—Haedum populares cognomine appellabant—, pacis semper auctor aduersusque factioni Barcinae. eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. qui cum uaria oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo ne impudenter certa negantibus difficilior uenia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur—si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti uoluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent; raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; populum Romanum eo inuictum esse quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule mirandum fuisse si aliter faceret; ex insolentia quibus noua bona fortuna sit impotentes laetitiae insanire: populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex uictoria gaudia esse ac plus paene parcendo uictis quam uincendo imperium auxisse —ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter Carthaginis moenia; his inclusos, non terra non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saeuire populus Romanus uelit. cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante ictum esset fefellissent. ‘per eosdem’, inquit Hasdrubal ‘quoniam tam infesti sunt foedera uiolantibus.’

43. Inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui classis prouincia erat, senatus consulto intercessit. tum M’. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt uellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. de pace ‘uti rogas’ omnes tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare. ex hac rogatione senatus decreuit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei uideretur faceret. gratias deinde patribus egere Carthaginienses, et petierunt ut sibi in urbem introire et conloqui cum ciuibus suis liceret qui capti in publica custodia essent: esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent. quibus conuentis cum rursus peterent ut sibi quos uellent ex iis redimendi potestas fieret, iussi nomina edere; et cum ducenta ferme ederent, senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captiuis quos Carthaginienses uellent ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei ut, si pax conuenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet. fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec uerba factum est ut priuos lapides silices priuasque uerbenas secum ferrent ut, ubi praetor Romanus imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent.—herbae id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.

Ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam uenissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt. naues longas elephantos perfugas fugitiuos captiuorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. naues prouectas in altum incendi iussit; quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur quidam tradunt; quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet. de perfugis grauius ~quam de fugitiuis~ consultum: nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem sublati.

44. Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio A. Manlio consulibus. bellum initum annis post tribus et uiginti, P. Cornelio Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio P. Aelio consulibus. saepe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.

Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis uideretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu cum ipse lacrimarum causa esset, ‘si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis’, inquit ‘sic et animus intus cerni posset, facile uobis appareret non laeti sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequaquam adeo est intempestiuus quam uestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. tunc flesse decuit cum adempta sunt nobis arma, incensae naues, interdictum externis bellis; illo enim uolnere concidimus. nec est cur uos otio uestro consultum ab Romanis credatis. nulla magna ciuitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi inuenit, ut praeualida corpora ab externis causis tuta uidentur, suis ipsa uiribus onerantur. sed tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad priuatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat. itaque cum spolia uictae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc quia tributum ex priuato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. quam uereor ne propediem sentiatis leuissimo in malo uos hodie lacrimasse.’ haec Hannibal apud Carthaginienses.

Scipio contione aduocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem uenissent adiectis donauit. Cn. Octauium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci ut quae ab se ex decem legatorum sen tentia acta essent ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.

45. Pace terra marique parta, exercitu in naues imposito in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde magna parte militum nauibus missa ipse per laetam pace non minus quam uictoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos honores sed agrestium etiam turba obsidente uias Romam peruenit triumphoque omnium clarissimo urbem est inuectus. argenti tulit in aerarium pondo centum uiginti tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris diuisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit quia publico funere est elatus.—hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit.— secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde uita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africani cognomen militaris prius fauor an popularis aura celebrauerit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo; primus certe hic imperator nomine uictae ab se gentis est nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam uictoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.