Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
‘Has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante desinet omnibus eos agitare furiis quam reposita sacra pecunia in thesauris fuerit. maiores quondam nostri graui Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam uoluerunt; noctu audita ex delubro uox est: abstinerent manus, deam sua defensuram. quia mouendi inde thesauros religio incussa erat, muro circumdari templum uoluerunt; ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt. sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a uiolatoribus grauia piacula exegit: nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam uos, patres conscripti. ad uos uestramque fidem supplices confugimus. nihil nostra interest utrum sub illo legato sub illo praesidio Locros esse sinatis an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis: ueniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non recusamus quin et nos omnia eadem iterum si pati possumus patiamur et ille omni diuino humanoque liberetur scelere.’
19. Haec cum ab legatis dicta essent quaesissetque ab iis Q. Fabius detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, responderunt missos legatos esse sed eum belli apparatu occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum; et legati gratia quanta esset apud imperatorem expertos esse cum inter eum et tribunos cognita causa tribunos in uincla coniecerit, legatum aeque sontem aut magis etiam in ea potestate reliquerit. iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo sed etiam Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes Q. Fabius natum eum ad corrumpendam disciplinam militarem arguere: sic et in Hispania plus prope per seditionem militum quam bello amissum; externo et regio more et indulgere licentiae militum et saeuire in eos. sententiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium legatum uinctum Romam deportari placere et ex uinculis causam dicere ac, si uera forent quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari: P. Scipionem quod de prouincia decessisset iniussu senatus reuocari, agique cum tribunis plebis ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum: Locrensibus coram senatum respondere quas iniurias sibi factas quererentur eas neque senatum neque populum Romanum factas uelle; uiros bonos sociosque et amicos eos appellari; liberos coniuges quaeque alia erepta essent restitui: pecuniam quanta ex thesauris Proserpinae sublata esset conquiri duplamque pecuniam in thesauros reponi, et sacrum piaculare fieri ita ut prius ad collegium pontificum referretur, quod sacri thesauri moti aperti uiolati essent, quae piacula, quibus dis, quibus hostiis fieri placeret: milites qui Locris essent omnes in Siciliam transportari: quattuor cohortes sociorum Latini nominis in praesidium Locros adduci.
Perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et aduersus Scipionem non potuere. praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur: cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio; libellis eum palaestraeque operam dare; aeque segniter. molliter cohortem totam Syracusarum amoenitate frui; Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria; exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum.
20. Haec quamquam partim uera partim mixta eoque similia ueris iactabantur, tamen uicit Q. Metelli sententia qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit: qui enim conuenire quem modo ciuitas iuuenem admodum unum reciperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem creauerit consulem, spe destinauerit Hannibalem ex Italia retracturum, Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum ex prouincia reuocari, cum ea quae in se nefarie facta Locrenses quererentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor quod legato pepercisset insimulari posset? sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia prouincia sorti euenisset, triduo proximo in prouinciam proficisci: consules decem legatos quos iis uideretur ex senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem; cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea quae Locrenses facta quererentur iussu aut uoluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de prouincia decedere iuberent; si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis quos maxime idoneos praetor censuisset in Africam proficiscerentur, tribuni atque aedilis qui reducerent inde Scipionem, legati qui exercitui praeessent donec nouus imperator ad eum exercitum uenisset: si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque uoluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque ut proposuisset gereret. hoc facto senatus consulto, cum tribunis plebis actum est aut compararent inter se aut sorte legerent qui duo cum praetore ac legatis irent: ad collegium pontificum relatum de expiandis quae Locris in templo Proserpinae tacta ac uiolata elataque inde essent.
Tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus; aedilis plebis datus est quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens non esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. prius Locros ire quam Messanam consilium erat.
21 . Ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. alii auditis quae Romae acta essent in exsilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum unum ex legatis incidisse et ab eo Regium ui retractum tradunt: alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent. ii omnes seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu traditi in custodiam Reginis sunt.
Praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere; omnem enim sacram pecuniam quaeque apud Pleminium quaeque apud milites erat conquisitam, cum ea quam ipsi secum attulerant, in thesauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt. tum uocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum graui edicto si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non esset: Locrensibus se permittere ut quod sui quisque cognosset prenderet, si quid non compareret repeteret; ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non leui defuncturum poena qui non restituisset. Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumue quem accusare uellet, Regium se sequeretur: si de P. Scipione publice queri uellent ea quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent iussu aut uoluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum. Locrenses praetori legatisque, senatui ac populo Romano gratias egerunt: se ad Pleminium accusandum ituros: Scipionem, quamquam parum iniuriis ciuitatis suae doluerit, eum esse uirum quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo se habere neque iussu neque uoluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio nimium aut. sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad uindicanda peccata habeant. et praetori et consilio haud mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi. Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnauerunt atque in catenis Romam miserunt. ipsi ad Scipionem profecti sunt ut ea quoque quae uolgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent Romam.
22. Venientibus iis Syracusas Scipio res, non uerba ad purgandum sese parauit. exercitum omnem eo conuenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. quo die uenerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem naualemque exercitum, non instructos modo sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem naualis pugnae ostendit; tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum uisendum praetor legatique ducti. tantaque admiratio singularum uniuersarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu uinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, iuberentque quod di bene uerterent traicere et spei conceptae quo die illum omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere; adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam uictoriam non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.
Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est uentum extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt: postea cum saepius producerentur, iam senescente inuidia molliebantur irae; et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis fauorem ad uolgum conciliabat. mortuus tamen prius in uinclis est quam iudicium de eo populi perficeretur.
Hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis uotiuis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam quos pretio corruperat aliquot locis urbem incendere ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto.
De Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni classem exercitum ducemque uerbis extollentes effecerunt ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur ut ex iis exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos in Africam secum traiceret, quos prouinciae relinqueret praesidio.
23. Dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque cum speculis per omnia promunturia positis percontantes pauentesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, haud paruum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum crediderant. erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante dictum est cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal conuenerunt, sed mentio quoque incohata adfinitatis ut rex duceret filiam Hasdrubalis. ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum—iam enim et nubilis erat uirgo—profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate—et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in uenerem—sensit, uirginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias; et inter aliam gratulationem ut publicum quoque foedus priuato adiceretur societas inter populum Carthaginiensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur.
Ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam uana et mutabilia barbarorum ingenia essent, ueritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, paruum uinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore Numidam habet perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat; se et nuptiis ciuis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem uiderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa abnuentem alteram societatem sequi necesse sit: si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoueat, sibi necessarium fore et pro terra Africa in qua et ipse sit genitus et pro patria coniugis suae proque parente ac penatibus dimicare.