Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

24. Cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum conuenerunt. Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, legatis propere priusquam res uolgaretur remissis in Africam litteras dat ad regem quibus etiam atque etiam monet eum ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas fidem dexteras deos testes atque arbitros conuentorum fallat. ceterum quando neque celari aduentus Numidarum poterat—uagati enim in urbe obuersatique praetorio erant—et, si sileretur quid petentes uenissent, periculum erat ne uera eo ipso quod celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, auertit a uero falsis praeoccupando mentes hominum, et uocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait; instare ut in Africam quam primum traiciat socios reges. Masinissam prius ipsum ad C. Laelium uenisse querentem quod cunctando tempus tereretur: nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem quae tam diuturnae morae sit causa postulantemque ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere. itaque satis iam omnibus instructis apparatisque et re iam non ultra recipiente cunctationem, in animo sibi esse Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis quae prima dies cursum nauibus daret dis bene iuuantibus in Africam traicere. litteras ad M. Pomponium mittit ut, si ei uideretur, Lilybaeum ueniret ut communiter consulerent quas potissimum legiones et quantum militum numerum in Africam traiceret. item circum oram omnem maritimam misit ut naues onerariae comprensae Lilybaeum omnes contraherentur.

Quicquid militum nauiumque in Sicilia erat cum Lilybaeum conuenisset et nec urbs multitudinem hominum neque portus naues caperet, tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi ut non ad bellum duci uiderentur sed ad certa uictoriae praemia. praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo non alio duce credebant nauata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse. et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque ad Cannas ignauia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque ueteres milites in exercitu Romano esse expertosque non uariis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis. quinta et sexta Cannenses erant legiones. eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque quos non idoneos credebat in locum eorum subiecit quos secum ex Italia adduxerat, suppleuitque ita eas legiones ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites. sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.

25. Quantum militum in Africam transportatum sit non paruo numero inter auctores discrepat. alibi decem milia peditum duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum mille et sescentos equites, alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naues imposita <inuenio>. quidam non adiecere numerum, inter quos me ipse in re dubia poni malim. Coelius ut abstinet numero, ita ad immensum multitudinis speciem auget: uolucres ad terram delapsas clamore militum ait tantamque multitudinem conscendisse naues ut nemo mortalium aut in Italia aut in Sicilia relinqui uideretur.

Milites ut naues ordine ac sine tumultu conscenderent ipse eam sibi curam sumpsit: nauticos C. Laelius, qui classis praefectus erat, in nauibus ante conscendere coactos continuit: commeatus imponendi M. Pomponio praetori cura data: quinque et quadraginta dierum cibaria, e quibus quindecim dierum cocta, imposita. ut omnes iam in nauibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus nauibus gubernatoresque et magistri nauium et bini milites in forum conuenirent ad imperia accipienda. postquam conuenerunt, primum ab iis quaesiuit si aquam hominibus iumentisque in totidem dies quot frumentum imposuissent. ubi responderunt aquam dierum quinque et quadraginta in nauibus esse, tum edixit militibus ut silentium quieti nautis sine certamine ad ministeria exsequenda bene oboedientes praestarent. cum uiginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab laeuo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M. Porcio Catone—quaestor is tum erat—onerariis futurum praesidio. lumina in nauibus singula rostratae, bina onerariae haberent: in praetoria naue insigne nocturnum trium luminum fore. Emporia ut peterent gubernatoribus edixit.—fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum est regio, et imbelles—quod plerumque in uberi agro euenit —barbari sunt priusque quam ab Carthagine subueniretur opprimi uidebantur posse.—iis editis imperiis redire ad naues iussi et postero die bis bene iuuantibus signo dato soluere naues.

26. Multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solum—nec id mirum; praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant—sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit; quamquam, si magnitudine classis aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant quot onerariis Scipio tum traiciebat; nam praeter quadraginta longas naues quadringentis ferme onerariis exercitum trauexit. sed et bellum bello secundum priore ut atrocius Romanis uideretur, cum quod in Italia bellabatur tum ingentes strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant, et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam ~ingenti~ ad incrementa gloriae celebratus conuerterat animos, simul et mens ipsa traiciendi, nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire uolgauerat. concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybaei sed legationum omnium ex Sicilia quae et ad prosequendum Scipionem officii causa conuenerant et praetorem prouinciae M. Pomponium secutae fuerant; ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo nauigantibus erat.

27. Ubi inluxit, Scipio e praetoria naue silentio per praeconem facto ‘diui diuaeque’ inquit ‘qui maria terrasque colitis, uos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt geruntur postque gerentur, ea mihi populo plebique Romanae sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam imperium auspiciumque terra mari amnibusque sequuntur bene uerruncent, eaque uos omnia bene iuuetis, bonis auctibus auxitis; saluos incolumesque uictis perduellibus uictores spoliis decoratos praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis; quaeque populus Carthaginiensis in ciuitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in ciuitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.’

Secundum has preces cruda exta caesa uictima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi. uento secundo uehementi satis prouecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt; et a meridie nebula occepit ita uix ut concursus nauium inter se uitarent; lenior uentus in alto factus. noctem insequentem eadem caligo obtinuit: sole orto est discussa, et addita uis uento. iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse; Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos uti bono rei publicae suoque Africam uiderit, dare uela et alium infra nauibus accessum petere iubet. uento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit et uentus premente nebula cecidit. nox deinde incertiora omnia fecit; itaque ancoras ne aut inter se concurrerent naues aut terrae inferrentur iecere. ubi inluxit, uentus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio quod esset proximum promuntorium percontatus cum Pulchri promunturium id uocari audisset, ‘placet omen;’ inquit ‘huc dirigite naues.’ eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt.

Prosperam nauigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naues ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis nauibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram euasisse.

28. Expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur. iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis dein tumultu egredientium in terram pauor terrorque peruenerat, sed in ipsas urbes; neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta omnes passim compleuerat uias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres. urbibus uero ipsis maiorem quam quem secum attulerant terrorem inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit. nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum uiderant praeter praedatorias classes quibus escensiones in agros maritimos factae erant, raptisque quae obuia fors fecerat prius recursum semper ad naues quam clamor agrestes conciret fuerat. eo maior tum fuga pauorque in urbe fuit. et hercule neque exercitus domi ualidus neque dux quem opponerent erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, diuitiis, regia tum etiam adfinitate, longe primus ciuitatis erat; sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in Hispania meminerant nec magis ducem duci parem quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse. itaque uelut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est portaeque raptim clausae et armati in muris uigiliaeque et stationes dispositae ac nocte insequenti uigilatum est. postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque egredientes ex nauibus missi, in stationes Romanorum inciderunt. iam enim Scipio, classe Uticam missa, ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat praedatum.

29. Hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuuenem, occiderunt. Scipio non agros modo circa uastauit sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit; ubi praeter cetera, quae extemplo in naues onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum seruorumque capitum sunt capta.

Laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum aduentus fuit Masinissae; quem quidam cum ducentis haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu tradunt uenisse. ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuuerit, operae pretium uidetur excedere paulum ad enarrandum quam uaria fortuna usus sit in amittendo reciperandoque paterno regno.—militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat. regnum ad fratrem regis Oezalcem pergrandem natu—ita mos apud Numidas est—peruenit. haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit. ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut uiribus obtineret regnum, exstitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio uaria fortuna cum iis qui tum obtinebant certantis. is concitatis popularibus, apud quos inuidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit. in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit. gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit; regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat. Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis, et cum Syphace hospitium uetustum legatis missis renouat, omnia ea auxilia praeparans aduersus Masinissam.