Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
__________
XXX
1. Cn. Seruilius et C. Seruilius consules—sextus decimus is annus belli Punici erat—cum de re publica belloque et prouinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturue uter Bruttios aduersus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures prouinciam haberet: cui Bruttii euenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius—ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur—P. Licinio succederet; is Romam reuerteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior ciuis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. nobilis idem ac diues erat; forma uiribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis prouincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius nouo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio Galliam prouinciam obtinere cum legionibus iis quas <L.> Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde prouincias: Caepioni Bruttii, Seruilio. Gemino Etruria euenit. tum praetorum prouinciae in sortem coniectae. iurisdictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Uillius, Ariminum cum duabus legionibus—sub Sp. Lucretio eae fuerant—Quinctilius Uarus est sortitus. et Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, quod is in Africam prouinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.
2. In Siciliam tria milia militum sunt scripta et. quia quod roboris ea prouincia habuerat in Africam transuectum fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quadraginta nauibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram, tredecim nouas naues Uillius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia ueteres refectae. huic classi M. Pomponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus nouos milites ex Italia aduectos in naues imposuit. parem nauium numerum Cn. Octauio praetori item prioris anni cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreuerunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naues iussus. et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent, uidebantur autem quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio praetori prioris anni cum totidem nauibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exercitibus imperioque ueteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. uiginti omnino legionibus et centum sexaginta nauibus longis res Romana eo anno gesta.
Praetores in prouincias ire iussi: consulibus imperatum ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum uouisset si eodem statu res publica staret. et nouas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corui non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum uis ingens, ita ut unde aduenissent parum constaret, compleuit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.
3. His transactis consules praetoresque in prouincias profecti; omnibus tamen, uelut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique uerti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis uersa ciuitas erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania uestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naues; classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones ut Romani Africa, Poeni Italia excederent quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur.—haec per nuntios acta magis equidem crediderim—et ita pars maior auctores sunt—quam ipsum Syphacem, ut Antias Ualerius prodit, in castra Romana ad conloquium uenisse. —primo eas condiciones imperator Romanus uix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conuenturam. hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis, passim nullo ordine, quidam ut sine imperio occupatis locis extra fossam etiam uallumque habitabant. haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.
4. Cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco primos ordines spectatae uirtutis atque prudentiae seruili habitu mittebat, qui dum in conloquio legati essent uagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et uniuersorum castrorum et partium, qua Poeni qua Numidae haberent, quantum interualli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, specularentur moremque simul noscerent stationum uigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidianti essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de industria quo pluribus omnia nota essent mittebantur. cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani uetitos se reuerti ad imperatorem aiunt nisi certum responsum detur: proinde, seu ipsi staret iam sententia, <promeret sententiam>, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum nauiter geri. dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia uisendi et Scipio ad comparanda ea quae in rem erant tempus habuit; et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cauendi ne quid hostile interim paterentur. tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem uidebatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere; ac nuntio regis cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse. ita tollit indutias ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque nauibus—et iam ueris principium erat—machinas tormentaque, uelut a mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam conuerteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum leui praesidio fieret.
5. His praeparatis aduocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis quae comperta adferrent Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit; tribunis edicit ut ubi praetorio dimisso signa concinuissent extemplo educerent castris legiones. ita ut imperauerat signa sub occasum solis efferri sunt coepta; ad primam ferme uigiliam agmen explicauerunt; media nocte—septem enim milia itineris erant—modico gradu ad castra hostium peruentum est. ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas attribuit et castra Syphacis inuadere ignesque conicere iubet. singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut quantum nox prouidentiae adimat tantum diligentia expleant curaque: se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis castris conspexisset. neque ea res morata diu est; nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipauit castris. et trepidatio quidem quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio orta est; ceterum fortuitum non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma; multi in. praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
6. Relucentem flammam primo uigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum; et clamor inter caedem et uolnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum ueri adimebat. igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes in agmen Romanum ruebant. quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas inuadit; ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo uelut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio, effugerunt. caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna uis armorum capta; ea omnia imperator Uolcano sacrata incendit.
7. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant uestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia uoluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. quo tantus primo terror est allatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. senatum itaque sufetes, quod uelut consulare imperium apud eos erat, uocauerunt. ibi tribus <sententiis certatum>; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam reuocabat, tertia Romanae in aduersis rebus constantiae erat; reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. haec sententia quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant uicit. inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia ualuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuuentutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuuentutem adfirmat ex regno exciturum: scire incendio non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis uincatur. haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.