Livius – Ab Urbe Condita L. XXXI-XXXII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
______________
XXXII
1. Consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum inissent prouincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Uillio Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Ualerio Sicilia, L. Uillio Sardinia euenit. Lentulus consul nouas legiones scribere iussus, Uillius a P. Sulpicio exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum uideretur ut scriberet ipsi permissum. Praetori Baebio legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae ut retineret eas donec consul nouo cum exercitu succederet; in Galliam ubi is uenisset omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium: iis obtineri circa Ariminum prouinciam satis esse. Prorogata imperia praetoribus prioris anni, C. Sergio ut militibus qui in Hispania Sicilia Sardinia stipendia per multos annos fecissent agrum adsignandum curaret, Q. Minucio ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones quas praetor cum fide curaque exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in uinculis Romam misisset Locros mitteret ad supplicium quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent reponenda cum piaculis curaret. Feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum, et Formiani legati aedem Iouis, item Ostienses aedem Iouis, et Ueliterni Apollinis et Sancus aedes, et in Herculis aede capillum enatum; et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. A P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi nauis longae enatam. Priorum prodigiorum causa senatus censuerat ut consules maioribus hostiis quibus diis uideretur sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum uocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia puluinaria res diuinae factae.
2. Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam aduexerunt. Id quia probum non esse quaestores renuntiauerant experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleuerunt. Petentibus deinde ut, si iam uideretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. Petentibus iisdem qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum ne praefectus Gades mitteretur, aduersus id quod iis in fidem populi Romani uenientibus cum L. Marcio Septimo conuenisset. Et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresuiros creare L. Cornelius consul iussus. Creati P. Et Sex. Aelii—Paetis fuit ambobus cognomen—et Cn. Cornelius Lentulus. Quod Narniensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetrauerunt.
3. Rebus quae Romae agendae erant perfectis consules in prouincias profecti. P. Uillius in Macedoniam cum uenisset, atrox seditio militum iam ante inritata nec satis in principio compressa excepit. Duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post deuictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro uoluntariis transportata erant. Id uoluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naues impositos. Sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri aequum esse. Multis annis sese Italiam non uidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere, exsangues tot acceptis uolneribus esse. Consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, uideri dixit: seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse. Itaque si manere ad signa et dicto parere uelint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod uelint impetraturos.
4. Thaumacos eo tempore Philippus summa ui oppugnabat aggeribus uineisque et iam arietem muris admoturus erat. Ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum aduentus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. Et adiuuabat eos natura ipsa loci. Namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes quam Coelen uocant Thessaliae; quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus uallium uias ubi uentum ad hanc urbem est, repente uelut maris uasti sic uniuersa panditur planities ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solum tuta urbs sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est. Hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat ut absisteret incepto Philippus effecerunt. Hiemps quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.
5. Ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; Philippum quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxauerat animum, tanto magis intentum in uniuersum euentum belli curae angunt, non hostes modo timentem qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et Macedonas ipsos cupido nouandi res caperet. Itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui ius iurandum—ita enim pepigerant quotannis iuraturos in uerba Philippi—exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, Megalopolitis Alipheran, contendentibus nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. Et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat: ad Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime inuidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in uincla coniecit ingenti popularium gaudio. Bellum si quando unquam ante alias, tum magna cura apparauit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque ueris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque leuis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt—Stena uocant Graeci—misit. Ipse post paucis diebus grauiore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. Is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae uocant, angusta ualle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum leui armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. Qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia uallo, alia turribus muniebat. Magna tormentorum etiam uis ut missilibus procul arcerent hostem idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro uallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.
6. Consul per Charopum Epiroten certior factus quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, uere primo in continentem trauectus ad hostem ducere pergit. Quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere quo priore anno Sulpicius Macedoniam intrauerat, circumduceret copias. Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius uenit T. Quinctium consulem factum sortitumque prouinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse. Ualerius Antias intrasse saltum Uillium tradit, quia recto itinere nequiuerit omnibus ab rege insessis, secutum uallem per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam in qua erant castra regia transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem castris exutum; duodecim milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; aedem etiam Ioui in eo proelio uotam, si res prospere gesta esset. Ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Uillio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.
7. Dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit. Multis claris petentibus uiris creati censores P. Cornelius Scipio Africanus et P. Aelius Paetus. Ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria uenalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentos—is enim numerus finitus ab senatu erat- adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum uendiderunt. Sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P. Porcio Laeca tribuno plebis ne ouans rediret, cum ab senatu impetrasset, priuatus urbem ingrediens sex milia pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium tulit. Eodem anno Cn. Baebius Tamphilus, qui ab C. Aurelio consule anni prioris prouinciam Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est circumuentus; supra sex milia et septingentos milites amisit: tanta ex eo bello quod iam timeri desierat clades accepta est. Ea res L. Lentulum consulem ab urbe exciuit; qui ut in prouinciam uenit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum prouincia decedere atque abire Romam iussit. Neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam reuocatus; quae ipsa per M. Fuluium et M’. Curium tribunos plebis impediebantur, quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur: iam aedilitatem praeturamque fastidiri nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare. Res ex campestri certamine in senatum peruenit. Patres censuerunt qui honorem quem sibi capere per leges liceret peteret, in eo populo creandi quem uelit potestatem fieri aequum esse. In auctoritate patrum fuere tribuni. Creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus. Inde praetorum comitia habita. Creati L. Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Heluius, qui aediles plebis fuerant. Ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum Iouis fuit ludorum causa. Et ab aedilibus curulibus C. Ualerio Flacco, flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti. Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt: in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.
8. Sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus consules magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreuerunt patres ut prouincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturue: utri eorum Macedonia euenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites; alteri consuli nouus omnis exercitus decretus. L. Lentulo prioris anni consuli prorogatum imperium uetitusque aut ipse prouincia decedere prius aut ueterem deducere exercitum quam cum legionibus nouis consul uenisset. Sortiti consules prouincias: Aelio Italia, Quinctio Macedonia euenit. Praetores L. Cornelius Merula urbanam, M. Claudius Siciliam, M. Porcius Sardiniam, C. Heluius Galliam est sortitus. Dilectus inde haberi est coeptus; nam praeter consulares exercitus praetoribus quoque iussi scribere milites erant, Marcello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini nominis et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum, ducentos equites, ita ut ii praetores ambo cum in prouincias uenissent ueteres dimitterent pedites equitesque. Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt. Ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuuare quaeque imperarent Romani consules impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, uereri dixerunt ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret: uacuum namque praesidiis naualibus terrestribusque regnum Attali Antiochum inuasisse. Itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua classi suaque opera uti ad Macedonicum bellum uellent, mitterent ipsi praesidium ad regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur. Senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuuisset, id gratum senatui esse; auxilia nec ipsos missuros Attalo aduersus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra quam regi commodum esset; semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et principium et finem in potestatem ipsorum qui ope sua uelint adiutos Romanos esse; legatos ad Antiochum missuros qui nuntient Attali nauiumque eius et militum opera aduersus Philippum communem hostem uti populum Romanum: gratum eum facturum senatui si regno Attali abstineat belloque absistat; aequum esse socios et amicos populi Romani reges inter se quoque ipsos pacem seruare.
9. Consulem T. Quinctium ita habito dilectu ut eos fere legeret qui in Hispania aut Africa meruissent spectatae uirtutis milites, properantem in prouinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt. De caelo tacta erant uia publica Ueis, forum et aedes Iouis Lanuui, Herculis aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes quae Alba dicitur; caelum ardere uisum erat Arreti; terra Uelitris trium iugerum spatio cauerna ingenti desederat; Suessae Auruncae nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae porcum cum humano capite. Eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus diuinis operam dederunt placatisque diis in prouincias profecti sunt: Aelius cum Heluio praetore in Galliam; exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetori tradidit, ipse nouis legionibus quas secum adduxerat bellum gesturus; neque memorabilis rei quicquam gessit. T. Quinctius alter consul maturius quam priores soliti erant consules a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus quingentis. Ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit. Inde Uillio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium uim facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret; uicissetque ea sententia ni timuisset ne, cum a mari longius recessisset emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus siluisque se tutari rex uoluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur. Utcumque esset igitur illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit. Sed magis fieri id placebat quam quomodo fieret satis expediebant;