Livius – Ab Urbe Condita L. XXXI-XXXII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

10. Diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. Inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae pacis; habitoque concilio delecti ad eam rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt. Summa postulatorum consulis erat: praesidia ex ciuitatibus rex deduceret; iis quorum agros urbesque populatus esset, redderet res quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret. Philippus aliam aliarum ciuitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. Si quas quererentur belli clades eae ciuitates cum quibus bellatum foret, arbitro quo uellent populorum cum quibus pax utrisque fuisset se usurum. Consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere: cui enim non apparere ab eo qui prior arma intulisset iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem uim omnibus fecisse? Inde cum ageretur quae ciuitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominauit consul. Ad id uero adeo accensus indignatione est rex ut exclamaret ‘quid uicto grauius imperares, T. Quincti?’ atque ita se ex conloquio proripuit; et temperatum aegre est quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. Postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa leuia commissa proelia sunt; deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca auiditate accensi certaminis eo quoque Romani penetrauere. Pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae. Multis hinc atque illinc uolneribus acceptis cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.

11. Cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo principe Epirotarum missus deducitur ad consulem. Is se in eo saltu qui regiis tum teneretur castris armentum pascere solitum ait omnes montium eorum anfractus callesque nosse. Si secum aliquos consul mittere uelit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum. Haec ubi consul audiuit, percunctatum ad Charopum mittit satisne credendum super tanta re agresti censeret: Charopus renuntiari iubet, ita crederet ut suae potius omnia quam illius potestatis essent. Cum magis uellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut auerteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit. Quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno militum tradit. Equites quoad loca patiantur ducere iubet: ubi ad inuia equiti uentum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites qua dux monstraret uiam ire; ubi, ut polliceatur, super caput hostium peruentum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset. Nocte itinera fieri iubet—et pernox forte luna erat—: interdiu cibi quietisque sumeret tempus. Ducem promissis in gentibus oneratum, si fides exstet, uinctum tamen tribuno tradit. His copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, capit. stationes.

12. Interim die tertio cum uerticem quem petierant Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum uero trifariam diuisis copiis consul ualle media cum militum robore succedit, cornua dextra laeuaque admouet castris; nec segnius hostes obuiam eunt. Et dum auiditate certaminis prouecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et uirtute et scientia et genere armorum: postquam multis uolneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, uerterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec faciles ad receptum angustias progressos. Neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset. Pars in fugam effusi sunt; pars magis quia locus fugae deerat quam quod animi satis esset ad pugnam cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumuenti sunt. Deleri totus exercitus potuit si fugientes persecuti uictores essent; sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum grauitas impediit. Rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga uallesque qui palatos in unum colligerent. Non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, uelut signum aliquod secuta, in unum cum conuenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam. Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt.

13. Postero die consul per ipsas angustias quas inter ualle se flumen insinuat hostem sequitur. Rex primo die ad castra Pyrrhi peruenit; locus quem ita uocant est in Triphylia terrae Molottidis. Inde postero die—ingens iter agmini, sed metus urgebat—in montes Lyncon perrexit. Ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniae Thessaliaeque: latus, quod uergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. Uestiti frequentibus siluis sunt; iuga summa campos patentes aquasque perennes habent. Ibi statiuis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est utrum protinus in regnum se reciperet an praeuerti in Thessaliam posset. Inclinauit sententia ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limitibus petit; inde obuias urbes raptim peragrauit. Homines qui sequi possent sedibus excibat, oppida incendebat. Rerum suarum quas possent ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera militis praeda erat; nec quod ab hoste crudelius pati possent reliqui quicquam fuit quam quae ab sociis patiebantur. Haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum uolebat. Ita euastata oppida sunt Phacium Piresiae Euhydrium Eretria Palaepharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia res egebat mora si expugnare uellet nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit; nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. Qui audito proelio quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius euastatis circa Sperchias et Macran quam uocant Comen, transgressi inde in Thessaliam C timenes et Angeias primo impetu potiti sunt. A Metropoli, dum uastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea uictoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara uicos expugnant diripiuntque; Acharras per deditionem receperunt. Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt. Hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit quod ad Thaumacum quo tutior frumentatio esset ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est; Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castellum. Haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta. Nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae pugnae Romanorum quieuerunt.

14. Ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam, situm inter Gomphos faucesque angustas quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, ui cepit. Inde Gomphos adortus est, et per aliquot dies summa ui tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem. Haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. Dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia. Dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena uictoria suam praedam faciunt Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta quem hostem quemue socium crederet uastatur, consul faucibus quas fuga hostium aperuerat in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo principe excepto Epirotae fauissent, tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere uidet, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate ueniae animos eorum in posterum conciliat. Missis deinde nuntiis Corcyram ut onerariae naues in sinum uenirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis adcito, non tam uirium eius egens quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio et plerique Epirotarum uoluntarii inter auxilia accepti.

15. Primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. Duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa ui restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant; sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo uerti crederet ceterorum Thessalorum animos si primi uim Romanam non sustinuissent, uicit pertinaciam Macedonum. Capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes uenerunt: uenia iisdem petentibus datur; Phaloria incensa ac direpta est. Inde Aeginium petit; quem locum cum uel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem uidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen uertit. Degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in uicem cohortes misit; et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbreui. Intra paucos itaque dies transuectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra. Inde Atragem est profectus. Decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. Nihil trepidauere Thessali ad primum aduentum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe statiuis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur praesidia per occasiones submittebat.

16. Sub idem fere tempus quo consul aduersus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram trauectus, postquam profectam inde classem audiuit nihil morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso C. Liuio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco nauibus quae cum commeatu sequebantur peruenit. A Maleo iussis ceteris quantum maxime possent maturare sequi ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naues relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum. Eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege—eae quattuor et uiginti quinqueremes erant—, Rhodia altera uiginti nauium tectarum; Acesimbrotus praeerat. Hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt. Carystiorum primum agros uastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma uisa est, ad Eretriam accesserunt. Eodem et L. Quinctius cum iis nauibus quae Piraei fuerant Attali regis aduentu audito uenit, iussis ut quaeque ex sua classe uenissent naues Euboeam petere. Eretria summa ui oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naues omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant et agri adfatim materiae praebebant ad noua molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur moenia; dein fessi uolneratique aliquot, cum et muri partem euersam operibus hostium cernerent, . . .ut. . . ad deditionem inclinarent. Sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum si sustinerent obsidionem. Haec mixta metu spes ultra quam uellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum ueniam fidemque eius petentes miserunt. Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte qua murus dirutus erat ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte quae minime suspecta erat impetu facto scalis urbem cepit. Oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem uenit. Pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit; signa tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inuenta.

17. Carystus inde repetita, unde priusquam e nauibus copiae exponerentur omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit. Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo uita ac libertas concessa est: Macedonibus nummi treceni in capita statutum pretium est et ut armis traditis abirent. Hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. Nauales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumuectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. Consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum credidisset resistebant hostes. Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore: si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium uelut noui atque integri laboris fuit. Nam Macedones qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati si armis potius et uirtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt. Id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam uniuersi belli pertinere ratus, quod ex momentis paruarum plerumque rerum penderet, purgato loco qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam uim armatorum multiplici tabulato portantem promouit et cohortes in uicem sub signis quae cuneum Macedonum—phalangem ipsi uocant—, si possent, ui perrumperent emittebat. Sed ad loci angustias, haud late patente interuallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat. Ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, uelut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum uelut uallum explebat. Ad hoc et muri pars utraque integra tuta praestabat latera nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet. Accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinauit ut speciem ruentis hostibus trepidationemque insanam superstantibus armatis praebuerit.

18. Cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in euastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat qui simul et omnes onerarias quae commeatum exercitui portabant caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in Phocide in Corinthium uersa sinum ad id opportunissime sita uisa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex aduerso Peloponnesum exiguo maris spatio diuisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat. Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum in oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae. Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat: lacessendo missilibus eos qui in praesidio erant cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in uicem insequendoque et leuibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent. Et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem uenerunt. Elatia clausit portas nec, nisi ui cogerentur, recepturi moenibus uidebantur aut ducem aut exercitum Romanum.

19. Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam auertendi. Cycliadan principem factionis ad Philippum trahentium res expulerunt; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi uolebat, praetor erat. Classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. Optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium. Auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. Sicyone datum est iis concilium. Erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, grauis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et ueteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis quae tum ad tempus faceret aestimantes grauiorem post bellum dominum futurum cernebant. Neque solum quid in senatu quisque ciuitatis suae aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid uellent aut quid optimum putarent satis constabat. Ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt; Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. Ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, inuecti sunt. Et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.