Livius – Ab Urbe Condita L. XXXI-XXXII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

20. Postero die aduocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi si quis uellet potestas a magistratibus facta esset nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. Neque mirum si, quibus sua sponte uolutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbauerant utrimque quae difficilia essent promendo admonendoque per totum diem habitae. Tandem Aristaenus praetor Achaeorum, ne tacitum concilium dimitteret, ‘ubi’ inquit ‘illa certamina animorum, Achaei, sunt, quibus in conuiuiis et circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, uix manibus temperatis? Nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque uerba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad suadendum uocet, obmutuistis. Si non cura salutis communis, ne studia quidem, quae in hanc aut in illam partem animos uestros inclinarunt, uocem cuiquam possunt exprimere? Cum praesertim nemo tam hebes sit qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque aut uelit aut optimum putet nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus: ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.’ haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae mouit.

21. Tum Aristaenus praetor rursus: ‘non magis consilium uobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non uult. Forsitan ego quoque tacerem, si priuatus essem: nunc praetori uideo aut non dandum concilium legatis fuisse aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex uestro decreto qui possum? Et quoniam nemo uestrum qui in hoc concilium aduocati estis pro sententia quicquam dicere uult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulauerint quae e re sua essent sed suaserint quae nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello quod aduersus Philippum gerunt se a nobis adiuuari aequum censent. Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis contentum ait se esse. Nulline uenit in mentem cur qui nondum socii sunt plus petant quam socius? Non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei: fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi praeter legatum uidemus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem peruagantes uidemus: miramini cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro rege arma caperemus aduersus Romanos modo egerit? Qui, si ex eodem foedere ac iure iurando cuius nobis religionem iniciebat rogemus eum ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium quo tueatur nos sed ne quid respondeat quidem nobis sit inuenturus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se aduersus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuuentutem hinc in Euboeam extrahere, postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque uelle inligari Romano bello uidit, oblitus societatis eius quam nunc iactat uastandos depopulandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit. Ac mihi quidem minime conueniens inter se oratio Cleomedontis uisa est. Eleuabat Romanum bellum euentumque eius eundem fore qui prioris belli quod cum Philippo gesserint dicebat. Cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios ueteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? Nos dico? Quid ita passus est Eretriam Carystumque capi. Quid ita tot Thessaliae urbes? Quid ita Locridem Phocidemque? Quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? Cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque quem insidebat saltu penitus in regnum abiit? Aut ui aut metu aut uoluntate. Si sua uoluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest quin et socii sibi consulant? Si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si uictus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae uos Macedones non sustinuistis? An tibi potius credamus Romanos non maioribus copiis nec uiribus nunc bellum gerere quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? Aetolos tum classe adiuuerunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt ut Philippus Aetolos nequiquam opem Romanorum implorantes depopularetur: nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos uelut intra uiscera Italiae tolerauerunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. Tertius iam consul summa ui gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugauitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus: nunc Quinctius tenentem claustra Epiri, natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnauit. ‘ne sint uera quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, auaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; nostrorum ipsi uolnerum, si uultis, obliuiscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra uirginum matronarumque obliuioni dentur. Ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes— nam quae alia tacendi aduocatis in concilium causa est?—: cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse, num id postularet facere nos quod fieri non posset? Paeneinsula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam nauali bello. Si centum tectae naues et quinquaginta leuiores apertae et triginta Issaici lembi maritimam oram uastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis uisceribus uramur bello? Cum terra Nabis et Lacedaemonii mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia implorem us? An ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quae oppugnabuntur? Egregie enim Dymas priore bello sumus tutati. Satis exemplorum nobis clades alienae praebent: ne quaeramus quem ad modum ceteris exemplo simus. ‘nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum uobis ac summa ope petendum erat fastidire. Metu enim uidelicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra uestri auxilii latere uolunt, in societatem uestram confugiunt ut portibus uestris recipiantur, ut commeatibus utantur. Mare in potestate habent; terras quascumque adeunt extemplo dicionis suae faciunt; quod rogant, cogere possunt; quia pepercisse uobis uolunt, committere uos cur pereatis non patiuntur. Nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam uobis uiam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media sed nulla uia est. Etenim praeterquam quod aut accipienda aut aspernanda uobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, uelut qui euentum expectauerimus ut fortunae adplicaremus nostra consilia, praeda uictoris erimus? Nolite, si quod omnibus uotis petendum erat ultro offertur, fastidire. Non quemadmodum hodie utrumque uobis licet, sic semper liciturum est: nec saepe nec diu eadem occasio erit. Liberare uos a Philippo iam diu magis uultis quam audetis. Sine uestro labore et periculo qui uos in libertatem uindicarent cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt. Hos si socios aspernamini, uix mentis sanae estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.

22. Secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; et iam non singuli tantum sed populi uniuersi inter se altercabantur. Tum inter magistratus gentis- damiurgos uocant, decem numero creantur—certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse. Quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur ne quid quod aduersus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. Is quoque dies iurgiis est consumptus. Supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia ut uix parentes ab liberis temperauerint. Pisias Pellenensis erat: filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. Is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem uniuersam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis peruicit ut postero die coniungeret iis se qui referebant. Qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie adprobantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argiuorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. Nam Megalopolitanos auorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos ubicumque seruirent Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; iam Argiui, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, priuatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo erant. Ob haec concilio quod inclinauerat ad Romanam societatem iubendam excesserunt ueniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.

23. Ceteri populi Achaeorum cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt: cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent dilata est; in praesentia tres legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoueri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante. Et hi quidem e regione portae quae fert Sicyonem posuerunt castra. Romani in Cenchreas uersam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo alterius maris portu oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium. Postquam uno animo omnes et Macedones tamquam communem patriam tuebantur et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam ciuem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in ui et armis et operibus erat. Undique aggeres haud facili aditu ad moenia admouebantur. Aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est. Ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint. Transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars nauales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi: hos desperata salus, si Romani uicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat. Promunturium est aduersus Sicyonem Iunonis quam uocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum. Eo Philocles regius et ipse praefectus mille et quingentos milites per Boeotiam duxit; praesto fuere ab Corintho lembi qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent. Auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis: pertinacius Quinctius in incepto perstabat. Is quoque ut pro omnibus portis disposita uidet praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. Ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naues est: Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.

24. Dum haec ab nauali exercitu geruntur, consul in Phocide ad Elatiam castris positis primo conloquiis rem per principes Elatensium temptauit. Postquam nihil esse in manu sua et plures ualidioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus. Ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter inuasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt. Eodem tempore Romani et ruinas muri superuadebant et scalas ad stantia moenia inferebant; et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen auerterat, pluribus locis scalis capitur murus armatique in urbem transcenderunt. Quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt. Ita urbe potitur consul; qua direpta missis in arcem qui uitam regiis si inermes abire uellent, libertatem Elatensibus pollicerentur fideque in haec data, post dies paucos arcem recipit.

25. Ceterum aduentu in Achaiam Philoclis regii praefecti non Corinthus tantum liberata obsidione sed Argiuorum quoque ciuitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis. Mos erat comitiorum die primo uelut ominis causa praetores pronuntiare Iouem Apollinemque et Herculem: additum lege erat ut his Philippus rex adiceretur. Cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est. Huius fiducia fauoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi- Larisam eam arcem uocant—positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum uaderet, instructa acies ex aduerso occurrit. Praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuuenes delecti omnium ciuitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat. Ad hos orator a praefecto regio missus qui excedere urbe iuberet—neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent—primo nihil nec ducem nec ipsos mouit; post paulo, ut Argiuos quoque armatos ex parte altera uenientes magno agmine uiderunt, certam perniciem cernentes omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, uidebantur subituri. Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuuentutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit. Missus a Philocle qui quaereret quid sibi uellet. Nihil moto tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. Tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes. Et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. Haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.

26. In Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum. Cum duos exercitus in prouincia habuisset, unum retentum quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat—ipse ei C. Heluium praetorem praefecit—, alterum quem in prouinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit. Quemadmodum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem seruilis prope tumultus est excitatus. Obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur: cum iis ut principum liberis magna uis seruorum erat; augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiua aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. Cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios seruitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis qui Setiae prope diem futuri erant spectaculo intentum populum adgredi statuerant, Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare non potueret seruitia. Huius rei tam foedae indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum delatum est. Serui duo ante lucem ad eum uenerunt atque ordine omnia quae acta futuraque erant exposuerunt. Quibus domi custodiri iussis praetor senatu uocato edoctoque quae indices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obuios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. Hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus quo pergeret ignaris uenit. Ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga seruorum ex oppido facta est. Dimissis deinde per agros qui uestigarent profugos . . .. Egregia duorum opera seruorum indicum et unius liberi fuit. Ei centum milia grauis aeris dari patres iusserunt, seruis uicena quina milia aeris et libertatem: pretium eorum ex aerario solutum est dominis. Haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est seruitia Praeneste occupatura. Eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant supplicium sumpsit. In timore ciuitas fuit obsides captiuosque Poenorum ea moliri. Itaque et Romae uigiliae per uicos seruatae iussique circumire eas minores magistratus et triumuiri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi; et circa nomen Latinum a praetore litterae missae ut et obsides in priuato seruarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur et captiui ne minus decem pondo compedibus uincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

27. Eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. Eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat peruenerunt. Item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et uestimenta exercitui missa. Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus; fugatique ex insula faeneratores et sumptus quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati. Sex. Aelius consul ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creauit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum. Biduo post praetorum comitia habita. Sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam prouinciis et latius patescente imperio; creati autem hi: L. Manlius Uolso C. Sempronius Tuditanus M. Sergius Silus M. Heluius M. Minucius Rufus L. Atilius—Sempronius et Heluius ex iis aediles plebis erant—; curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus. Ludi Romani eo anno quater instaurati.

28. C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de prouinciis consulum praetorumque actum. Prius de praetoribus transacta res quae transigi sorte poterat: urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Heluius ulteriorem est sortitus. Consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fuluius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua prouincia Macedonia esset neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset quam quod uixdum incohatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul reuocaretur: quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello; quaerendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse; Uillium congredientem cum hoste infecta re reuocatum; Quinctium rebus diuinis Romae maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in prouinciam uenisset aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare: nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum ut, nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima uideatur. His orationibus peruicerunt ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. Permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam prouinciam decreuerunt, T. Quinctio prorogarunt imperium donec successor ex senatus consulto uenisset. Consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis qui defecissent a populo Romano gererent. Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum naualium milia tria. Praeesse eidem cui praeerat classi L. Quinctius Flamininus iussus. Praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent ueterem ex Hispaniis militem; et terminare iussi qua ulterior citeriorue prouincia seruaretur. Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Uillium, qui consules in ea prouincia fuerant, adiecerunt.

29. Priusquam consules praetoresque in prouincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Uolcani Summanique Romae et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obuios aliquot laniauerant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetrauerat lupus. C. Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniae in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum Uolturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni: his Buxentum adiectum; trecenae familiae in singulas colonias iubebantur mitti. Tresuiri deducendis iis, qui per triennium magistratum haberent, creati M. Seruilius Geminus Q. Minucius Thermus Ti. Sempronius Longus. Dilectu rebusque aliis diuinis humanisque quae per ipsos agenda erant perfectis consules ambo in Galliam profecti: Cornelius recta ad Insubres uia, qui tum in armis erant Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in laeua Italiae ad inferum mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est. Oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem ciuitates Celeiates Cerdiciatesque sese dediderunt; et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Iluates Ligurum sub dicione erant: quindecim oppida, hominum uiginti milia esse dicebantur quae se dediderant. Inde in agrum Boiorum legiones duxit.