Livius – Ab Urbe Condita L. XXXI-XXXII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
6. P. Sulpicio prouincia Macedonia sorti euenit isque rogationem promulgauit, ‘uellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.’ alteri consulum Aurelio Italia prouincia obtigit. praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et grauitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, uiam antiquam criminandi patres ingressus, incusauerat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. aegre eam rem passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
7. Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione aduocata, ‘ignorare’ inquit ‘mihi uidemini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis uos consuli—neque enim liberum id uobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur—sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam auersuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laeuino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, deuictis Carthaginiensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto inde. die quam ab Corintho soluerit naues, in Italiam perueniet. ne aequaueritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe aequabitis. aequabitis dico? quantum uel uir uiro uel gens genti praestat. minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non uetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et uictor prope ad ipsam urbem Romanam uenit. nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem Graeciam uocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec uos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset uos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni uastentur. experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene iuuantibus diuis et quae patres censuerunt uos iubete. huius uobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui uobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eueniret, laeta omnia prosperaque portendere.’
8. Ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum iusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia puluinaria di ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eueniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique nuntiari iuberent an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreuerunt utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus permissum ut quem uideretur ex iis qui extra senatum essent legatum mitteret ad bellum regi indicendum.
Tum de exercitibus consulum praetorumque actum. consules binas legiones scribere iussi, ueteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui nouum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset uoluntarios, quos posset, duceret: inuitum ne quem militem ueterem ducendi ius esset. praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios prouinciam obtineret. Q. Fuluius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii Siciliae prouinciae esset. M. Valerio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam prouinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro praetore in Sardiniam traiceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.
9. In ipso apparatu belli legati a rege Ptolomaeo uenerunt qui nuntiarent Athenienses aduersus Philippum petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; uel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, uel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile aduersus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit indicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse. munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa.
Cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, ciuitas religiosa in principiis maxime nouorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia puluinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Ioui donumque uouere consulem cui prouincia Macedonia euenisset iussit. moram uoto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negauit ex incerta pecunia uoueri debere, quia ea pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri: quod si factum esset, uotum rite solui non posse. quamquam et res et auctor mouebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus si posset recte uotum incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreuerunt. uouit in eadem uerba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia uota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solueretur senatus censuisset ludos donaque facturum uouit. octiens ante ludi magni de certa pecunia uoti erant, hi primi de incerta.