Livius – Ab Urbe Condita L. XXXI-XXXII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

31. Tum Romanus legatus: ‘totam orationis meae formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes uenissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt quod obicere ultra possim? eadem haec Cianos Abydenos Aenios Maronitas Thasios Parios Samios Larisenses Messenios hinc ex Achaia existimate queri, grauiora etiam acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit. nam quod ad ea attinet quae nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa urbem ad quam defendendam missa erat per scelus possedit. comprobauimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et ceruicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi Syracusani seruire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. neque infitias imus Siciliam prouinciam nostram esse et ciuitates quae in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum illis aduersus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac uectigales esse: quin contra hoc et uos et omnes gentes scire uolumus pro merito cuique erga nos fortunam esse. an Campanorum poenae, de qua ne ipsi quidem queri possunt, nos paeniteat? hi homines, cum pro iis bellum aduersus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere primum, deinde conubio atque inde cognationibus, postremo ciuitate nobis coniunxissemus, tempore nostro aduerso primi omnium Italiae populorum, praesidio nostro foede interfecto, ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt. horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro merito ipsorum statutum indignari posset? plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciuerunt quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie uideat eam nullum oppugnatae captaeue ibi uestigium inueniat. sed quid ego Capuam dico, cum Carthagini uictae pacem ac libertatem dederimus? magis illud est periculum ne nimis facile uictis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiundam aduersus nos fortunam belli incitemus. haec pro nobis dicta sint, haec aduersus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem uos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis. quod ad uos attinet, Aetoli, nos pro uobis bellum suscepimus aduersus Philippum, uos sine nobis cum eo pacem fecistis. et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis coactos metu uos leges pacis ab eo qui tum plus poterat accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a uobis bellum et ipsi omisimus. nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis uiribus nostris in Macedoniam incubuimus, et uobis restituendi uos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam uincere cum Romanis mauultis.’

32. Haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos Damocritus praetor Aetolorum pecunia, ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit: celerem enim paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia neque reuocari neque in integrum restitui possint. deliberationis autem eius cuius ipse maturitatem expectandam putaret tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset ne de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere uelit, aduocet concilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque sit ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset. dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos. haec in concilio Aetolorum acta.

33. Philippus impigre terra marique parabat bellum. nauales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Attalum Romanamque classem principio ueris ab Aegina ratus moturos, nauibus maritimaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat; ipse terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. ab consule non parabatur sed gerebatur iam bellum. per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum quod ex hibernis extulerat integrum uehens, quod in usum militi satis esset praebentibus agris. oppida uicique partim uoluntate, partim metu se tradebant; quaedam ui expugnata, quaedam deserta in montes propinquos refugientibus barbaris inueniebantur. ad Lyncum statiua posuit prope flumen Beuum; inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa pauoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit. idem error apud consulem erat: mouisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petisset ignorans. is quoque speculatum miserat equites. hae duae alae ex diuerso, cum diu incertis itineribus uagatae per Dassaretios essent, tandem in unum iter conuenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes adpropinquare. itaque priusquam in conspectum uenirent, equos armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem uidere, concurrendi facta est. forte et numero et uirtute, utpote lecti utrimque, haud impares aequis uiribus per aliquot horas pugnarunt. fatigatio ipsorum equorumque incerta uictoria diremit proelium; Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis explorati quicquam in qua regione castra hostium essent aut illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt; per transfugas cognitum est, quos leuitas ingeniorum ad cognoscendas hostium res in omnibus bellis praebet.

34. Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis. quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem uidebatur facturum, id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta uolnera uidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora bracchiis cum humero abscisis aut tota ceruice desecta diuisa a corpore capita patentiaque uiscera et foeditatem aliam uolnerum uiderunt, aduersus quae tela quosque uiros pugnandum foret pauidi uolgo cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis congressum. itaque reuocato filio praesidioque quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit. ipse cum uiginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Ataeo fossa ac uallo conmuniuit; ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et uniuersam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum interuallis, et negasse barbarorum ea castra ulli uideri posse. biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra uallum; tertio die Romanus omnes in aciem copias eduxit.

35. Rex non tam celerem aleam uniuersi certaminis timens quadringentos Tralles—Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus—et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit. ab Romanis autem—aberat acies eorum paulo plus quingentos passus—uelites et equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem aequarent. credere regii genus pugnae quo adsueuerant fore, ut equites in uicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum uelocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in inuehentem se effuse hostem sagittas conicerent. turbauit hunc ordinem pugnandi non acrior quam pertinacior impetus Romanorum; nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et uelites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant et equites, ut semel in hostem euecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant. ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et uagus et prope seminudus genere armorum ueliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato. non tulere itaque dimicationem nec alia re quam uelocitate tutantes se in castra refugerunt.

36. Uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum leuisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos, quos peltastas uocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus ut si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent. et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere. Romanus et aperto proelio uictor et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit. postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. ubi latentem intra uallum hostem uidit, in tumulos quoque ac sub ipsum uallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis statiuis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo inuasuris, octo fere inde milia, interuallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum—id est loco nomen—mouit. cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra uallum suos tenuit, ut cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. ubi effusos uidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem uelocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa. inde copiis diuisis partem ad consectandos uagos frumentatores emisit dato signo ne quem uiuum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri uidebantur hostes obsedit. iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis peruenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant et plures ab obsidentibus uias quam ab emissis ad caedem interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.

37. Consul equitibus iussis qua quisque posset opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit. dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obuios habuerunt hostes. pluribus locis simul pugna coepit. regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat et Cretensium auxiliares multos ex improuiso uolnerabant, conferti praeparatique in dispersos et effusos pugnantes. quod si modum in insequendo habuissent, non in praesentis modo certaminis gloriam sed in summam etiam belli profectum foret: nunc auiditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa suorum uidit, conuertit in effusum hostem equos, uersaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus qui modo secuti erant. multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus haud multum afuit quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pauidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit. rex circumuectus paludes per uias inuiaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem euasurum, peruenit. ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.

38. Fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae uenturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium leuemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse; nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes uicti metuque perculsi ex proelio intra uallum, protinus inde superuadentem munimenta uictorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; cum uero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid nisi ut temeritatem regis effuse paulo ante secuti perculsos equites imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse; quibus si undique circumuentus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat. itaque secundum duas aduersas equestres pugnas multo minus tutam moram in iisdem statiuis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem uellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda uigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.

39. Corpus iam curabat consul cum uenisse caduceatorem et quid uenisset nuntiatum est. responso tantum dato mane postero die fore copiam conueniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est. montes quam uiam non ingressurum graui agmine Romanum sciebat petit. consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem statiuis frumentando dies aliquot consumpsit. Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat conuexit; inde ad Pluinnam est progressus, nondum comperto quam regionem hostes petissent. Philippus cum primo ad Bruanium statiua habuisset, profectus inde transuersis limitibus terrorem praebuit subitum hosti. mouere itaque ex Pluinna Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra. rex haud procul inde et ipse uallo super ripam amnis ducto—Erigonum incolae uocant—consedit. inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, praecessit. ibi alia uallo, alia fossa, alia lapidum congerie ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, propere permuniit atque, ut ipse rebatur, uiam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. erant pleraque siluestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis uelut uallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est. Thracas quoque rumpiae ingentis et ipsae longitudinis inter obiectos undique ramos impediebant. Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa ut, si quis impetum faceret, in patentem uolneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita aduersus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam uim habebat nec aperti quicquam erat quod peterent. itaque id ut uanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota ualle iacentibus incessebant hostem. ea maiore cum sonitu quam uolnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit; deinde iis quoque spretis partim testudine facta per aduersos uadunt hostes, partim breui circuitu cum in iugum collis euasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.