Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIII-XXXIV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
41. Laeta ciuitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in aduentum Romani exercitus ducisque indixerunt praefeceruntque ludis ipsum imperatorem. multa erant quae gaudium cumularent: reducti ciues ab Lacedaemone erant quos nuper Pythagoras quosque ante Nabis abduxerat; redierant qui post compertam a Pythagora coniurationem et caede iam coepta effugerant; libertatem ex longo interuallo libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent, cernebant. testata quoque ipso Nemeorum die uoce praeconis libertas est Argiuorum. Achaeis quantum restituti Argi in commune Achaiae concilium laetitiae adferebant, tantum serua Lacedaemon relicta et lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant. Aetoli uero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus, tyranno relictam Lacedaemonem; regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilissimos ciues in exilio uicturos; Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant sed castris aduersus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto: eo proelio uictum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.
42. Eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae allatae. utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est. L. Ualerius consul, cum post fusos circa Litanam siluam Boios quietam prouinciam habuisset, comitiorum causa Romam rediit et creauit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum. horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. praetoria inde comitia habita: creati P. Cornelius Scipio et duo Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Ahenobarbus et Sex. Digitius et T. Iuuentius Thalna. comitiis perfectis consul in prouinciam rediit. nouum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, ut Latini qui in coloniam Romanam nomina dedissent ciues Romani essent: Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti coloni qui nomina dederant, et, cum ob id se pro ciuibus Romanis ferrent, senatus iudicauit non esse eos ciues Romanos.
43. Principio anni quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam uenerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax quae cum T. Quinctio conuenisset ut rata esset petierunt impetraruntque. de prouinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia prouincia esset. Scipio satis esse Italiae unum consulem censebat, alteri Macedoniam decernendam esse: bellum graue ab Antiocho imminere, iam ipsum sua sponte in Europam transgressum. quid deinde facturum censerent, cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, uocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet? dum de prouinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt: Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuuentio peregrina euenit, P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior, duobus Cn. Corneliis, Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam nouum exercitum transportari non placuit, eum qui esset ibi reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset; consulibus ambobus Italiam prouinciam esse et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.
44. Uer sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Ualerio consulibus. id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt ludosque magnos qui una uoti essent tanta pecunia quanta adsoleret faciendos: uer sacrum uideri pecus quod natum esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. Cornelio et Ti. Sempronio consulibus. censorum inde comitia sunt habita. creati censores Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. <ii> principem senatus P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, legerunt. tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt. gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectarant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saeuitum. atrium Libertatis et uilla publica ab iisdem refecta amplificataque. uer sacrum ludique Romani uotiui quos uouerat Ser. Sulpicius Galba consul facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparauerat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu ciuitate refringi carcer posset. ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.
45. Coloniae ciuium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos Uolturnum Liternum, treceni homines in singulas. item Salernum Buxentumque coloniae ciuium Romanorum deductae sunt. deduxere triumuiri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Seruilius Q. Minucius Thermus. ager diuisus est, qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum qui Arpinorum fuerat coloniam ciuium Romanorum alii triumuiri, D. Iunius Brutus M. Baebius Tamphilus M. Heluius deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae ciuium Romanorum deductae. Tempsanus ager de Bruttiis captus erat: Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumuiri Cn. Octauius L. Aemilius Paulus C. Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula Q. <. . .> C. Salonius deduxerunt. prodigia quoque alia uisa eo anno Romae sunt, alia nuntiata. in foro et comitio et Capitolio sanguinis guttae uisae sunt; et terra aliquotiens pluuit et caput Uolcani arsit. nuntiatum est Nare amni lac fluxisse, pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso et in Piceno agro non pedes, non manus habentem natum. ea prodigia ex pontificum decreto procurata. et sacrificium nouemdiale factum est, quod Hadriani nuntiauerant in agro suo lapidibus pluuisse.
46. In Gallia L. Ualerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis conlatis depugnauit; decem milia hostium sunt caesa. per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphauit. tulit in eo triumpho argenti infecti uiginti quinque milia pondo, bigati centum uiginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta. militibus ex praeda diuisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti. Ti. Sempronius consul in prouinciam profectus in Boiorum primum agrum legiones duxit. Boiorix tum regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos si hostis fines intrasset. consul ubi quantae copiae, quanta fiducia esset hosti sensit, nuntium ad collegam mittit ut, si uideretur ei, maturaret uenire: se tergiuersando in aduentum eius rem extracturum. quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat ut priusquam coniungerentur consulum copiae rem transigerent. per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; tertio subiere ad uallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt. consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias quibus quaeque portis erumperent. duae legiones duabus principalibus portis signa efferre iussae. sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli ut clauderent uiam. diu in angustiis pugnatum est; nec dextris magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, Romani ut signa foras efferrent, Galli ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent. nec ante in hanc aut illam partem moueri acies potuerunt quam Q. Uictorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostes iniecerunt. dum repetunt enixe signum, priores secundani se porta eiecerunt.
47. Iam hi extra uallum pugnabant, quarta legione in porta haerente, cum alius tumultus ex auersa parte castrorum est exortus. in portam quaestoriam inruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium praefectos socium, et ducentos ferme milites. capta ab ea parte castra erant, donec cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos qui intra uallum erant partim occidit partim expulit castris et inrumpentibus obstitit. eodem fere tempore et quarta legio cum duabus extraordinariis cohortibus porta erupit. ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant clamoresque dissoni ad incertos suorum euentus a praesenti certamine animos pugnantium auertebant. usque ad meridiem aequis uiribus ac prope pari spe pugnatum est. labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra. signum inde receptui ab consule datum est; ad quod pars maior receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad uallum. eorum paucitate contempta Galli uniuersi ex castris eruperunt: fusi inde Romani quae imperio consulis noluerant suo pauore ac terrore castra repetunt. ita uaria hinc atque illinc nunc fuga, nunc uictoria fuit; Gallorum tamen ad undecim milia, Romanorum quinque milia sunt occisa. Galli recepere in intima finium sese, consul Placentiam legiones duxit.
48. Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quod progredi siluae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili re gesta Romam comitiorum causa redisse. eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque iis quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in ciuitatibus facta erant, cum suae factionis hominum uires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent. ueris initio Corinthum conuentu edicto uenit. ibi omnium ciuitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus, orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et imperatorum qui ante se in Macedonia fuissent suisque rebus gestis. omnia cum adprobatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad mentionem Nabidis uentum esset: id minime conueniens liberanti Graeciam uidebatur tyrannum reliquisse non suae solum patriae grauem sed omnibus circa ciuitatibus metuendum, haerentem uisceribus nobilissimae ciuitatis.
49. Nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse: nunc, cum aliter quam ruina grauissimae ciuitatis opprimi non posset, satius uisum esse tyrannum debilitatum ac totis prope uiribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui quam intermori uehementioribus quam quae pati possit remediis ciuitatem sinere, in ipsa uindicta libertatis perituram. praeteritorum commemorationi subiecit proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse: Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo uidentibus uacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset, qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos. sed illis nec quid dicerent nec quid facerent quicquam unquam pensi fuisse; reliquas ciuitates monere ut <ex> factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque quibus credendum et a quibus cauendum sit. libertate modice utantur: temperatam eam salubrem et singulis et ciuitatibus esse, nimiam et aliis grauem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse. concordiae in ciuitatibus principes et ordines inter se et in commune omnes ciuitates consulerent. aduersus consentientes nec regem quemquam satis ualidum nec tyrannum fore: discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae domestico certamine inferior sit externo potius se adplicet quam ciui cedat. alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent seruarentque ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.
50. Has uelut parentis uoces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem. paulisper fremitus adprobantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut eas uoces uelut oraculo missas in pectora animosque demitterent. silentio deinde facto petiit ab iis ut ciues Romanos, si qui apud eos in seruitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam: ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius seruire. omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur. ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non redimerentur, uenum dederat. multitudinis eorum argumentum sit quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita quod redderetur dominis statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit: adice nunc pro portione quot uerisimile sit Graeciam totam habuisse. nondum conuentus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire. quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, seruatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem qua uenerat uia Elatiam rediit. inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit; per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri: inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere. et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.