Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIII-XXXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

51. Ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conuentum ibi Euboicarum habuit ciuitatium admonitosque in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret dimisit. Demetriadem inde proficiscitur deductoque praesidio, prosequentibus cunctis sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo ciuitates erant sed ex omni conluuione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae. nec enim temporum modo uitiis ac uiolentia et licentia regia turbati erant sed inquieto etiam ingenio gentis nec comitia nec conuentum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentis. a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem ciuitatium fecit cui salua et tranquilla omnia esse magis expediebat.

52. Ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, uenit. ab Orico copiae omnes Brundisium transportatae; inde per totam Italiam ad urbem prope triumphantes non minore agmine rerum captarum quam suo prae se acto uenerunt. postquam Romam uentum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus. triduum triumphauit. die primo arma tela signaque aerea et marmorea transtulit, plura Philippo adempta quam quae ex ciuitatibus ceperat; secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum. infecti argenti fuit ~decem et octo~ milia pondo et ducenta septuaginta, facti uasa multa omnis generis, caelata pleraque, quaedam eximiae artis; et ex aere multa fabrefacta; ad hoc clipea argentea decem. signati argenti octoginta quattuor milia fuere Atticorum: tetrachma uocant, trium fere denariorum in singulis argenti est pondus. auri pondo fuit tria milia septingenta quattuordecim et clipeum unum ex auro totum et Philippei nummi aurei quattuordecim milia quingenti quattuordecim. tertio die coronae aureae, dona ciuitatium, tralatae centum quattuordecim; et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captiui obsidesque, inter quos Demetrius regis Philippi filius fuit et Armenes Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius. ipse deinde Quinctius in urbem est inuectus. secuti currum milites frequentes, ut exercitu omni ex prouincia deportato. his duceni quinquageni aeris in pedites diuisi, duplex centurioni, triplex equiti. praebuerunt speciem triumpho capitibus rasis secuti qui seruitute exempti fuerant.

53. Exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis ex senatus consulto tulit ad plebem plebesque sciuit uti duae Latinae coloniae, una in Bruttios, altera in Thurinum agrum deducerentur. his deducendis triumuiri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naeuius M. Minucius Rufus M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius Q. Aelius L. Apustius. ea bina comitia Cn. Domitius praetor urbanus in Capitolio habuit. aedes eo anno aliquot dedicatae sunt: una Iunonis Matutae in foro holitorio, uota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello: censor idem dedicauit; altera Fauni: aediles eam biennio ante ex multaticio argento faciendam locarant C. Scribonius et Cn. Domitius, qui praetor urbanus eam dedicauit. et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicauit Q. Marcius Ralla, duumuir ad id ipsum creatus: uouerat eam decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus consul, locauerat idem censor. et in insula Iouis aedem C. Seruilius duumuir dedicauit: uota erat sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpurione praetore, ab eodem postea consule locata. haec eo anno acta.

54. P. Scipio ex prouincia Gallia ad consules subrogandos uenit. comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Cornelius Merula et Q. Minucius Thermus. postero die creati sunt praetores L. Cornelius Scipio M. Fuluius Nobilior C. Scribonius M. Ualerius Messalla L. Porcius Licinus et C. Flaminius. Megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus L. Scribonius Libo aediles curules primi fecerunt. horum aedilium ludos Romanos primum senatus a populo secretus spectauit praebuitque sermones, sicut omnis nouitas solet, aliis tandem quod multo ante debuerit tributum existimantibus amplissimo ordini, aliis demptum ex dignitate populi quidquid maiestati patrum adiectum esset interpretantibus et omnia discrimina talia quibus ordines discernerentur et concordiae et libertatis aequae minuendae esse: ad quingentesimum <quinquagesimum> octauum annum in promiscuo spectatum esse; quid repente factum cur immisceri sibi in cauea patres plebem nollent? cur diues pauperem consessorem fastidiret? nouam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque institutam. postremo ipsum quoque Africanum quod consul auctor eius rei fuisset paenituisse ferunt; adeo nihil motum ex antiquo probabile est: ueteribus, nisi quae usus euidenter arguit, stari malunt.

55. Principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet; nam neque senatus haberi neque res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus. postremo decemuiris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit. coronati ad omnia puluinaria supplicauerunt edictumque est ut omnes qui ex una familia essent supplicarent pariter. item ex auctoritate senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret. prouincias deinde consules prius, tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, Minucio Ligures euenerunt; sortiti praetores C. Scribonius urbanam, M. Ualerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, C. Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fuluius Hispaniam ulteriorem.

56. Nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci—praefectus is Pisis erat—allatae: Ligurum uiginti milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula uniuersae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris peragrasse. itaque Minucius consul, cui Ligures prouincia euenerat, ex auctoritate patrum in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae quae superiore anno conscriptae essent post diem decimum Arretii adessent: in earum locum se duas legiones urbanas scripturum. item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum qui milites dare debebant, edixit ut in Capitolio se adirent. iis quindecim milia peditum et quingentos equites pro numero cuiusque iuniorum discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit. Fuluio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut ueteres dimitterent milites cum in prouinciam uenissent. cum milites qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei adissent uti causas cognoscerent eorum quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent quo minus militarent, eam rem litterae Ti. Semproni discusserunt, in quibus scriptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum uenisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse; Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob eas res tumultum esse decreuit senatus: tribunos plebei non placere causas militares cognoscere quo minus ad edictum conueniretur. adiecerunt etiam ut socii nominis Latini qui in exercitu P. Corneli Ti. Semproni fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae conuenirent, et uti L. Cornelius consul in prouinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset si quos ei uideretur milites scriberet armaretque et duceret secum, dimittendique ei quos eorum quandoque uellet ius esset.

57. Postquam consules dilectu habito profecti in prouincias sunt, tum T. Quinctius postulauit ut de iis quae cum decem legatis ipse statuisset senatus audiret eaque, si uideretur, auctoritate sua confirmaret: id eos facilius facturos si legatorum uerba qui ex uniuersa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus uenissent audissent. eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt benigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est. T. Quinctio mandatum ut adhibitis iis legatorum regis uerba audiret responderetque iis quae ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent. Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. ex iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem uenissent. esse autem tria genera foederum quibus inter se paciscerentur amicitias ciuitates regesque: unum, cum bello uictis dicerentur leges; ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere uictos, quibus multari eos uelit, ipsius ius atque arbitrium esse; alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam uenirent; tunc enim repeti reddique per conuentionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi; tertium esse genus cum qui nunquam hostes fuerint ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant: eos neque dicere nec accipere leges; id enim uictoris et uicti esse. ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se quod Romani aequum censeant leges ei dicere quas Asiae urbium liberas et immunes, quas stipendiarias esse uelint, quas intrare praesidia regia regemque uetent; cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.

58. Ad ea Quinctius: ‘quoniam uobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae: unam, si nos nihil quod ad urbes Asiae attinet curare uelit, ut et ipse omni Europa abstineat; alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae ciuitatium amicitias et tueri quas habeant et nouas complecti.’ enimuero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum, <cum> quae Seleucus, proauus eius, Lysimacho rege bello uicto et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem, ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et reuocatis cultoribus frequentauerit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificauerit: quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta, ita recuperata, deduci Antiochum et Romanos abstinere Asia, quae nunquam eorum fuerit? amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit. ad haec Quinctius ‘quandoquidem’ inquit ‘honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem uidetur honestius liberas uelle omnes quae ubique sunt Graeciae urbes an seruas et uectigales facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proauus belli iure habuerit, auus paterque nunquam usurpauerint pro suis, eas repetere in seruitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. sicut a Philippo Graeciam liberauit, ita et ab Antiocho Asiae urbes quae Graii nominis sint liberare in animo habet. neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in seruitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque uetustissimae per orbem terrarum propagandae’.

59. Cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam seruitutis praetexi titulo, ‘quin mittimus ambages?’ inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat, ‘alteram ex duabus condicionibus quae modo diserte a Quinctio latae sunt legite aut supersedete de amicitia agere’. ‘nos uero’ inquit Menippus ‘nec uolumus nec possumus pacisci quicquam quo regnum Antiochi minuatur.’ postero die Quinctius legationes uniuersas Graeciae Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga ciuitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit: renuntiarent ciuitatibus suis populum Romanum, qua uirtute quaque fide libertatem eorum a Philippo uindicauerit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, uindicaturum. tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent: tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est. legatos mitti ad regem eosdem qui Lysimachiae apud eum fuerant placuit, P. Sulpicium P. Uillium P. Aelium.

60. Uixdum hi profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt inieceruntque curam ne simul et Punicum excitaretur bellum. Hannibal patria profugus peruenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte nisi quod uolutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum gereretur: Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moueatur liceatque populo Romano uiribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. sibi centum tectas naues et decem milia peditum, mille equites deposcebat: ea se classe primum Africam petiturum; magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse; si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.

61. In hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere non est ausus. Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam leuioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit. edit nomina eorum quibus conuentis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse. hunc Aristonem Carthagine obuersantem non prius amici quam inimici Hannibalis qua de causa uenisset cognouerunt. et primo in circulis conuiuiisque celebrata sermonibus res est; deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque nouas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum ciuitatis posset: Aristonem quendam, Tyrium aduenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho uenisse; certos homines cotidie cum eo secreta conloquia serere; in occulto concoqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset. conclamare omnes uocari Aristonem debere et quaeri quid uenisset et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti: satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; priuatos suo periculo peccaturos, rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conseruandam esse. uocatus Ariston purgare sese et firmissimo propugnaculo uti quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; ceterum nec causam aduentus satis expediebat et in eo maxime haesitabat quod cum Barcinae solum factionis hominibus conlocutum eum arguebant. orta inde altercatio est aliis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse: mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis quo frequenter commeent euenturum. dilata eo die res est. Ariston Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratuum prima uespera suspendit, ipse de tertia uigilia nauem conscendit et profugit. postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae. scriptum erat Aristonem priuatim ad neminem, publice ad seniores—ita senatum uocabant—mandata habuisse. publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti tamen legatos Romam qui rem ad consules et senatum deferrent placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.

62. Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter conloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes uectigales Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere. Emporia uocant eam regionem: ora est minoris Syrtis et agri uberis; una ciuitas eius Lepcis: ea singula in dies talenta uectigal Carthaginiensibus dedit. hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat. et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure uectigalium disceptarent legatos et ipse Romam mittit. auditi de Tyrio aduena primum Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. maxime ea suspicio crimen urgebat quod quem comprensum Romam mitti placuisset nec ipsum nec nauem eius custodissent. de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum. Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio uictor agrum qui iuris esset Carthaginiensium finisset, et confessione regis, qui cum Aphthirem profugum ex regno suo cum parte Numidarum uagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis ueram originem iuris exigere uellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? aduenis, quantum secto bouis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum: quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, ui atque iniuria partum habere. neque eum de quo agatur probare eos posse non modo semper ex quo ceperint sed ne diu quidem eos. possedisse. per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse qui plus armis potuisset. cuius condicionis res fuerit priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent quo minus qui posset teneret. responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent. missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere. id utrum sua sponte fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est quam uidetur tempori aptum fuisse integro certamine eos relinqui; nam ni ita esset, unus Scipio uel notitia rei uel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.