Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
11. Diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis conuenirent, effecerunt. Fuerunt autem hae: ‘imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum conseruato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui aduersus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neue ulla ope iuuato; hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito; perfugas fugitiuos captiuos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent; aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inuentus erit, reddatur; obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta, obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis leges esto.’ De pecuniae summa, quam penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum consule conuenerat, mutatum; pro argento si aurum dare mallent, darent, conuenit, dum pro argenteis decem aureus unus ualeret. ‘Quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postue eos consules aut armis subacti aut uoluntate in dicionem populi Romani uenerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse uelint; Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum sunto.’ His legibus foedus ictum cum Aetolis est.
12. Eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus haec a M. Fuluio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. Vere primo Ephesum consul uenit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit, qua collaudata uirtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos <ad> nouum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis iuuissent Antiochum, et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. Laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiuerunt, partem uirium Antiochi fuisse Gallos credentes; rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen haud in tempore abesse —Romae tum erat—credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit. Paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. Consul collaudato iuuene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia uado superari amnis non poterat et contrahendae naues erant ad exercitum traiciendum. Transgressi Maeandrum ad Hieran Comen peruenerunt.
13. Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes uersibus haud inconditis dare uates dicuntur. Hinc alteris castris ad Harpasum flumen uentum est, quo legati ab Alabandis uenerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. Eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone uenit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. Consul tribuno militum misso cum modica manu castellum ui cepit, captum Alabandensibus reddit. Ipse nihil uia degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra. Huius amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; migratum inde haud procul ueteribus Celaenis, nouaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est. Ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum uenit. Parua disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. Discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. Inde ad Gordiutichos quod uocant processum est. Ex eo loco ad Tabas tertiis castris peruentum. In finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae uergit ad Pamphylium mare. Integris uiribus regionis eius feroces ad bellandum habebat uiros. Tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbauere; deinde ut apparuit nec numero se nec uirtute pares esse, in urbem compulsi ueniam erroris petebant, dedere urbem parati. Quinque et uiginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.
14. Tertio inde die ad Casum amnem peruen tum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. Ad Thabusion castellum imminens flumini Indo uentum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus. Haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno ciuitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, ueniebat. Ad temptandum eius animum C. Heluium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit. Huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere; orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. Heluius integros a populatione agros seruaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. Quibus eadem referentibus consul ‘neque Romani’ inquit ‘bonae uoluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.’ Perturbati hac uoce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet ueniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. Permissu consulis postero die in castra tyrannus uenit, uestitus comitatusque uix ad priuati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis. Erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. Ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et uiginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. ‘Enimuero’ inquit consul ‘ferri iam ludificatio ista non potest. Parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia. Quinque et uiginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? Quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.’ Hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae. Et paulatim illiberali adiectione nunc per cauillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. Adiecta decem milia medimnum frumenti. Haec omnia intra sex dies exacta.
15. A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra. Postero die et. praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. Inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt; uacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt. Inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. Inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. Volenti consuli causa in Pamphyliam deuertendi oblata est. Adueniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliae populis. Ex Pamphylia rediens ad fluuium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam uocant Comen posuit castra. Profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem peruenit. Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia inuenit. Progredienti praeter paludes legati ab Lysinoe dedentes ciuitatem uenerunt. Inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, uentum est. Colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius. Cum ea res animos fecit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitae urbis. Consul, quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum in agros misit. Tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas uiderunt; legatis missis pacti quinquaginta talentis et uiginti milibus medimnum tritici, uiginti hordei, pacem impetrauerunt. Progressus inde ad Rhotrinos fontes ad uicum, quem Acoridos Comen uocant, posuit castra. Eo Seleucus ab Apamea postero die uenit. Aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae processit. Inde Synnada uenit, metu omnibus circa oppidis desertis. Quorum praeda iam graue agmen trahens uix quinque milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod uetus appellant, peruenit. Ad Anabura inde, et altero die ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. Ibi plures dies statiua habuit, quia peruentum erat ad Tolostobogiorum fines.
16. Galli, magna hominum uis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos peruenerunt. Ibi seditio orta est; ad uiginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter auertunt. Vbi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum peruenissent, aliquamdiu oram Propontidis, uectigalis habendo regionis eius urbes, obtinuerunt. Cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terrae esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt. Ibi uero exiguo diuisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. Quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus noua inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde uenerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naues et tris lembos adimit. Iis alios atque alios dies noctesque trauehendo intra paucos dies omnis copias traicit. Haud ita multo post Lonorius adiuuante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit. Coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant aduersus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum. Atque eorum maxime opera deuictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. Profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. Non plus ex uiginti milibus hominum quam decem armata erant. Tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent. Postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum uectigalis Asia esset, diuiserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. Et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. Tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. Primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. Non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio; eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non peruenturum.
17. Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: ‘non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli praestare. Inter mitissimum genus hominum ferox natio peruagata bello prope orbem terrarum sedem cepit. Procera corpora, promissae et rutilatae comae, uasta scuta, praelongi gladii; ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. Sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam uanitates notae sunt. Semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt. Iam usu hoc cognitum est: si primum impetum, quem feruido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol puluis sitis, ut ferrum non admoueas, prosternunt. Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed uir unus cum uiro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem uinceret Romana uirtus, docuerunt. Iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. Et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci uere, quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad seruandam indolem ualent, quantum terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt; Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? <Est> generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum alienae terrae in id, quo alitur, natura uertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, uictos uictores, caedetis. Magis uereor, ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex saepe fudit fugauitque. Nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam siluestrem primo seruare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum auique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret. Vberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua uenerant, mansuefacta est feritas. Vobis mehercule, Martiis uiris, cauenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae peregrinae uoluptates ad extinguendum uigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinae morisque accolarum ualet. Hoc tamen feliciter euenit, quod sicut uim aduersus uos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua uenerunt, bellique gloriam uictores eandem inter socios habebitis, quam si seruantis anticum specimen animorum Gallos uicissetis.’
18. Contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negauerat Antiocho aduersus Romanos auxilia, castra mouit. Primo die ad Alandrum flumen, postero ad uicum quem uocant Tyscon uentum. Eo legati Oroandensium cum uenissent amicitiam petentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere inde exercitum consul ad Pliten intendit; deinde ad Alyattos castra posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata faciant. Data uenia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam uocant terram coeptus. Ab re nomen habet: non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis; fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente inuecti, sed quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugauitque Gallos et aliquot fugientis occidit. Inde consul, ut qui iam ad hostis peruentum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. Et continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen uenisset, pontem, quia uado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluuio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem uim praebet. Transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, uaticinantes fanatico carmine deam Romanis uiam belli et uictoriam dare imperiumque eius regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium peruenit. Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium. Tria maria pari ferme distantia interuallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora, qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque praeterea gentium finis contigit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium inuenerunt. Ibi statiua habentibus legati ab Eposognato uenerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse; ex campestribus uicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentis portantisque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.
19. Certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum ciuitatem Olympum montem cepisse; diuersos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. Erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus. Iis haec maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, conuectis omnibus, quae ad usum quamuis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem censebant: nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si conarentur, uel parua manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos. Et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta uerticibus iis, quos insederant, circumiecere. Minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.
20. Consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem uim pilorum, uelitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, lapidum parauerat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. Postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum uisendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam auerterunt; occisi quoque pauci fugientium, uulnerati plures. Tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumuectus montem, animaduertit meridiana regione terrenos et placide accliues ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inuiis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestiuo occasu. Haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum diuisum ducere ad hostem pergit. Ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus uim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; C. Heluium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestiuo erigere agmen. Et Attali auxilia trifariam aequo numero diuisit, secum esse ipsum iuuenem iussit. Equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur, animaduertant opemque ferre, quo postulet res, possint.