Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
31. Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae et. amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et uicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las uicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, uiolatum uideri foedus. Ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt. Id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis uisum est, ut, si antiqua ciuitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. Maxime autem consternauit eos metus, si semel primis imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet. Furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreuerunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fuluio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut ueniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
32. Id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium ciuitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est. Ne extemplo gereretur, hiems impediit; incursionibus tamen paruis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam nauibus a mari fines eorum uastati. Hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti. Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fouendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit. Vtrimque legatio missa Romam est. Exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se conuenientis orationes habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controuersias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent. Magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat; nouari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat. Ceterum responsum ita perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. Hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.
33. Qui ueris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et ciuitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, et illos nihil indicta causa passuros. Silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis uim abfuturam, donec causam dixissent. Ierunt etiam alii illustres uiri, et aduocati priuatis, et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. Numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in finis, quia nihil aeque alienaturum animos ciuitatis uidebatur; tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. Hi uenientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt. Cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et praetor summouere turbam et protegere Lacedaemonios uinclaque iam quosdam inicientis arcere. Crescebat tumultu concitato turba; et Achaei ad spectaculum primo concurrebant; deinde uociferantibus exulibus, quae passi forent, et orantibus opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros, si eam praetermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his uocibus multitudo ad uocem unius, qui, ut ferirent, inclamauit, saxa coniecit. Atque ita decem septem, quibus uincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt. Sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor uim arcuerat, non quia saluos uellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratae, cum auersis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.
34. Hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum, uti muros diruerent; deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; tum uti quae seruitia tyranni liberassent—ea magna multitudo erat—ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi uendendi Achaeis ius esset; Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. Nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci. Decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est; et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos—ita enim uocabant qui ab tyrannis liberati erant—urbe excessisse <et> in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et uendere iure praedae placuit. Multi comprehensi uenierunt. Porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant. Et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem ciuitati ex decreto uetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante. Per haec uelut eneruata ciuitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.
35. A concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fuluius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creauit consules M. Valerium Messalam et C. Liuium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. Praetores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus. Comitiis perfectis consulem M. Fuluium in prouinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegae Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. Eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex decemuirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse inscriptum est. Et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt; et aedilis plebi Q. Fuluius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato—nam separatim accusauerant—posuit; collega eius A. Caecilius neminem condemnauit. Ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati. M. Valerius Messala inde et C. Liuius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque prouinciis et exercitibus senatum consuluerunt. De Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisae cum Liguribus, alteri Gallia prouincia decreta est. Comparare inter se aut sortiri iussi et nouos exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. Messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia. Praetores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio euenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.
36. De exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quae sub C. Laelio fuerant, ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset, Romam reduceret M. Sempronius propraetor. Hispaniis singulae legiones, quae tum in iis prouinciis erant, decretae, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent. Priusquam in prouincias noui magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemuirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant. Et nouemdiale sacrificium indictum est, quod in Auentino lapidibus pluuisset. Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum erat, censores Romae censeri coegissent—nam antea incertum fuerat, ubi censerentur—, petierunt, ut sibi ciues Romanas ducere uxores liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante eam diem uti iusti sibi liberi heredesque essent. Vtraque res impetrata. De Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgauit, ut iis suffragii latio— nam antea sine suffragio habuerant ciuitatem—esset. Huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus ius suffragium, quibus uelit, impertire, destiterunt incepto. Rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Ualerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. Censa sunt ciuium capita CCLVIIICCCXVIII. Lustro perfecto consules in prouincias profecti sunt.
37. Hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus ciuitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conueniebant. Et ut clarior nobiliorque uictoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. Tolerabilior regia seruitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo uelut tempestas eos populantis inferret. Itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo uenerant, sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant. Et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum uenerunt ad ueniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuuisset. Huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex uenisset, tum daturum iis leges. Ciuitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam uenerant, dimissae. Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi aduehere; eo se cum exercitu uenturum. Principio deinde ueris lustrato exercitu profectus die octauo Apameam uenit. Ibi triduum statiuis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios conuehere iusserat, peruenit. <duo> milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui diuiditur. Inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur praesidio. Appropinquanti praefectus praesidii obuius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. Dato tempore ad eam diem praesidio decessum est. A Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo, quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum uenisse audierat, iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.
38. Ibi ex decem legatorum sententia foedus in haec uerba fere cum Antiocho conscriptum est: ‘amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisue bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumue, qui sub dicione eius erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuuato; idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio eius erunt, praestent. Belli gerendi ius Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neue in Europam transeundi. Excedito urbibus agris uicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a ualle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam uergit. Ne qua <praeter> arma efferto ex iis oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo quaeque oportebit, recte restituito. Ne militem neu quem alium ex regno Eumenis recipito. Si qui earum urbium ciues, quae regno abscedunt, cum rege Antiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto; qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manendique esto; seruos seu fugitiuos seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. Elephantos tradito omnis neque alios parato. Tradito et naues longas armamentaque earum, neu plures quam decem naues <tectas neue plures quam naues> actuarias, quarum nulla plus quam triginta remis agatur, habeto, neue monerem ex. belli causa, quod ipse illaturus erit. Ne nauigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua nauis pecuniam <in> stipendium aut legatos aut obsides portabit. Milites mercede conducendi ex iis gentibus, quae sub dicione populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne uoluntarios quidem recipiendi. Rhodiorum sociorumue quae aedes aedificiaque intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumue sunto; si quae pecuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. Si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et ex iis praesidia deducito, utique recte tradantur, curato. Argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis—talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat—et tritici quingenta quadraginta milia modium. Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento, quod aestimatione fit, talenta centum uiginti septem. Obsides Romanis uiginti dato et triennio mutato, ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum quadragenum. Si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, uim ui arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam accipiat. Controuersias inter1 se iure ac iudicio disceptando, aut, si utrisque placebit, bello.’ De Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est, et ut, si quid postea addi demi mutariue placuisset, ut id saluo foedere fieret.
39. Consul in hoc foedus iurauit; ab rege qui exigerent iusiurandum, profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. Et Q. Fabio Labeoni, qui classi praeerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naues regiae essent, concideret cremaretque. Profectus ab Epheso quinquaginta tectas naues aut concidit aut incendit. Telmessum eadem expeditione territis subito aduentu classis oppidanis recipit. Ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi, qui ibi relicti erant, per insulas in Graeciam traiecit. Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso naues uenirent, totam inde classem in Italiam reduxit. Cn. Manlius cum inter cetera, quae accipienda ab Antiocho erant, elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnis dedisset, causas deinde ciuitatium, multis inter nouas res turbatis, cognouit. Et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus. Ciuitatium autem cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt condicionem. Quae stipendiariae regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; quae partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas omnes uectigal pendere Eumeni iusserunt. Nominatim praeterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt; Clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. Eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos pro singulari fide, quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt. Phocaeensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum. Rhodiis adfirmata, quae data priore decreto erant; Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum. Regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella, uicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt; in Asia Phrygiam utramque—alteram ad Hellespontum, maiorem alteram uocant—et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum. De Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra <res> ad senatum reicitur.
40. His foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, euocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene seruarent, dixit, denuntiauit, ut morem uagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent. Contractis deinde ex omni ora nauibus et Eumenis etiam classe per Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam traiecit. Inde per Chersonesum modicis itineribus graue praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae statiua habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter uulgo horrebant, ingrederetur. Quo profectus est ab Lysimachia die, ad amnem Melana quem uocant, inde postero die Cypsela peruenit. A Cypselis uia decem milium fere siluestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes diuisus exercitus, et praecedere una iussa, altera magno interuallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda. Ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias uiam circumsederunt. Opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent. In primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thraeces nihil se mouerunt, donec armati transirent; postquam primos superasse angustias uiderunt, postremos nondum appropinquantis, impedimenta et sarcinas inuadunt, caesisque custodibus partim ea, quae in plaustris erant, diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere. Vnde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur. Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum uacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet; Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas obcursantibus et latentibus interdum per cauas ualles prodebat. Ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt. Alibi praedo, alibi praedae uindex cadit. Prout locus iniquus aequusue his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus- alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant—, uaria fortuna pugnae est; multi utrimque cadunt. Iam nox 1 appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga uulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.