Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

6. Multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est successorem Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam uenire. cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul ueniebat. iam in sinum Maliacum uenerat; et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit. sub aduentum eorum oppidani relicta urbe—iam enim magna ex parte moenibus nudata erat—in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere. consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem uenerunt, deprecantes pro Aetolis. clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere. celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum uenit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam uenisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam uirtutis bellicae monumenta reliquisse. perfecta uidebatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam nouo cum icti Aetoli essent—nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum uidebant—, referre ad suos dixerunt uelle.

7. Reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur, erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeuiretur, metuebant. redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si dare uere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum uellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra ciuium corpora fieri iuberent. nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili lamentatione fortunam gentis ad spem reuocauit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent: dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent, adiecturam; leuari per multos casus tempore interposito praesentis clades posse. auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione conuento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetrauerunt. et soluta obsidione Amphissae M’. Acilius tradito consuli exercitu prouincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.

Tum Africanus fratri: ‘iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; sed totum id uertitur in uoluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuuantque, nobis suppeditabit; si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui mittetur.’ Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuuenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa—inde enim est dimissus—die tertio Pellam peruenit. in conuiuio rex erat et in multum uini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit nouare eum quicquam uelle. et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, uias, ubi transitus difficiles erant, munitas uidit. haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam peruenit. uenientis regio apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas uisa, quae commendabilia apud Africanum erant, uirum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non auersum. inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad Hellespontum peruentum est.

8. Antiochus post naualem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoque—nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur—certamini adesset, magno sibi nauium numero opus fore, ut uiribus et magnitudine classem hostium aequaret. itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naues, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naues iussit. ipse in Phrygia hibernauit undique auxilia accersens. etiam in Gallograeciam miserat; bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, seruantes animos. filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicitabant. classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis uenit. is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit Liuium, ut quinque milia militum secum mitteret. missi ingentem praedam intra paucos dies auerterunt.

9. Inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos auocantibus. grauia hiberna nauium erant, graue tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, grauis etiam inopia frumenti, propter quam naues quoque et praesidium Romanum excessit. tum uero liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat; senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud multitudinem ualuerunt. Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio uerno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta nauibus miserunt. iam Liuius a Canis cum triginta nauibus <suis> et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra uenturum opinabatur, praepararet, quae opus essent. in portum, quem uocant Achaeorum, classem primum aduertit; inde Ilium escendit, sacrificioque Mineruae facto legationes finitimas ab Elaeunte et Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem ciuitatis suas, benigne audiuit. inde ad Hellesponti fauces nauigat et decem nauibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; iussu se matris deum famulos deae uenire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique. nemo eorum uiolatus est. mox uniuersus senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit. inde Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.

10. Dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus—erat autem exul Rhodius—cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi aduersus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut uerba magnifica eius rebus confutaret. mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae magno usui, se liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse. cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio. tum internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem <eius> partem Polyxenidam traditurum ei; pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam. magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit. Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, substitit. ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo uero pignore uelut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui sub rege uiueret, commissurum fuisse, ut aduersus semet ipsum indicia manu sua testata daret. inde ratio simulatae proditionis composita. omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios naualis ad classem frequentis habiturum; subducturum per simulationem reficiendi quasdam naues, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret. quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audiuit, eam ipse extemplo habuit, partem nauium ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, <ipse ad Panhormum mansit,> ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naues, alias uelut subducturus esset, naualia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.