Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

15. Nulli ea placere sententia. Eumenes rex quaesiuit, quid tandem? ubi demersis nauibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri? siue enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum? quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia Asia praebente quieta aestiua acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos magis adligatos impeditosque, ne quid eorum, quae agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant. Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius omissa in praesentia Epheso mittendam nauium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda. in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis uiribus incumbere in unius belli, quod aduersus Antiochum sit, curam posse, et eam classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur. haec maxime mouit sententia; placuit tamen Regillum classe tota euehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.

16. C. Liuius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia. ciuitates, quas praeteruectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt. Rhodum ut uentum est, simul et, ad quam rem missus esset, iis exposuit et consuluit eos. approbantibus cunctis et ad eam, quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus, nauigat Patara. primo secundus uentus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se uento fluctibus dubiis uolui coeptum est mare, peruicerunt quidem remis, ut tenerent terram; sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente. praeteruecti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, nauibus a maritima ui tutum; sed altae insuper inminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt. aduersus quos Liuius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad exitus loca, Issaeos auxiliares et Zmyrnaeorum expeditos iuuenes misit. hi, dum missilibus primo et aduersus paucos leuibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt certamen; postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis multitudo effundebatur, timor incessit Liuium, ne et auxiliares circumuenirentur et nauibus etiam ab terra periculum esset. ita non milites solum sed etiam naualis socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in proelium eduxit. tum quoque anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot, sed L. Apustius tumultuario proelio cecidit; postremo tamen fusi fugatique sunt Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud incruenta uictoria ad naues redierunt. inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso <consilio> Patara amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt, Liuius praeteruectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conuentis Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.

17. Aemilius postquam omissas in Lycia res et Liuium profectum in Italiam cognouit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum reuertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa ui adgredi urbem statuit. Miletum et ceteram oram sociorum praeteruecti in Bargylietico sinu escensionem ad Iasum fecerunt. urbem regium tenebat praesidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum temptarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit. erant Iasensium exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare institerunt, ne urbem et uicinam sibi et cognatam innoxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem erga Romanos; eadem ui regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut seruitutem regiam effugerent. Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando peruicerunt, ut oppugnatione abstineretur. profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, Loryma—portus aduersus Rhodum est—peruenerunt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii peruenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset. mouere ea Aemilium; uocatosque Rhodios cum percontatus esset, utrum.num Pataris uniuersa classis in portu stare posset, cum respondissent non posse, causam nactus omittendae rei Samum naues reduxit.

18. Per idem tempus Seleucus Antiochi filius, cum per omne hibernorum tempus exercitum in Aeolide continuisset partim sociis ferendo opem, partim, quos in societatem perlicere non poterat, depopulandis, transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima oppugnaret, statuit. ad Elaeam primo infestis signis accessit; deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam. Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus equitum leuisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem; postremo cum per leuia certamina expertus nulla parte uirium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est. eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis statiua habuit cum magno exercitu mixto uariis ex gentibus. plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus erat. hos paucis * admixtis ad peruastandum passim Pergamenum agrum milites. misit. quae postquam Samum nuntiata sunt, primo Eumenes auocatus domestico bello cum classe Elaeam petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent aut mouerentur, Pergamum contendit. ibi rursus leuia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud dubie detractante. paucos post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem ferrent, Elaeam ab Samo uenerunt. quos ubi exposuisse copias Elaeae et tot classes in unum conuenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus audiuit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique, quae ad transitum Hellesponti opus essent, tempus uenisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur, agendi de pace esse., tumulum quendam aduersus Elaeam castris cepit; ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu—erant autem sex milia equitum—in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit misso caduceatore ad Aemilium, uelle se de pace agere.

19. Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii haud aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse: ‘qui enim’ inquit ‘aut honeste, inclusi moenibus et obsessi, uelut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus? quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat? restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, si ita uisum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus nouum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis uolentibus perfecisse.’ haec sententia uicit, responsumque Antiocho est ante consulis aduentum de pace agi non posse. Antiochus pace nequiquam temptata, euastatis Elaeensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem uocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum; neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est praeda. eodem Adramytteum, ut urbi praesidio essent, nauibus circumuecti Aemilius et Eumenes uenerunt.

20. Per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos nauibus obuiam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt. ueterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad quietem hominum equorumque et ad uisendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt. ad radices fere collis, in quo posita urbs est, regii succedebant; ita libera ab tergo populatio erat. nullo ab urbe, ne in stationes quidem <qui> procul iacularetur, excurrente, postquam semel, compulsi metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos; paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuuenales lusus lasciuiamque uersi, pars uescentes sub umbra, quidam somno etiam strati. haec Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare. aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus aduersus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit. et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos uersi, ut nihil moueri uiderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt. Diophanes quietos aliquamdiu suos, uelut ad spectaculum modo eductos, continuit; postquam dilapsos ab ordinibus hostes uidit, peditibus, quantum accelerare possent, sequi iussis ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium improuiso inuadit. non homines solum sed equi etiam territi, cum uincula abrupissent, trepidationem et tumultum inter suos fecerunt. pauci stabant impauidi equi; eos ipsos non sternere, non infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achaeis inferentibus. pedites uero ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt. caedes passim fugaque per campos facta est. Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto—spectauerant enim e moenibus Pergami non uiri modo sed feminae etiam—in praesidium urbis redit.

21. Postero die regiae magis compositae et ordinatae stationes quingentis passibus longius ab urbe posuerunt castra, et Achaei eodem ferme tempore atque in eundem locum processerunt. per multas horas intenti utrimque uelut iam futurum impetum expectauere; postquam haud procul occasu solis redeundi in castra tempus erat, regii signis collatis abire agmine ad iter magis quam ad pugnam composito coepere. quieuit Diophanes, dum in conspectu erant; deinde eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pauoris ac tumultus incussit, ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit; trepidantesque et uix ordinem agminis seruantes in castra compulsi sunt. haec Achaeorum audacia Seleucum ex agro Pergameno mouere castra coegit.

Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adramytteum uenisse audiuit, ea quidem urbe abstinuit; depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenaeorum, expugnauit. Cotton et Corylenus et Aphrodisias et Prinne primo impetu captae sunt. inde per Thyatiram Sardis rediit. Seleucus in ora maritima permanens aliis terrori erat, aliis praesidio. classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen primo, inde retro, unde profecta erat, Elaeam redit. inde Phocaeam petentes ad insulam, quam Bacchium uocant —imminet urbi Phocaeensium—, appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque—egregie autem exornata insula erat—, cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt. eam diuisis inter se partibus cum oppugnarent et uideretur sine operibus, armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.

22. Inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moueret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt. ibi M. Aemilius frater praetoris decessit. Rhodii celebratis exsequiis aduersus classem, quam fama erat ex Syria uenire, tredecim suis nauibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt. biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo ueniret, tredecim ab Rhodo naues cum Pamphilida praefecto aduersus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor nauibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. additae huic quoque sunt ad eam classem, quam habebat, sex apertae naues. profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten uocant, praegressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum uenissent, optimum uisum est ibi hostem opperiri.

23. In confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul nauium praebet prospectum. eo maxime, ut in obuio classi hostium essent, electus locus est; ceterum, quod non prouiderunt, et loco graui et tempore anni—medium enim aestatis erat—, ad hoc insolito odore ingruere morbi uulgo, maxime in remiges, coeperunt. cuius pestilentiae metu profecti cum praeterueherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse. tardius nauigauerant regii aduerso tempore etesiarum, quod uelut statum fauoniis uentis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; regia classis septem et triginta maioris formae nauium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognouerunt. utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu mouit; et postquam superauere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos uiderunt. ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas habebant naues. Rhodii longo agmine ueniebant; prima praetoria nauis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat. Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum uidit, et ipse in altum euehitur, et deinceps quae sequebantur seruantes ordinem in frontem derigere iubet. ea res primo tumultum praebuit; nam nec sic in altum euectus erat, ut ordo omnium nauium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis nauibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu aduersus Hannibalem pugnabatur.

24. Sed momento temporis et nauium uirtus et usus maritimae rei terrorem omnem Rhodiis dempsit. nam et in altum celeriter euectae naues locum post se quaeque uenienti ad terram dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium naue, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praeteruecta in puppim impetum dabat. maxime exterruit hepteris regia a multo minore Rhodia naue uno ictu demersa; itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat. Eudamum in alto multitudine nauium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe praestantem, urgebat, et circumuenisset, ni signo sublato ex praetoria naue, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quae in dextro cornu uicerant naues ad opem ferendam suis concurrissent. tum et Hannibal quaeque circa eum naues erant capessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt. cum in alto, ubi substiterant, cibo reficerent uires, contemplatus Eudamus hostis claudas mutilatasque naues apertis nauibus remulco trahentis, uiginti paulo amplius integras abscedentis, e turri praetoriae nauis silentio facto ‘exsurgite’ inquit ‘et egregium spectaculum capessite oculis.’ consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium ac. prope una uoce omnes, ut sequerentur, exclamauerunt. ipsius Eudami multis ictibus uulnerata nauis erat; Pamphilidam et Chariclitum insequi, quoad putarent tutum, iussit. aliquamdiu secuti sunt; postquam terrae appropinquabat Hannibal, ueriti, ne includerentur uento in hostium ora, ad Eudamum reuecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt. inde Rhodum non tam uictoria laeti, quam alius alium accusantes, quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt. Hannibal, ictus uno proelio aduerso, ne tum quidem praeteruehi Lyciam audebat, cum coniungi ueteri regiae classi quam primum cuperet; et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum uiginti nauibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt. Eudamum cum septem nauibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate ualeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.