Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

30. Iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab Romanis octoginta naues pugnabant, ex quibus Rhodiae duae et uiginti erant; hostium classis undenonaginta nauium fuit; maximae formae naues tres hexeres habebat, duas hepteres. robore nauium et uirtute militum Romani longe praestabant, Rhodiae naues agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum; maximo tamen terrori hostibus fuere, quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumuentis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad uictoriam fuit. nam metu ignis aduersi regiae naues, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant. plurimum tamen, quae solet, militum uirtus in bello ualuit. mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumuecti ab tergo pugnantibus aduersus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et laeuo cornu circumuentae naues mergebantur. dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam alias circumuentas, praetoriam nauem Polyxenidae relictis sociis uela dantem uidere, sublatis raptim dolonibus—et erat secundus petentibus Ephesum uentus —capessunt fugam quadraginta duabus nauibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium uenerunt, ceterae incensae aut demersae. Romanorum duae naues fractae sunt, uulneratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam nauem, ancora, ictu ipso excussa e naue sua, unco dente, uelut ferrea manu iniecta, adligauit alterius proram; inde tumultu iniecto cum diuellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat nauis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum nauali proelio pugnatum est.

31. Quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci prauo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit. non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare. nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post aduersam naualem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se; atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.

Regillus Aemilius post uictoriam naualem profectus Ephesum, derectis ante portum nauibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante nauale proelium cursum ab Samo intenderat, nauigat. ibi naues in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta nauibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis naualibus decoratos domum redire iubet. Rhodii impigre praeuertere ad traiciendas copias consulis iere.; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere. classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit. in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem uelut cuneum; Lamptera ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum uelut nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem uersos portus tutissimos habet. qui in meridiem uergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem uim nauium capit; alter prope ipsum Lamptera est.

32. Hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptarent. postquam obstinatos uidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. altera pars infrequens aedificiis erat; templa deum aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit; dein cum eo multitudo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis et uirtute quam in moenibus auxilii esse. coactus ergo periculo militum praetor receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem uersi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, quae ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi intentis superuenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; si absistere furore uellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Liuii in fidem uenissent, se tradendi. haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur. cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis uelle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeensis, numquam fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. ab hac uoce uelut signo a praetore dato ad diripiendam urbem passim discurrunt. Aemilius primo resistere et reuocare dicendo captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium esse. postquam ira et auaritia imperio potentiora erant, praeconibus per urbem missis liberos omnes in forum ad se conuenire iubet, ne uiolarentur; et in omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt, fides constitit praetoris: urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.

33. Per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque finis, nuntiatur uictam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam esse. id multo quam de nauali uictoria laetius fuit, utique postquam eo uenerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus uelut in aduentum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi. paucos dies statiua habuere, impedimenta aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine uiae, relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter per Chersonesum Hellespontum perueniunt. ubi omnibus cura regis Eumenis ad traiciendum praeparatis uelut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio delatis nauibus, sine tumultu traiecere. ea uero res Romanis auxit animos, concessum sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni certaminis futuram crediderant. statiua deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia mouentur, religiosi ad iter inciderant. idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse morae erat, dum consequeretur.

34. Per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra uenerat Byzantius Heraclides, de pace adferens mandata; quam impetrabilem fore magnam ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia ituros crediderat. statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege erat. in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui uictor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat. is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat. alii principio belli, a Chalcide Oreum petentem, circumuentum ab regiis nauibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso obuiam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse. illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque priuatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem, quam cultus est, potuisse. ob haec cum aduentum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is uenit, consulem adit petitque, ut mandata audiret.

35. Aduocato frequenti consilio legati uerba sunt audita. is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse; quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quae in Asia sint ciuitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, uindicare ab imperio regio uelint; impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum populo Romano. hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque immensum esse; et parari singula acquirendo facilius potuisse quam uniuersa teneri posse; quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere uelint, dummodo non dubiis regionibus finiant, uinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, quae legato magna ad pacem impetrandam uidebantur, parua Romanis uisa: nam et impensam, quae in bellum facta esset, omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia, sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.

36. Legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, priuatim—sic enim imperatum erat—P. Scipionis temptare animum est conatus. omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens <est> pollicitus, et nomine tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. ad ea Scipio: ‘quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras, minus miror, cum te fortunam eius, a quo uenis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli euentu petituri eratis; concesso uero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium patiendum sit, relicta est? ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit. pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si priuatam gratiam pro priuato beneficio desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo. quod in praesentia dare possim, fidele consilium est. abi, nuntia meis uerbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.’ nihil ea mouerunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac uicto iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in praesentia mentione pacis totam curam in belli apparatum intendit.

37. Consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex statiuis mouisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque ciuitate obuiam effusa uenit. inde Ilium processit, castrisque in campo, qui est subiectus moenibus, positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificauit Mineruae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum uerborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua. inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis peruenerunt. eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna Elaeam, aduersis deinde uentis cum aliquot diebus superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parua manu contendit. ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, in eadem statiua rediit. inde plurium dierum praeparatis cibariis consilium erat ire ad hostem, priusquam hiems opprimeret.

Regia castra circa Thyatiram erant. ubi cum audisset Antiochus P. Scipionem aegrum Elaeam delatum, legatos, qui filium ad eum reducerent, misit. non animo solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; satiatusque tandem complexu filii ‘renuntiate’ inquit ‘gratias regi me agere, referre aliam gratiam nunc non posse, quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in castra me redisse audierit.’ quamquam sexaginta milia peditum, plus duodecim milia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant, motus tamen Antiochus tanti auctoritate uiri, in quo ad incertos belli euentus omnis fortunae posuerat subsidia, recepit se et transgressus Phrygium amnem circa Magnesiam, quae ad Sipylum est, posuit castra; et ne, si extrahere tempus uellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex uallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.

38. Consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit. inde cum profectum audisset, secutus uestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra. eo mille ferme equites— maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti—tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt. primo turbauerunt incompositos; dein, cum longius certamen fieret <et> Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et pluris non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu aduenere; aliquanto pauciores in statione erant; hi tamen per se, nullo <a> munimento castrorum milite auocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostis centum ex iis occisis, centum ferme captis. per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro uallo stetere; quinto die Romani processere in medium campi; Antiochus nihil promouit signa, ita ut extremi minus mille pedes a uallo abessent.

39. Consul postquam detractari certamen uidit, postero die in consilium aduocauit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna uellet, differendum esse in aestatem bellum. nullum umquam hostem Romani aeque contempserunt. conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur ardore militum, qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per uallum castra inuadere parati erant, si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium uallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoueri castra placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies coepta est. nec Antiochus ultra tergiuersandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.

Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum genere. duae legiones Romanae, duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulae habebant. Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant. extra hanc uelut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat; extremos Trallis et Cretensis— quingentorum utrique numerum explebant—statuit. laeuum cornu non egere uidebatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae claudebant; quattuor tamen inde turmae equitum oppositae. haec summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui uoluntate secuti erant; hi praesidio castris relicti sunt. XVIelephantos post triarios in subsidio locauerunt; nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum—erant autem quattuor et quinquaginta —sustinere non uidebantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, siue quia magnitudine—longe enim illi praestant—siue robore animorum uincuntur.