Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
54. Grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos. interposita Smyrnaeorum breuis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt. quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello ‘nihil’ inquit ‘nobis tota nostra actione, patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et priuatim singulis et, quod magis nos mouet, publicum ciuitati nostrae hospitium est. ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serua omnia et subiecta imperio suo esse uelint. utcumque tamen res sese habet, magis uerecundia nostra aduersus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut uobis perplexam deliberationem praebitura uidetur. nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas ciuitates in seruitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps, ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto uestro gloriamque Philippi bello partam nunc seruitute tot ciuitatium deformaretis; sed ab hac necessitate aut gratiae in amicum minuendae aut gloriae uestrae egregie uos fortuna uindicat. est enim deum benignitate non gloriosa magis quam diues uictoria uestra, quae uos facile isto uelut aere alieno exsoluat. nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in uestra sunt potestate, quarum una quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes uero datae maximis eum regibus aequare. licet ergo uobis et praemiis belli ditare socios et non decedere instituto uestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius aduersus Philippum, nunc aduersus Antiochum belli, quid feceritis Philippo uicto, quid nunc a uobis, non magis quia fecistis, quam quia id uos facere decet, desideretur atque expectetur. alia enim aliis et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi uicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; uos nec cupistis haec antequam haberetis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione uestra sit, cupere potestis. pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod uestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. gentis uetustissimae nobilissimaeque uel fama rerum gestarum uel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab seruitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam uestram uniuersae gentis perpetuum uos praestare decet. non, quae in solo modo. antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae earum, illinc quondam profectae in Asiam; nec terra mutata mutauit genus aut mores. certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac uirtutis ausi sumus cum parentibus quaeque ciuitas et conditoribus suis. adistis Graeciae, adistis Asiae urbes plerique; nisi quod longius a uobis absumus, nulla uincimur alia re. Massiliensis, quos, si natura insita uelut ingenio terrae uinci posset, iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud uos esse, ac si medium umbilicum Graeciae incolerent. non enim sonum modo linguae uestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum seruarunt. terminus est nunc imperii uestri mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum uobis debet uideri; quo arma uestra peruenerunt, eodem ius hinc profectum perueniat. barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Graeci suam fortunam, uestros animos gerunt. domesticis quondam uiribus etiam imperium amplectebantur; nunc imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem uestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. at enim quaedam ciuitates cum Antiocho senserunt. et aliae prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, Carthago libera cum suis legibus est. huic uestro exemplo quantum debeatis, uidete, patres conscripti; inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae uestrae negastis. Rhodii <et in hoc> et in omnibus bellis, quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique uos opera adiuuerimus, uestro iudicio relinquimus. nunc in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius uos uictoria usos esse quam uicisse omnes existimaturi sint.’ apta magnitudine Romanae oratio uisa est.
55. Post Rhodios Antiochi legati uocati sunt. ii uulgato petentium ueniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos, ut suae potius clementiae quam regis culpae qui satis superque poenarum dedisset, memores consulerent; postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua. et senatus eam pacem seruandam censuit, et paucos post dies populus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.
Auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque; summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut ciuitatis Rhodiorum essent; ceterae ciuitates Asiae, quae Attali stipendiariae fuissent, eaedem uectigal Eumeni penderent; quae uectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. decem legatos hos decreuerunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium Tuberonem.
56. His, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam <quam Prusia rex ademerat, restituit> regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam uergentem, et castella uicosque ad Maeandrum amnem et oppida, nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset. haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eumeni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus. ea quoque iis pars Cariae data, quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, uici, castella, agri, qui ad Pisidiam uergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est. pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse; ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium munus, ut eam ciuitatem ex seruitute regia eximerent. uocati sunt legati regis Antiochi, actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, aduersus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi. reuocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus regius, exposuissent, adiecerunt, si utique eam rem ad ciuitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum. tum uero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri, quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt. ita nihil de Solis mutatum est.
57. Per eos dies, quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L. Baebium praetorem in prouinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus circumuentum, magna parte comitum caesa uulneratum ipsum cum paucis sine lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse. senatus ea re audita decreuit, uti P. Iunius Brutus, qui propraetor in Etruria esset, prouincia exercituque traditis uni, cui uideretur, ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei prouincia esset. hoc senatus consultum litteraeque a Sp. Postumio praetore in Etruriam missae sunt, profectusque in Hispaniam est P. Iunius propraetor. in qua prouincia prius aliquanto, quam successor ueniret, L. Aemilius Paulus, qui postea regem Persea magna gloria uicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu collecto signis collatis cum Lusitanis pugnauit. fusi fugatique hostes; caesa decem octo milia armatorum; duo milia trecenti capti et castra expugnata. huius uictoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit. eodem anno ante diem tertium Kal. Ianuarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L. Ualerius Flaccus M. Atilius Serranus L. Ualerius Tappo triumuiri deduxerunt. tria milia hominum sunt deducta; equitibus septuagena iugera, ceteris colonis quinquagena sunt data. ager captus de Gallis Bois fuerat; Galli Tuscos expulerant.
eodem anno censuram multi et clari uiri petierunt. quae res, tamquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitauit. petebant T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. F. Scipio L. Ualerius Flaccus M. Porcius Cato M. Claudius Marcellus M’. Acilius Glabrio, qui Antiochum ad Thermopylas Aetolosque deuicerat. in hunc maxime, quod multa congiaria distribuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, fauor populi se inclinabat. id cum aegre paterentur tot nobiles, nouum sibi hominem tantum praeferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, <tribuni plebis,> ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum captae in Antiochi castris neque in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset. uaria testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testis conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo tenore uitae partam toga candida eleuabat. is testis, quae uasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam uidisset, ea se in triumpho negabat uidisse. postremo in huius maxime inuidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque nouus competitor intestabili periurio incesseret.
58. Centum milium multa irrogata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre uoluit, et tribuni eo negotio destiterunt censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Marcellus creati.
Per eos dies L. Aemilio Regillo, qui classe praefectum Antiochi regis deuicerat, extra urbem in aede Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus gestis eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naues demersisset aut cepisset, magno consensu patrum triumphus naualis est decretus. triumphauit Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam tanta. pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti. supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Aemilius in Hispania prospere rem publicam gessisset.
Haud ita multo post L. Scipio ad urbem uenit; qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appellari uoluit. et in senatu et in contione de rebus ab se gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum quam difficultate rei fuisse interpretarentur: uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius uictoriae praefloratam ad Thermopylas esse. ceterum uere aestimanti Aetolicum magis ad Thermopylas bellum quam regium fuit; quota enim parte uirium suarum ibi dimicauit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt uires ab ultimis Orientis finibus omnium gentium contractis auxiliis.
59. Merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem uictoriam facilem etiam fecissent, <et> imperatori triumphus est decretus. triumphauit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. tulit in triumpho signa militaria ducenta uiginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta uiginti, tetrachmum Atticorum ducenta uiginti quattuor milia, cistophori trecenta uiginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, uasorum argenteorum—omnia caelata erant—mille pondo et quadringenta uiginti tria, aureorum mille pondo uiginti tria. et duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti. militibus quini uiceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum; <iam> proelio in Asia facto duplex dederat. triumphauit anno fere post, quam consulatu abiit.
60. Eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem uenit. ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. mare pacatum erat deuicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam prouinciam habuisse uideri posset, optimum uisum est in Cretam insulam traicere. Cydoniatae bellum aduersus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captiuorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in seruitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa ciuitates misit, ut armis absisterent captiuosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses mouerunt; captiuos praeter Gortynios nulli reddiderunt. Ualerius Antias quattuor milia captiuorum, quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi naualis impetrandi ab senatu fuisse. a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus nauibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae ciuitates essent.