Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
60

Cum uocer ad cenam non iam uenalis ut ante,
cur mihi non eadem quae tibi cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
sugitur inciso mitulus ore mihi;
sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos; 5
res tibi cum rhombo est, at mihi cum sparulo.
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
ponitur in cauea mortua pica mihi.
Cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem?
Sportula quod non est prosit: edamus idem. 10

61

Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.

62

Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
quod sub rege Numa condita uina bibis,
quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
libra quod argenti milia quinque rapit,
aurea quod fundi pretio carruca paratur, 5
quod pluris mula est quam domus empta tibi:
haec animo credis magno te, Quinte, parare?
Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.

63

Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo?
“Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
balsama qui semper, cinnama semper olet;
cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat, 5
qui mouet in uarios bracchia uolsa modos;
inter femineas tota qui luce cathedras
desidet atque aliqua semper in aure sonat;
qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
pallia uicini qui refugit cubiti; 10
qui scit quam quis amet, qui per conuiuia currit,
Hirpini ueteres qui bene nouit auos.”
Quid narras? Hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.

64

Sirenas hilarem nauigantium poenam
blandasque mortes gaudiumque crudele,
quas nemo quondam deserebat auditas,
fallax Vlixes dicitur reliquisse.
Non miror: illud, Cassiane, mirarer, 5
si fabulantem Canium reliquisset.

65

Quod spirat tenera malum mordente puella,
quod de Corycio quae uenit aura croco;
uinea quod primis cum floret cana racemis,
gramina quod redolent, quae modo carpsit ouis;
quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, 5
pallidus Eoo ture quod ignis olet;
gleba quod aestiuo leuiter cum spargitur imbre,
quod madidas nardo passa corona comas:
hoc tua, saeue puer Diadumene, basia fragrant.
Quid si tota dares illa sine inuidia? 10

66

Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
abscidit uoltus ensis uterque sacros.
Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
Antoni tamen est peior quam causa Pothini: 5
hic facinus domino praestitit, ille sibi.

67

Cessatis, pueri, nihilque nostis,
Vaterno Rasinaque pigriores,
quorum per uada tarda nauigantes
lentos tinguitis ad celeuma remos.
Iam prono Phaetonte sudat Aethon 5
exarsitque dies et hora lassos
interiungit equos meridiana:
at uos tam placidas uagi per undas
tuta luditis otium carina.
Non nautas puto uos, sed Argonautas. 10

68

Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
Cui sint scripta rogas interiora? Mihi.
Gymnasium, thermas, stadium est hac parte: recede.
Exuimur: nudos parce uidere uiros.
Hinc iam deposito post uina rosasque pudore, 5
quid dicat nescit saucia Terpsichore:
schemate nec dubio, sed aperte nominat illam
quam recipit sexto mense superba Venus,
custodem medio statuit quam uilicus horto,
opposita spectat quam proba uirgo manu. 10
Si bene te noui, longum iam lassa libellum
ponebas, totum nunc studiosa leges.

69

Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis
inque tuis nulla est mentula carminibus,
admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
at mea luxuria pagina nulla uacat.
Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae, 5
haec senior, sed quem torquet amica, legat:
at tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba
a pueris debent uirginibusque legi.

70

Moechus es Aufidiae, qui uir, Scaeuine, fuisti;
riualis fuerat qui tuus, ille uir est.
Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
Numquid securus non potes arrigere?

71

Mentula cum doleat puero, tibi, Naeuole, culus,
non sum diuinus, sed scio quid facias.

72

Vis futui nec uis mecum, Saufeia, lauari:
nescio quod magnum suspicor esse nefas.
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae
aut sulcos uteri prodere nuda times
aut infinito lacerum patet inguen hiatu 5
aut aliquid cunni prominet ore tui.
Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
Si uerum est, uitium peius habes: fatua es.

73

Dormis cum pueris mutuniatis,
et non stat tibi, Phoebe, quod stat illis.
Quid uis me, rogo, Phoebe, suspicari?
Mollem credere te uirum uolebam,
sed rumor negat esse te cinaedum. 5

74

Psilothro faciem leuas et dropace caluam:
numquid tonsorem, Gargiliane, times?
Quid facient ungues? Nam certe non potes illos
resina Veneto nec resecare luto.
Desine, si pudor est, miseram traducere caluam:
5 hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.

75

Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,
luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
inproba nec prosunt iam satureia tibi.
Coepisti puras opibus corrumpere buccas: 5
sic quoque non uiuit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam uel credere possit,
quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?

76

Arrigis ad uetulas, fastidis, Basse, puellas,
nec formonsa tibi, sed moritura placet.
Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!

77

Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
nec lepus est umquam nec tibi gratus aper;
nec te liba iuuant nec sectae quadra placentae,
nec Libye mittit nec tibi Phasis aues:
capparin et putri cepas allece natantis 5
et pulpam dubio de petasone uoras,
teque iuuant gerres et pelle melandrya cana;
resinata bibis uina, Falerna fugis.
Nescio quod stomachi uitium secretius esse
suspicor: ut quid enim, Baetice, saprophagis? 10

78

Minxisti currente semel, Pauline, carina.
Meiere uis iterum? Iam Palinurus eris.

79

Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes:
hunc ego, cum futuit, non puto perficere.

80

De nullo quereris, nulli maledicis, Apici:
rumor ait linguae te tamen esse malae.

81

Quid cum femineo tibi, Baetice galle, barathro?
Haec debet medios lambere lingua uiros.
Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
Castrandum caput est: nam sis licet inguine gallus, 5
sacra tamen Cybeles decipis: ore uir es.

82

Conuiua quisquis Zoili potest esse,
Summemmianas cenet inter uxores
curtaque Ledae sobrius bibat testa:
hoc esse leuius puriusque contendo.
Iacet occupato galbinatus in lecto 5
cubitisque trudit hinc et inde conuiuas
effultus ostro Sericisque puluillis.
Stat exoletus suggeritque ructanti
pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
et aestuanti tenue uentilat frigus 10
supina prasino concubina flabello,
fugatque muscas myrtea puer uirga.
Percurrit agili corpus arte tractatrix
manumque doctam spargit omnibus membris;
digiti crepantis signa nouit eunuchus 15
et delicatae sciscitator urinae
domini bibentis ebrium regit penem.
At ipse retro flexus ad pedum turbam
inter catellas anserum exta lambentis
partitur apri glandulas palaestritis 20
et concubino turturum natis donat;
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
uel cocta fumis musta Massilitanis,
Opimianum morionibus nectar
crystallinisque murrinisque propinat; 25
et Cosmianis ipse fusus ampullis
non erubescit murice aureo nobis
diuidere moechae pauperis capillare.
Septunce multo deinde perditus stertit:
non accubamus et silentium rhonchis 30
praestare iussi nutibus propinamus.
Hoc Malchionis patimur inprobi fastus,
nec uindicari, Rufe, possumus: fellat.

83

Vt faciam breuiora mones epigrammata, Corde.
“Fac mihi quod Chione”: non potui breuius.

84

Quid narrat tua moecha? Non puellam
dixi, Gongylion. Quid ergo? Linguam.

85

Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
Stulte, quid egisti? Nihil hic tibi perdidit uxor,
cum sit salua tui mentula Deiphobi.

86

Ne legeres partem lasciui, casta, libelli,
praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum, ‹
non sunt haec mimis inprobiora, ‹ lege.

87

Narrat te rumor, Chione, numquam esse fututam
atque nihil cunno purius esse tuo.
Tecta tamen non hac, qua debes, parte lauaris:
si pudor est, transfer subligar in faciem.

88

Sunt gemini fratres, diuersa sed inguina lingunt:
dicite, dissimiles sunt magis an similes?

89

Vtere lactucis et mollibus utere maluis:
nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.