Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
_________________

IV

1

Caesaris alma dies et luce sacratior illa
conscia Dictaeum qua tulit Ida Iouem,
longa, precor, Pylioque ueni numerosior aeuo
semper et hoc uoltu uel meliore nite.
Hic colat Albano Tritonida multus in auro 5
perque manus tantas plurima quercus eat;
hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
pro tanto quae sunt inproba uota deo? 10

2

Spectabat modo solus inter omnes
nigris munus Horatius lacernis,
cum plebs et minor ordo maximusque
sancto cum duce candidus sederet.
Toto nix cedidit repente caelo: 5
albis spectat Horatius lacernis.

3

Aspice quam densum tacitarum uellus aquarum
defluat in uoltus Caesaris inque sinus.
Indulget tamen ille Ioue, nec uertice moto
concretas pigro frigore ridet aquas,
sidus Hyperborei solitus lassare Bootae 5
et madidis Helicen dissimulare comis.
Quis siccis lasciuit aquis et ab aethere ludit?
Suspicor has pueri Caesaris esse niues.

4

Quod siccae redolet palus lacunae,
crudarum nebulae quod Albularum,
piscinae uetus aura quod marinae,
quod pressa piger hircus in capella,
lassi uardaicus quod euocati, 5
quod bis murice uellus inquinatum,
quod ieiunia sabbatariarum,
maestorum quod anhelitus reorum,
quod spurcae moriens lucerna Ledae,
quod ceromata faece de Sabina, 10
quod uolpis fuga, uipera cubile,
mallem quam quod oles olere, Bassa.

5

Vir bonus et pauper linguaque et pectore uerus,
quid tibi uis urbem qui, Fabiane, petis?
Qui nec leno potes nec comissator haberi,
nec pauidos tristi uoce citare reos,
nec potes uxores cari corrumpere amici, 5
nec potes algentes arrigere ad uetulas,
uendere nec uanos circa Palatia fumos,
plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
unde miser uiues? — “Homo certus, fidus amicus.” —
Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris. 10

6

Credi uirgine castior pudica
et frontis tenerae cupis uideri,
cum sis inprobior, Malisiane,
quam qui compositos metro Tibulli
in Stellae recitat domo libellos. 5

7

Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
durus tam subito qui modo mitis eras?
Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
O nox quam longa es quae facis una senem!
Quid nos derides? Here qui puer, Hylle, fuisti, 5
dic nobis, hodie qua ratione uir es?

8

Prima salutantes atque altera conterit hora,
exercet raucos tertia causidicos,
in quintam uarios extendit Roma labores,
sexta quies lassis, septima finis erit,
sufficit in nonam nitidis octaua palaestris, 5
imperat extructos frangere nona toros:
hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
temperat ambrosias cum tua cura dapes
et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
ingentique tenet pocula parca manu. 10
Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
ad matutinum nostra Thalia Iouem.

9

Sotae filia clinici, Labulla,
deserto sequeris Clytum marito,
et donas et amas: echeis asotos.

10

Dum nouus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
pagina dum tangi non bene sicca timet,
i, puer, et caro perfer leue munus amico
qui meruit nugas primus habere meas.
Curre, sed instructus: comitetur Punica librum 5
spongea: muneribus conuenit illa meis.
Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
emendare iocos: una litura potest.

11

Dum nimium uano tumefactus nomine gaudes
et Saturninum te, miser, esse pudet,
impia Parrhasia mouisti bella sub ursa,
qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
Excideratne adeo fatum tibi nominis huius, 5
obruit Actiaci quod grauis ira freti?
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat. 10

12

Nulli, Thai, negas; sed si te non pudet istud,
hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.

13

Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
Massica Theseis tam bene uina fauis;
Nec melius teneris iunguntur uitibus ulmi, 5
nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
tum quoque, cum fuerit, non uideatur anus. 10

14

Sili, Castalidum decus sororum,
qui periuria barbari furoris
ingenti premis ore perfidosque
astus Hannibalis leuisque Poenos
magnis cedere cogis Africanis: 5
paulum seposita seueritate,
dum blanda uagus alea December
incertis sonat hinc et hinc fritillis
et ludit tropa nequiore talo,
nostris otia commoda Camenis, 10
nec torua lege fronte, sed remissa
lasciuis madidos iocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
magno mittere Passerem Maroni.

15

Mille tibi nummos hesterna luce roganti
in sex aut septem, Caeciliane, dies
“Non habeo” dixi: sed tu, causatus amici
aduentum, lancem paucaque uasa rogas.
Stultus es? An stultum me credis, amice? Negaui 5
mille tibi nummos, milia quinque dabo?

16

Priuignum non esse tuae te, Galle, nouercae
rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
Non tamen hoc poterat uiuo genitore probari:
iam nusquam pater est, Galle, nouerca domi est.
Magnus ab infernis reuocetur Tullius umbris 5
et te defendat Regulus ipse licet,
non potes absolui: nam quae non desinit esse
post patrem, numquam, Galle, nouerca fuit.

17

Facere in Lyciscam, Paule, me iubes uersus,
quibus illa lectis rubeat et sit irata.
O Paule, malus es: irrumare uis solus.

18

Qua uicina pluit Vipsanis porta columnis
et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
in iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
decidit hiberno praegrauis unda gelu:
cumque peregisset miseri crudelia fata, 5
tabuit in calido uolnere mucro tener.
Quid non saeua sibi uoluit Fortuna licere?
Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?

19

Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
dona, peregrinam mittimus endromida: —
seu lentum ceroma teris tepidumque trigona 5
siue harpasta manu puluerulenta rapis,
plumea seu laxi partiris pondera follis
siue leuem cursu uincere quaeris Athan —
ne madidos intret penetrabile frigus in artus
neue grauis subita te premat Iris aqua. 10
Ridebis uentos hoc munere tectus et imbris,
nec sic in Tyria sindone tutus eris.

20

Dicit se uetulam, cum sit Caerellia pupa:
pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
altera ridicula est, altera putidula.

21

Nullos esse deos, inane caelum
adfirmat Segius: probatque, quod se
factum, dum negat haec, uidet beatum.

22

Primos passa toros et adhuc placanda marito
merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
lucebat, totis cum tegeretur aquis:
condita sic puro numerantur lilia uitro, 5
sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
Insilui mersusque uadis luctantia carpsi
basia: perspicuae plus uetuistis aquae.

23

Dum tu lenta nimis diuque quaeris
quis primus tibi quisue sit secundus,
Graium quos epigramma conparauit,
palmam Callimachus, Thalia, de se
facundo dedit ipse Bruttiano. 5
Qui si Cecropio satur lepore
Romanae sale luserit Mineruae,
ille me facias, precor, secundum.

24

Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
extulit: uxori fiat amica meae.

25

Aemula Baianis Altini litora uillis
et Phaethontei conscia silua rogi,
quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
et tu Ledaeo felix Aquileia Timauo, 5
hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
uos eritis nostrae requies portusque senectae,
si iuris fuerint otia nostra sui.

26

Quod te mane domi toto non uidimus anno,
uis dicam quantum, Postume, perdiderim?
Tricenos, puto, bis, uicenos ter, puto, nummos.
Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.

27

Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
Inuidus ecce negat: num minus ergo soles?
Quid quod honorato non sola uoce dedisti
non alius poterat quae dare dona mihi?
Ecce iterum nigros conrodit liuidus ungues: 5
da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.

28

Donasti tenero, Chloe, Luperco
Hispanas Tyriasque coccinasque,
et lotam tepido togam Galaeso,
Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
et centum dominos nouae monetae: 5
et quidquid petit usque et usque donas.
Vae glabraria, uae tibi misella:
nudam te statuet tuus Lupercus.

29

Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
lectoremque frequens lassat et implet opus.
Rara iuuant: primis sic maior gratia pomis,
hibernae pretium sic meruere rosae;
sic spoliatricem commendat fastus amicam 5
ianua nec iuuenem semper aperta tenet.
Saepius in libro numeratur Persius uno
quam leuis in tota Marsus Amazonide.
Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
esse puta solum: sic tibi pluris erit. 10