Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
30

Varro, Sophocleo non infitiande cothurno
nec minus in Calabra suspiciende lyra,
differ opus nec te facundi scaena Catulli
detineat cultis aut elegia comis;
sed lege fumoso non aspernanda Decembri 5
carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
commodius nisi forte tibi potiusque uidetur
Saturnalicias perdere, Varro, nuces.

31

Aspice quam placidis insultet turba iuuencis
et sua quam facilis pondera taurus amet.
Cornibus hic pendet summis, uagus ille per armos
currit et in toto uentilat arma boue.
At feritas immota riget: non esset harena 5
tutior et poterant fallere plana magis.
Nec trepidant gestus, sed de discrimine palmae
securus puer est sollicitumque pecus.

32

Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supremis
non dedit uxori. “Cui dedit ergo?” Sibi.

33

Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit
nescio. Si sciero, uae tibi, causidice.

34

Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
oscula commendo deliciasque meas,
paruola ne nigras horrescat Erotion umbras
oraque Tartarei prodigiosa canis.
Impletura fuit sextae modo frigora brumae, 5
uixisset totidem ni minus illa dies.
Inter tam ueteres ludat lasciua patronos
et nomen blaeso garriat ore meum.
Mollia non rigidus caespes tegat ossa nec illi,
terra, grauis fueris: non fuit illa tibi. 10

35

Dum sibi redire de Patrensibus fundis
ducena clamat coccinatus Euclides
Corinthioque plura de suburbano
longumque pulchra stemma repetit a Leda
et suscitanti Leito reluctatur, 5
equiti superbo, nobili, lucupleti
cecidit repente magna de sinu clauis.
Numquam, Fabulle, nequior fuit clauis.

36

Laudatus nostro quidam, Faustine, libello
dissimulat, quasi nil debeat: inposuit.

37

Puella senibus dulcior mihi cycnis,
agno Galaesi mollior Phalantini,
concha Lucrini delicatior stagni,
cui nec lapillos praeferas Erythraeos
nec modo politum pecudis Indicae dentem 5
niuesque primas liliumque non tactum;
quae crine uicit Baetici gregis uellus
Rhenique nodos aureamque nitelam;
fragrauit ore quod rosarium Paesti,
quod Atticarum prima mella cerarum, 10
quod sucinorum rapta de manu gleba;
cui conparatus indecens erat pauo,
inamabilis sciurus et frequens phoenix,
adhuc recenti tepet Erotion busto,
quam pessimorum lex amara fatorum 15
sexta peregit hieme, nec tamen tota,
nostros amores gaudiumque lususque.
Et esse tristem me meus uetat Paetus,
pectusque pulsans pariter et comam uellens:
“Deflere non te uernulae pudet mortem? 20
Ego coniugem” inquit “extuli et tamen uiuo,
notam, superbam, nobilem, lucupletem.”
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducentiens accepit, et tamen uiuit!

38

Calliodorus habet censum — quis nescit? — equestrem,
Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
“Quadringenta seca” qui dicit suka merizei
uno credis equo posse sedere duos?
Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto? 5
Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
Vnus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
surge: soloikismovn, Calliodore, facis.
Aut imitare genus Ledae: cum fratre sedere
non potes, alternis, Calliodore, sede. 10

39

Supremas tibi triciens in anno
signanti tabulas, Charine, misi
Hyblaeis madidas thymis placentas.
Defeci: miserere iam, Charine:
signa rarius, aut semel fac illud, 5
mentitur tua quod subinde tussis.
Excussi loculosque sacculumque:
Croeso diuitior licet fuissem,
Iro pauperior forem, Charine,
si conchem totiens meam comesses. 10

40

Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Mineruam:
et miraris opus displicuisse tuum?

41

Spadone cum sis euiratior fluxo,
et concubino mollior Celaenaeo,
quem sectus ululat matris entheae Gallus,
theatra loqueris et gradus et edicta
trabeasque et Idus fibulasque censusque, 5
et pumicata pauperes manu monstras.
Sedere in equitum liceat an tibi scamnis
uidebo, Didyme: non licet maritorum.

42

Callidus effracta nummos fur auferet arca,
prosternet patrios impia flamma lares;
debitor usuram pariter sortemque negabit,
non reddet sterilis semina iacta seges;
dispensatorem fallax spoliabit amica, 5
mercibus extructas obruet unda rates.
Extra fortunam est quidquid donatur amicis:
quas dederis solas semper habebis opes.

43

Thais habet nigros, niueos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

44

Quid factum est, rogo, quid repente factum,
ad cenam mihi, Dento, quod uocanti –
quis credat? – quater ausus es negare?
Sed nec respicis et fugis sequentem,
quem thermis modo quaerere et theatris 5
et conclauibus omnibus solebas.
Sic est, captus es unctiore mensa
et maior rapuit canem culina.
Iam te, sed cito, cognitum et relictum
cum fastidierit popina diues, 10
antiquae uenies ad ossa cenae.

45

Dicis formonsam, dicis te, Bassa, puellam:
istud quae non est dicere, Bassa, solet.

46

Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi,
et placet ira mihi plus tua quam facies,
ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.

47

Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
non cenat, quotiens nemo uocauit eum.

48

Quid non cogit amor! Secuit nolente capillos
Encolpos domino, non prohibente tamen.
Permisit fleuitque Pudens: sic cessit habenis
audaci questus de Phaethonte pater;
talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles 5
deposuit gaudens, matre dolente, comas.
Sed tu ne propera – breuibus ne crede capillis –
tardaque pro tanto munere, barba, ueni.

49

Vidissem modo forte cum sedentem
solum te, Labiene, tres putaui.
Caluae me numerus tuae fefellit:
sunt illinc tibi, sunt et hinc capilli
quales uel puerum decere possunt; 5
nudumst in medio caput nec ullus
in longa pilus area notatur.
Hic error tibi profuit Decembri,
tunc cum prandia misit Imperator:
cum panariolis tribus redisti. 10
Talem Geryonem fuisse credo.
Vites censeo porticum Philippi:
si te uiderit Hercules, peristi.

50

Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, uocaui,
protinus ingentes sunt inimicitiae,
meque potes stricto medium transfigere ferro,
si nostrum sine te scis caluisse focum.
Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit? 5
inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
Desine iam nostram, precor, obseruare culinam
atque aliquando meus det tibi uerba cocus.

51

Hic, qui libellis praegrauem gerit laeuam,
notariorum quem premit chorus leuis,
qui codicillis hinc et inde prolatis
epistolisque commodat grauem uoltum
similis Catoni Tullioque Brutoque, 5
exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
haue Latinum, chaire non potest Graecum.
Si fingere istud me putas, salutemus.

52

Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.
Incipio quotiens alicui tua dona referre,
protinus exclamat: “Dixerat ipse mihi.”
Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus 5
huic operi: si uis ut loquar, ipse tace.
Crede mihi, quamuis ingentia, Postume, dona
auctoris pereunt garrulitate sui.

53

Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?
quo tibi uel Nioben, Basse, uel Andromachen?
Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartis
Deucalion uel, si non placet hic, Phaethon.

54

Extemporalis factus est meus rhetor:
Calpurnium non scripsit, et salutauit.

55

Dic mihi, quem portas, uolucrum regina? “Tonantem.”
Nulla manu quare fulmina gestat? “Amat.”
Quo calet igne deus? “Pueri.” Cur mitis aperto
respicis ore Iouem? “De Ganymede loquor.”

56

Cui tradas, Lupe, filium magistro
quaeris sollicitus diu rogasque.
Omnes grammaticosque rhetorasque
deuites moneo: nihil sit illi
cum libris Ciceronis aut Maronis; 5
famae Tutilium suae relinquat;
si uersus facit, abdices poetam.
Artes discere uolt pecuniosas?
Fac discat citharoedus aut choraules;
si duri puer ingeni uidetur, 10
praeconem facias uel architectum.

57

Cum uoco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
saepe etiam seruum sic resaluto tuum.

58

Cras te uicturum, cras dicis, Postume, semper:
dic mihi, cras istud, Postume, quando uenit?
Quam longe cras istud! ubi est? aut unde petendum?
Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
Iam cras istud habet Priami uel Nestoris annos. 5
Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
Cras uiues? Hodie iam uiuere, Postume, serum est:
ille sapit quisquis, Postume, uixit heri.

59

Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
Quisquis magna dedit, uoluit sibi magna remitti;
fictibus nostris exoneratus eris.