Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
60

Intres ampla licet torui lepus ora leonis,
esse tamen uacuo se leo dente putat.
Quod ruet in tergum uel quos procumbet in armos,
alta iuuencorum uolnera figet ubi?
Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas? 5
non nisi delecta pascitur ille fera.

61

Verona docti syllabas amat uatis,
Marone felix Mantua est,
censetur Aponi Liuio suo tellus
Stellaque nec Flacco minus,
Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, 5
Nasone Paeligni sonant,
duosque Senecas unicumque Lucanum
facunda loquitur Corduba,
gaudent iocosae Canio suo Gades,
Emerita Deciano meo: 10
te, Liciniane, gloriabitur nostra
nec me tacebit Bilbilis.

62

Casta nec antiquis cedens Laeuina Sabinis
et quamuis tetrico tristior ipsa uiro
dum modo Lucrino, modo se demittit Auerno,
et dum Baianis saepe fouetur aquis,
incidit in flammas: iuuenemque secuta relicto 5
coniuge Penelope uenit, abit Helene.

63

Vt recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo:
non audire, Celer, sed recitare cupis.

64

Bella es, nouimus, et puella, uerum est,
et diues, quis enim potest negare?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
nec diues neque bella nec puella es.

65

Cum dixi ficus, rides quasi barbara uerba
et dici ficos, Caeciliane, iubes.
Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
dicemus ficos, Caeciliane, tuos.

66

Erras, meorum fur auare librorum,
fieri poetam posse qui putas tanti,
scriptura quanti constet et tomus uilis:
non sex paratur aut decem sophos nummis.
Secreta quaere carmina et rudes curas 5
quas nouit unus scrinioque signatas
custodit ipse uirginis pater chartae,
quae trita duro non inhorruit mento:
mutare dominum non potest liber notus.
Sed pumicata fronte si quis est nondum 10
nec umbilicis cultus atque membrana,
mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
Aliena quisquis recitat et petit famam,
non emere librum, sed silentium debet.

67

‘Liber homo es nimium’ dicis mihi, Ceryle, semper.
In te quis dicit, Ceryle:’Liber homo es?’

68

Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naeuia Rufo.
Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
Naeuia; si non sit Naeuia, mutus erit.
Scriberet hesterna patri cum luce salutem, 5
‘Naeuia lux’ inquit ‘Naeuia lumen, haue.’
Haec legit et ridet demisso Naeuia uultu.
Naeuia non una est: quid, uir inepte, furis?

69

Coepit, Maxime, Pana qui solebat,
nunc ostendere Canium Tarentos.

70

Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
ad Proculi nitidos, officiose, lares.
Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
transibis Vestae uirgineamque domum;
inde sacro ueneranda petes Palatia cliuo, 5
plurima qua summi fulget imago ducis.
Nec te detineat miri radiata colossi
quae Rhodium moles uincere gaudet opus.
Flecte uias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
et Cybeles picto stat Corybante tholus. 10
Protinus a laeua clari tibi fronte Penates
atriaque excelsae sunt adeunda domus.
Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
nulla magis toto ianua poste patet,
nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores. 15
Si dicet ‘Quare non tamen ipse uenit?’,
sic licet excuses ‘Quia qualiacumque leguntur
ista, salutator scribere non potuit’.

71

Laeuia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
et quia nulla uenit, tu mihi, Somne, ueni.

72

Nostris uersibus esse te poetam,
Fidentine, putas cupisque credi?
Sic dentata sibi uidetur Aegle
emptis ossibus Indicoque cornu;
sic quae nigrior est cadente moro, 5
cerussata sibi placet Lycoris.
Hac et tu ratione qua poeta es,
caluus cum fueris, eris comatus.

73

Nullus in urbe fuit tota qui tangere uellet
uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
turba fututorum est: ingeniosus homo es.

74

Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
Ecce uir est: numquid, Paula, negare potes?

75

Dimidium donare Lino quam credere totum
qui mauolt, mauolt perdere dimidium.

76

O mihi curarum pretium non uile mearum,
Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
Pierios differ cantusque chorosque sororum;
aes dabit ex istis nulla puella tibi.
Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Mineruae; 5
haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
inclinat uarias pondere nigra comas.
Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
nil habet et magnum, sed perinane sophos. 10
Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
Romanum propius diuitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
et steriles cathedras basia sola crepant.

77

Pulchre ualet Charinus et tamen pallet.
Parce bibit Charinus et tamen pallet.
Bene concoquit Charinus et tamen pallet.
Sole utitur Charinus et tamen pallet.
Tingit cutem Charinus et tamen pallet. 5
Cunnum Charinus lingit et tamen pallet.

78

Indignas premeret pestis cum tabida fauces
inque ipsos uultus serperet atra lues,
siccis ipse genis flentes hortatus amicos
decreuit Stygios Festus adire lacus.
Nec tamen obscuro pia polluit ora ueneno 5
aut torsit lenta tristia fata fame,
sanctam Romana uitam sed morte peregit
dimisitque animam nobiliore rogo.
Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
fama potest: huius Caesar amicus erat. 10

79

Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
est, non est quod agas, Attale, semper agis.
Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
Attale, ne quod agas desit, agas animam.

80

Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est.
Occidit puto te, Cane, quod una fuit.

81

A seruo scis te genitum blandeque fateris,
cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.

82

Haec quae puluere dissipata multo
longas porticus explicat ruinas,
en quanto iacet absoluta casu!
Tectis nam modo Regulus sub illis
gestatus fuerat recesseratque, 5
uicta est pondere cum suo repente,
et, postquam domino nihil timebat,
securo ruit incruenta damno.
Tantae, Regule, post metum querelae
quis curam neget esse te deorum, 10
propter quem fuit innocens ruina?

83

Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
non miror, merdas si libet esse cani.

84

Vxorem habendam non putat Quirinalis,
cum uelit habere filios, et inuenit
quo possit istud more: futuit ancillas
domumque et agros implet equitibus uernis.
Pater familiae uerus est Quirinalis. 5

85

Venderet excultos colles cum praeco facetus
atque suburbani iugera pulchra soli,
‘Errat’ ait ‘si quis Mario putat esse necesse
uendere: nil debet, fenerat immo magis.’
‘Quae ratio est igitur?’ ‘Seruos ibi perdidit omnes 5
et pecus et fructus; non amat inde locum.’
Quis faceret pretium nisi qui sua perdere uellet
omnia? Sic Mario noxius haeret ager.

86

Vicinus meus est manuque tangi
de nostris Nouius potest fenestris.
Quis non inuideat mihi putetque
horis omnibus esse me beatum,
iuncto cui liceat frui sodale? 5
Tam longe est mihi quam Terentianus,
qui nunc Niliacam regit Syenen.
Non conuiuere, nec uidere saltem,
non audire licet, nec urbe tota
quisquam est tam prope tam proculque nobis. 10
Migrandum est mihi longius uel illi.
Vicinus Nouio uel inquilinus
sit, si quis Nouium uidere non uolt.

87

Ne grauis hesterno fragres, Fescennia, uino,
pastillos Cosmi luxuriosa uoras.
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
extremo ructus cum redit a barathro.
Quid quod olet grauius mixtum diapasmate uirus 5
atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
iam tollas et sis ebria simpliciter.

88

Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
Labicana leui caespite uelat humus,
accipe non Pario nutantia pondera saxo,
quae cineri uanus dat ruitura labor,
sed faciles buxos et opacas palmitis umbras 5
quaeque uirent lacrimis roscida prata meis
accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
hic tibi perpetuo tempore uiuet honor.
Cum mihi supremos Lachesis perneuerit annos,
non aliter cineres mando iacere meos. 10

89

Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
garrire et illud teste quod licet turba.
Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
adeoque penitus sedit hic tibi morbus, 5
ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.