Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
90
Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, uidebam
quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
omne sed officium circa te semper obibat
turba tui sexus, non adeunte uiro,
esse uidebaris, fateor, Lucretia nobis: 5
at tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
Inter se geminos audes committere cunnos
mentiturque uirum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
hic ubi uir non est, ut sit adulterium. 10
91
Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
Carpere uel noli nostra uel ede tua.
92
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
tangi se digito, Mamuriane, tuo.
Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
si dest nil aliud, Mamuriane, tibi.
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati 5
nec curtus Chiones Antiopesue calix,
cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
pasceris et nigrae solo nidore culinae
et bibis inmundam cum cane pronus aquam: 10
non culum, neque enim est culus, qui non cacat olim,
sed fodiam digito qui superest oculum;
nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
Denique pedica, Mamuriane, satur.
93
Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
qui prior Elysias gaudet adisse domos.
Ara duplex primi testatur munera pili:
plus tamen est, titulo quod breuiore legis:
‘Iunctus uterque sacro laudatae foedere uitae, 5
famaque quod raro nouit, amicus erat.’
94
Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
Iam cantas bene: basianda non es.
95
Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
96
Si non molestum est teque non piget, scazon,
nostro rogamus pauca uerba Materno
dicas in aurem sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum
et baeticatus atque leucophaeatus, 5
qui coccinatos non putat uiros esse
amethystinasque mulierum uocat uestes,
natiua laudet, habeat et licet semper
fuscos colores, galbinos habet mores.
Rogabit unde suspicer uirum mollem.
Vna lauamur: aspicit nihil sursum, 10
sed spectat oculis deuorantibus draucos
nec otiosis mentulas uidet labris.
Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
97
Cum clamat omnes, loqueris tunc, Naeuole, tantum,
et te patronum causidicumque putas.
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
Ecce, tacent omnes: Naeuole, dic aliquid.
98
Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
99
Non plenum modo uicies habebas,
sed tam prodigus atque liberalis
et tam lautus eras, Calene, ut omnes
optarent tibi centies amici.
Audit uota deus precesque nostras 5
atque intra, puto, septimas Kalendas
mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic quasi non foret relictum,
sed raptum tibi centies, abisti
in tantam miser esuritionem, 10
ut conuiuia sumptusiora,
toto quae semel apparas in anno,
nigrae sordibus explices monetae,
et septem ueteres tui sodales
constemus tibi plumbea selibra. 15
Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi milies, Calene.
Hoc si contigerit, fame peribis.
100
Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
dici et mammarum maxima mamma potest.
101
Illa manus quondam studiorum fida meorum
et felix domino notaque Caesaribus,
destituit primos uiridis Demetrius annos:
quarta tribus lustris addita messis erat.
Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras, 5
ureret implicitum cum scelerata lues,
cauimus et domini ius omne remisimus aegro:
munere dignus erat conualuisse meo.
Sensit deficiens sua praemia meque patronum
dixit ad infernas liber iturus aquas. 10
102
Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
blanditus, puto, pictor est Mineruae.
103
‘Si dederint superi decies mihi milia centum’
dicebas nondum, Scaeuola, iustus eques,
‘qualiter o uiuam, quam large quamque beate!’
Riserunt faciles et tribuere dei.
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior, 5
calceus est sarta terque quaterque cute:
deque decem plures semper seruantur oliuae,
explicat et cenas unica mensa duas,
et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
asse cicer tepidum constat et asse Venus. 10
In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
aut uiue aut decies, Scaeuola, redde deis.
104
Picto quod iuga delicata collo
pardus sustinet inprobaeque tigres
indulgent patientiam flagello,
mordent aurea quod lupata cerui,
quod frenis Libyci domantur ursi 5
et, quantum Calydon tulisse fertur,
paret purpureis aper capistris,
turpes esseda quod trahunt uisontes
et molles dare iussa quod choreas
nigro belua non negat magistro: 10
quis spectacula non putet deorum?
Haec transit tamen, ut minora, quisquis
uenatus humiles uidet leonum,
quos uelox leporum timor fatigat.
Dimittunt, repetunt, amantque captos, 15
et securior est in ore praeda,
laxos cui dare peruiosque rictus
gaudent et timidos tenere dentes,
mollem frangere dum pudet rapinam,
cum modo uenerint iuuencis.stratis 20
Haec clementia non paratur arte,
sed norunt cui seruiant leones.
105
In Nomentanis, Ouidi, quod nascitur aruis,
accepit quotiens tempora longa, merum
exuit annosa mores nomenque senecta:
et quidquid uoluit, testa uocatur anus.
106
Interponis aquam subinde, Rufe,
et si cogeris a sodale, raram
diluti bibis unciam Falerni.
Numquid pollicita est tibi beatam
noctem Naeuia sobriasque mauis 5
certae nequitias fututionis?
Suspiras, retices, gemis: negauit.
Crebros ergo licet bibas trientes
et durum iugules mero dolorem.
Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est. 10
107
Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,
‘scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.’
Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
Maecenas Flacco Vergilioque suo:
condere uicturas temptem per saecula curas 5
et nomen flammis eripuisse meum.
In steriles nolunt campos iuga ferre iuuenci:
pingue solum lassat, sed iuuat ipse labor.
108
Est tibi — sitque precor multos crescatque per annos —
pulchra quidem, uerum Transtiberina domus:
at mea Vipsanas spectant cenacula laurus,
factus in hac ego sum iam regione senex.
Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem: 5
est tanti, uel si longius illa foret.
Sed tibi non multum est unum si praesto togatum:
multum est, hunc unum si mihi, Galle, nego.
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
mane tibi pro me dicet hauere liber. 10
109
Issa est passere nequior Catulli,
Issa est purior osculo columbae,
Issa est blandior omnibus puellis,
Issa est carior Indicis lapillis,
Issa est deliciae catella Publi. 5
Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos,
ut suspiria nulla sentiantur;
et desiderio coacta uentris 10
gutta pallia non fefellit ulla,
sed blando pede suscitat toroque
deponi monet et rogat leuari.
Castae tantus inest pudor catellae,
ignorat Venerem; nec inuenimus 15
dignum tam tenera uirum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
picta Publius exprimit tabella,
in qua tam similem uidebis Issam,
ut sit tam similis sibi nec ipsa. 20
Issam denique pone cum tabella:
aut utramque putabis esse ueram,
aut utramque putabis esse pictam.
110
Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.
Ipse nihil scribis: tu breuiora facis.
111
Cum tibi sit sophia par fama et cura deorum,
ingenio pietas nec minor ipsa tuo:
ignorat meritis dare munera, qui tibi librum
et qui mitatur, Regule, tura dari.
112
Cum te non nossem, dominum regemque uocabam;
nunc bene te noui: iam mihi Priscus eris.
113
Quaecumque lusi iuuenis et puer quodam
apinasque nostras, quas nec ipse iam noui,
male conlocare si bonas uoles horas
et inuidebis otio tuo, lector,
a Valeriano Pollio petes Quinto, 5
per quem perire non licet meis nugis.
114
Hos tibi uicinos, Faustine, Telesphorus hortos
Faenius et breue rus udaque prata tenet.
Condidit hic natae cineres nomenque sacrauit
quod legis Antullae, dignior ipse legi.
Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut umbras: 5
quod quia non licuit, uiuat, ut ossa colat.
115
Quaedam me cupit,— inuide, Procille!—
loto candidior puella cycno,
argento, niue, lilio, ligustro:
sed quandam uolo nocte nigriorem,
formica, pice, graculo, cicada. 5
Iam suspendia saeua cogitabas:
si noui bene te, Procille, uiues.
116
Hoc nemus aeterno cinerum sacrauit honori
Faenius et culti iugera pulchra soli.
Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulcro,
hoc erit Antullae mixtus uterque parens.
Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret agellum: 5
perpetuo dominis seruiet iste suis.
117
Occurris quotiens, Luperce, nobis,
‘Vis mittam puerum’ subinde dicis,
‘cui tradas epigrammaton libellum,
lectum quem tibi protinus remittam?’
Non est quod puerum, Luperce, uexes. 5
Longum est, si uelit ad Pirum uenire,
et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris propius petas licebit.
Argi nempe soles subire Letum:
contra Caesaris est forum taberna 10
scriptis postibus hinc et inde totis,
omnis ut cito perlegas poetas:
illinc me pete. +Nec+ roges Atrectum —
hoc nomen dominus gerit tabernae —;
de primo dabit alteroue nido 15
rasum pumice purpuraque cultum
denaris tibi quinque Martialem.
‘Tanti non es’ ais? Sapis, Luperce.
118
Cui legisse satis non est epigrammata centum,
nil illi satis est, Caediciane, mali.