Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
60
Vxorem armati futuis, Puer Hylle, tribuni,
supplicium tantum dum puerile times.
Vae tibi! dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
‘Non licet hoc’. Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
61
Cum tibi uernarent dubia lanugine malae,
lambebat medios improba lingua uiros.
Postquam triste caput fastidia uispillonum
et miseri meruit taedia carnificis,
uteris ore aliter nimiaque aerugine captus 5
adlatras nomen quod tibi cumque datur.
Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
nam cum fellaret, purior illa fuit.
62
Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia uellis,
quod cincta est breuibus mentula tonsa pilis,
hoc praestas, Labiene, tuae — quis nescit? — amicae.
Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
63
Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
quae tulit e sacra Leda redempta uia.
Miliche, luxuria est si tanti diues amares.
‘Non amo’ iam dices: haec quoque luxuria est.
64
Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
et non decernis, Laure, quid esse uelis,
Peleos et Priami transit et Nestoris aetas
et fuerat serum iam tibi desinere.
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno, 5
si quid habes animi, si quid in arte uales.
Si schola damnatur, fora litibus omnia feruent,
ipse potest fieri Marsua causidicus.
Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil. 10
65
Cur tristiorem cernimus Saleianum?
‘An causa leuis est?’ inquis, ‘extuli uxorem.’
O grande fati crimen! O grauem casum!
Illa, illa diues mortua est Secundilla,
centena decies quae tibi dedit dotis? 5
Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
66
Vnus de toto peccauerat orbe comarum
anulus, incerta non bene fixus acu:
hoc facinus Lalage speculo, quo uiderat, ulta est,
et cecidit saeuis icta Plecusa comis.
Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos, 5
tangat et insanum nulla puella caput.
Hoc salamandra notet uel saeua nouacula nudet,
ut digna speculo fiat imago tua.
67
Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas
protinus et prima est haec tua uox ‘Quid agis?’
Hoc, si me decies una conueneris hora,
dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.
68
Quod te nomine iam tuo saluto,
quem regem et dominum prius uocabam,
ne me dixeris esse contumacem:
totis pillea sarcinis redemi.
Reges et dominos habere debet 5
qui se non habet atque concupiscit
quod reges dominique concupiscunt.
Seruom si potes, Ole, non habere,
et regem potes, Ole, non habere.
69
Inuitum cenare foris te, Classice, dicis:
si non mentiris, Classice, dispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
cum cenaret, erat tristior ille, domi.
Si tamen inuitus uadis, cur, Classice, uadis? 5
‘Cogor’ ais: uerum est; cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam:
grandia uerba ubi sunt? Si uir es, ecce, nega.
70
Non uis in solio prius lauari
quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
undis ne fouearis irrumatis?
Primus te licet abluas: necesse est
ante hic mentula quam caput lauetur. 5
71
Candidius nihil est te, Caeciliane. Notaui,
si quando ex nostris disticha pauca lego,
protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
ut conlata magis placeant mea? Credimus istud: 5
malo tamen recites, Caeciliane, tua.
72
Hesterna factum narratur, Postume, cena
quod nollem — quis enim talia facta probet? —
os tibi percisum quanto non ipse Latinus
uilia Panniculi percutit ora sono:
quodque magis mirum est, auctorem criminis huius 5
Caecilium tota rumor in urbe sonat.
Esse negas factum: uis hoc me credere? credo.
Quid quod habet testes, Postume, Caecilius?
73
Quid faciat uolt scire Lyris. Quid? Sobria fellat.
74
Cinctum togatis post et ante Saufeium,
quanta reduci Regulus solet turba,
ad alta tonsum templa cum reum misit,
Materne, cernis? Inuidere nolito:
comitatus iste sit precor tuus numquam. 5
Hos illi amicos et greges togatorum
Fuficulenus praestat et Fauentinus.
75
Verbera securi solitus leo ferre magistri
insertamque pati blandus in ora manum
dedidicit pacem subito feritate reuersa,
quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
Nam duo de tenera puerilia corpora turba, 5
sanguineam rastris quae renouabat humum,
saeuos et infelix furiali dente peremit:
Martia non uidit maius harena nefas.
Exclamare libet: ‘Crudelis, perfide, praedo,
a nostra pueris parcere disce lupa!’ 10
76
Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
cui nihil ipse dabas: hic tibi uerba dedit?
77
Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
utilis unguendis axibus esse potes.
Hac tu credideris longum ratione colosson
et puerum Bruti dixeris esse breuem.
Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis 5
saepe duplex unum pagina tractat opus.
Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis,
sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
78
Aestiuo serues ubi piscem tempore, quaeris?
In thermis serua, Caeciliane, tuis.
79
Inuitas tunc me cum scis, Nasica, uocasse.
Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
80
Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
81
Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
82
Abscisa seruom quid figis, Pontice, lingua?
Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?
83
Foedasti miserum, marite, moechum,
et se, qui fuerant prius, requirunt
trunci naribus auribusque uoltus.
Credis te satis esse uindicatum?
Erras: iste potest et irrumare. 5
84
Mollis erat facilisque uiris Poeantius heros:
uolnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
abs hoc occisus, Rufe, uidetur Eryx.
85
Vimine clausa leui niueae custodia coctae,
hoc tibi Saturni tempore munus erit.
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri
si quereris, rasam tu mihi mitte togam.
86
Quod nec carmine glorior supino
nec retro lego Sotaden cinaedum,
nusquam Graecula quod recantat echo
nec dictat mihi luculentus Attis
mollem debilitate galliambon, 5
non sum, Classice, tam malus poeta.
Quid si per gracilis uias petauri
inuitum iubeas subire Ladan?
Turpe est difficiles habere nugas
et stultus labor est ineptiarum. 10
Scribat carmina circulis Palaemon,
me raris iuuat auribus placere.
87
Dicis amore tui bellas ardere puellas,
qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.
88
Nil recitas et uis, Mamerce, poeta uideri:
quidquid uis esto, dummodo nil recites.
89
Quod nimio gaudes noctem producere uino
ignosco: uitium, Gaure, Catonis habes.
Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo
laudari debes: hoc Ciceronis habes.
Quod uomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici. 5
Quod fellas, uitium dic mihi cuius habes?