Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
90

Quintiliane,uagae moderator summe iuuentae,
gloria Romanae, Quintiliane, togae,
uiuere quod propero pauper nec inutilis annis,
da ueniam: properat uiuere nemo satis.
Differat hoc patrios optat qui uincere census 5
atriaque inmodicis artat imaginibus:
me focus et nigros non indignantia fumos
tecta iuuant et fons uiuus et herba rudis.
Sit mihi uerna satur, sit non doctissima coniunx,
sit nox cum somno, sit sine lite dies. 10

91

Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
sospite quo magnos credimus esse deos,
si festinatis totiens tibi lecta libellis
detinuere oculos carmina nostra tuos,
quod fortuna uetat fieri permitte uideri, 5
natorum genitor credar ut esse trium.
Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
haec fuerint nobis praemia, si placui.

92

Natorum mihi ius trium roganti
Musarum pretium dedit mearum
solus qui poterat. Valebis, uxor:
non debet domini perire munus.

93

‘Primus ubi est’ inquis ‘cum sit liber iste secundus?’
Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
Tu tamen hunc fieri si mauis, Regule, primum,
unum de titulo tollere iota potes.