Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
________________
III
1
Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
illa uel haec mea sunt, quae meliora putas.
Plus sane placeat domina qui natus in urbe est: 5
debet enim Gallum uincere uerna liber.
2
Cuius uis fieri, libelle, munus?
Festina tibi uindicem parare,
ne nigram cito raptus in culinam
cordylas madida tegas papyro
uel turis piperisue sis cucullus. 5
Faustini fugis in sinum? sapisti.
Cedro nunc licet ambules perunctus
et frontis gemino decens honore
pictis luxurieris umbilicis,
et te purpura delicata uelet, 10
et cocco rubeat superbus index.
illo uindice nec Probum timeto.
3
Formonsam faciem nigro medicamine celas,
sed non formonso corpore laedis aquas.
Ipsam crede deam uerbis tibi dicere nostris:
“Aut aperi faciem, aut tu tunicata laua.”
4
Romam uade, liber: si, ueneris unde, requiret,
Aemiliae dices de regione uiae;
si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
Corneli referas me licet esse Foro.
Cur absim, quaeret; breuiter tu multa fatere: 5
“Non poterat uanae taedia ferre togae.”
“Quando uenit?” dicet; tu respondeto: “Poeta
exierat: ueniet, cum citharoedus erit.”
5
Vis commendari sine me cursurus in urbem,
parue liber, multis? An satis unus erit?
Vnus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
Iulius, adsiduum nomen in ore meo.
Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae: 5
quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
excipiet, tu uel puluerulentus eas.
Hos tu seu pariter siue hanc illumue priorem
uideris, hoc dices “Marcus hauere iubet”, 10
et satis est. Alios commendet epistola: peccat
qui commendandum se putat esse suis.
6
Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
Imputat aetherios ortus haec prima parenti,
libat florentes haec tibi prima genas.
Magna licet dederit iucundae munera uitae, 5
plus numquam patri praestitit ille dies.
7
Centum miselli iam ualete quadrantes,
anteambulonis congiarium lassi,
quos diuidebat balneator elixus.
Quid cogitatis, o fames amicorum?
Regis superbi sportulae recesserunt. 5
“Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.”
8
“Thaida Quintus amat.” “Quam Thaida?” “Thaida luscam.”
Vnum oculum Thais non habet, ille duos.
9
Versiculos in me narratur scribere Cinna:
Non scribit, cuius carmina nemo legit.
10
Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
menstrua perque omnis praestitit illa dies,
luxuriam premeret cum crastina semper egestas
et uitiis essent danda diurna tuis.
Idem te moriens heredem ex asse reliquit: 5
exheredauit te, Philomuse, pater.
11
Si tua Thais nec lusca est, Quinte, puella,
cur in te factum distichon esse putas? ‹
Sed simile est aliquid. ‹ Pro Laide Thaida dixi?
Dic mihi, quid simile est Thais et Hermione?
Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis: 5
si non uolt Quintus, Thaida Sextus amet.
12
Vnguentum, fateor, bonum dedisti
conuiuis here, sed nihil scidisti.
Res salsa est bene olere et esurire.
qui non cenat et unguitur, Fabulle,
hic uere mihi mortuus uidetur. 5
13
Dum non uis pisces, dum non uis carpere pullos
et plus quam putri, Naeuia, parcis apro,
accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
attulerit. Numquam sic ego crudus ero.
14
Romam petebat esuritor Tuccius
profectus ex Hispania.
Occurrit illi sportularum fabula:
a ponte rediit Muluio
15
Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
“Cum sit tam pauper, quomodo?”Caecus amat.
16
Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
ut uelles corio ludere, Cerdo, tuo.
Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento 5
nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
17
Circumlata diu mensis scribilita secundis
urebat nimio saeua calore manus;
sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
sufflauit buccis terque quaterque suis.
Illa quidem tepuit digitosque admittere uisa est, 5
sed nemo potuit tangere: merda fuit.
18
Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces:
cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
19
Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
exornant fictae qua platanona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus
pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum:
uipera sed caeco scelerata latebat in aere 5
uiuebatque anima dereriore fera.
Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto
dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!
20
Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
utrumque chartis tradit ille uicturis
legenda temporum acta Claudianorum,
an quae Neroni falsus adstruit scriptor?
An aemulatur inprobi iocos Phaedri? 5
Lasciuus elegis an seuerus herois?
An in cothurnis horridus Sophocleis?
An otiosus in schola poetarum
lepore tinctos Attico sales narrat?
Hinc si recessit, porticum terit templi 10
an spatia carpit lentus Argonautarum?
An delicatae sole rursus Europae
inter tepentes post meridiem buxos
sedet ambulatue liber acribus curis?
Titine thermis an lauatur Agrippae 15
an inpudici balneo Tigillini?
an rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
an aestuantis iam profectus ad Baias
piger Lucrino nauculatur in stagno? 20
“Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.”
21
Proscriptum famulus seruauit fronte notatus:
non fuit haec domini uita, sed inuidia.
22
Dederas, Apici, bis trecenties uentri,
sed adhuc supererat centies tibi laxum.
Hoc tu grauatus ut famem et sitim ferres,
summa uenenum potione perduxti.
Nihil est, Apici, tibi gulosius factum. 5
23
Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
cur non mensa tibi ponitur a pedibus?
24
Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
hircus, Bacche, tuis uictima grata focis;
quem Tuscus mactare deo cum uellet aruspex,
dixerat agresti forte rudique uiro
ut cito testiculos et acuta falce secaret, 5
taeter ut inmundae carnis abiret odor.
Ipse super uirides aras luctantia pronus
dum resecat cultro colla premitque manu,
ingens iratis apparuit hirnea sacris.
Occupat hanc ferro rusticus atque secat, 10
hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
talibus et fibris numina prisca coli.
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus aruspex,
dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
25
Si temperari balneum cupis feruens,
Faustine, quod uix Iulianus intraret,
roga lauetur rhetorem Sabineium:
Neronianas is refrigerat thermas.
26
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
et cor solus habes, solus et ingenium.
Omnia solus habes ‹ nec me puta uelle negare ‹ 5
uxorem sed habes, Candide, cum populo.
27
Numquam me reuocas, uenias cum saepe uocatus:
ignosco, nullum si modo, Galle, uocas.
Inuitas alios: uitium est utriusque. “Quod?” inquis.
Et mihi cor non est et tibi, Galle, pudor.
28
Auriculam Mario grauiter miraris olere.
Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
29
Has cum gemina compede dedicat catenas,
Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.