Opera Omnia Sancti Thomae Aquinatis – 13
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
2430
Praeterea, si praetermittatur id quod requiritur ad baptismum, homo est denuo baptizandus, sicut cum praetermittitur invocatio trinitatis, sicut supra dictum est. Sed ex hoc non videtur aliquis denuo baptizandus quod intentionem non habebat suscipiendi baptismum, alioquin, cum de intentione baptizati non constet, quilibet posset petere se denuo baptizari propter intentionis defectum. Non videtur ergo quod intentio requiratur ex parte baptizati ut suscipiat sacramentum. AG3 Praeterea, baptismus contra peccatum originale datur. Sed originale peccatum contrahitur sine intentione nascentis. Ergo baptismus, ut videtur, intentionem non requirit ex parte baptizati. SC Sed contra est quod, secundum ritum ecclesiae, baptizandi profitentur se petere ab ecclesia baptismum. Per quod profitentur suam intentionem de susceptione sacramenti. CO Respondeo dicendum quod per baptismum aliquis moritur veteri vitae peccati, et incipit quandam vitae novitatem, secundum illud Rom. VI, consepulti sumus Christo per baptismum in mortem, ut, quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et ideo, sicut ad hoc quod homo moriatur veteri vitae, requiritur, secundum Augustinum, in habente usum liberi arbitrii, voluntas qua eum veteris vitae poeniteat; ita requiritur voluntas qua intendat vitae novitatem, cuius principium est ipsa susceptio sacramenti. Et ideo ex parte baptizati requiritur voluntas, sive intentio, suscipiendi sacramentum. RA1 Ad primum ergo dicendum quod in iustificatione, quae fit per baptismum, non est passio coacta, sed voluntaria. Et ideo requiritur intentio recipiendi id quod ei datur. RA2 Ad secundum dicendum quod, si in adulto deesset intentio suscipiendi sacramentum, esset rebaptizandus. Si tamen hoc non constaret, esset dicendum, si non es baptizatus, ego te baptizo. RA3 Ad tertium dicendum quod baptismus ordinatur non solum contra originale peccatum, sed etiam contra actualia, quae per voluntatem et intentionem causantur.
|a8 Articulus 8 AG1 Ad octavum sic proceditur. Videtur quod fides requiratur ex parte baptizati. Sacramentum enim baptismi a Christo est institutum. Sed Christus, formam baptismi tradens, fidem baptismo praemittit, dicens, Marc. Ult., qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ergo videtur quod, nisi sit fides, non possit esse sacramentum baptismi. AG2 Praeterea, nihil frustra in sacramentis ecclesiae agitur. Sed secundum ritum ecclesiae, qui accedit ad baptismum de fide interrogatur, cum dicitur, credis in Deum patrem omnipotentem? ergo videtur quod fides ad baptismum requiratur. AG3 Praeterea, ad baptismum requiritur intentio suscipiendi sacramentum. Sed hoc non potest esse sine recta fide, cum baptismus sit rectae fidei sacramentum, per eum enim incorporantur homines Christo, ut Augustinus dicit, in libro de baptismo parvulorum; hoc autem esse non potest sine recta fide, secundum illud Ephes. III, habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ergo videtur quod ille qui non habet rectam fidem, non possit suscipere sacramentum baptismi. AG4 Praeterea, infidelitas est gravissimum peccatum, ut in secunda parte habitum est. Sed permanentes in peccato non sunt baptizandi. Ergo nec etiam permanentes in infidelitate. SC Sed contra est quod Gregorius, scribens quirico episcopo, dicit, ab antiqua patrum institutione didicimus ut qui apud haeresim in trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei, ad sinum matris ecclesiae revocentur. Hoc autem non esset, si fides ex necessitate requireretur ad susceptionem baptismi. CO Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, duo efficiuntur in anima per baptismum, scilicet character et gratia. Dupliciter ergo aliquid ex necessitate requiritur ad baptismum. Uno modo, sine quo gratia haberi non potest, quae est ultimus effectus sacramenti. Et hoc modo recta fides ex necessitate requiritur ad baptismum, quia, sicut dicitur Rom. III, iustitia Dei est per fidem Iesu Christi.
2431
Alio modo requiritur aliquid ex necessitate ad baptismum, sine quo character baptismi imprimi non potest. Et sic recta fides baptizati non requiritur ex necessitate ad baptismum, sicut nec recta fides baptizantis, dummodo adsint cetera quae sunt de necessitate sacramenti. Non enim sacramentum perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis baptismum, sed per virtutem Dei. RA1 Ad primum ergo dicendum quod Dominus loquitur ibi de baptismo secundum quod perducit homines ad salutem secundum gratiam iustificantem, quod quidem sine recta fide esse non potest. Et ideo signanter dicit, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. RA2 Ad secundum dicendum quod ecclesia intendit homines baptizare ut emundentur a peccato, secundum illud Isaiae XXVII, hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Et ideo, quantum est de se, non intendit dare baptismum nisi habentibus rectam fidem, sine qua non est remissio peccatorum. Et propter hoc interrogat ad baptismum accedentes, an credant. Si tamen sine recta fide aliquis baptismum suscipiat extra ecclesiam, non percipit illud ad suam salutem. Unde Augustinus dicit, ecclesia Paradiso comparata indicat nobis posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem percipere vel tenere. RA3 Ad tertium dicendum quod etiam non habens rectam fidem circa alios articulos, potest habere rectam fidem circa sacramentum baptismi, et ita non impeditur quin possit habere intentionem suscipiendi sacramentum baptismi. Si tamen etiam circa hoc sacramentum non recte sentiat, sufficit ad perceptionem sacramenti generalis intentio qua intendit suscipere baptismum sicut Christus instituit, et sicut ecclesia tradit. RA4 Ad quartum dicendum quod, sicut sacramentum baptismi non est conferendum ei qui non vult ab aliis peccatis recedere, ita nec etiam ei qui non vult infidelitatem deserere. Uterque tamen suscipit sacramentum si ei conferatur, licet non ad salutem.
|a9 Articulus 9 AG1 Ad nonum sic proceditur. Videtur quod pueri non sint baptizandi. In eo enim qui baptizatur requiritur intentio suscipiendi sacramentum, ut supra dictum est. Huiusmodi autem intentionem non possunt pueri habere, cum non habeant usum liberi arbitrii. Ergo videtur quod non possint suscipere sacramentum baptismi. AG2 Praeterea, baptismus est fidei sacramentum, ut supra dictum est. Sed pueri non habent fidem, quae consistit in credentium voluntate, ut Augustinus dicit, super Ioan.. Nec etiam potest dici quod salventur in fide parentum, quia quandoque parentes sunt infideles, et sic magis per eorum infidelitatem damnarentur. Ergo videtur quod pueri non possint baptizari. AG3 Praeterea, I Pet. III dicitur quod homines salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Sed pueri neque conscientiam habent bonam vel malam, cum non habeant usum rationis, neque etiam convenienter ipsi interrogantur cum non intelligant. Ergo non debent pueri baptizari. SC Sed contra est quod dionysius dicit, ult. Cap. Eccl. Hier., divini nostri duces, scilicet apostoli, probaverunt infantes recipi ad baptismum. CO Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. V, si unius delicto mors regnavit per unum, scilicet per Adam, multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum, Iesum Christum. Pueri autem ex peccato Adae peccatum originale contrahunt, quod patet ex hoc quod sunt mortalitati subiecti, quae per peccatum primi hominis in omnes pertransiit, ut ibidem apostolus dicit. Unde multo magis pueri possunt per Christum gratiam suscipere, ut regnent in vita aeterna. Ipse autem Dominus dicit, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Unde necessarium fuit pueros baptizare, ut, sicut per Adam damnationem incurrerunt nascendo, ita per Christum salutem consequantur renascendo. Fuit etiam conveniens pueros baptizari ut a pueritia nutriti in his quae sunt christianae vitae, firmius in ea perseverent, iuxta illud Prov. XXII, adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
2432
Et hanc rationem assignat dionysius, ult. Cap. Eccl. Hier.. RA1 Ad primum ergo dicendum quod regeneratio spiritualis, quae fit per baptismum, quodammodo similis est nativitati carnali, quantum ad hoc quod, sicut pueri in maternis uteris constituti non per seipsos nutrimentum accipiunt, sed ex nutrimento matris sustentantur, ita etiam pueri non habentes usum rationis, quasi in utero matris ecclesiae constituti, non per seipsos, sed per actum ecclesiae salutem suscipiunt. Unde Augustinus dicit, in libro de peccatorum meritis et remiss., mater ecclesia os maternum parvulis praebet, ut sacris mysteriis imbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere ad iustitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem. Si autem propterea recte fideles vocantur quoniam fidem per verba gestantium quodammodo profitentur, cur etiam non poenitentes habeantur, cum per eorundem verba gestantium diabolo et huic saeculo abrenuntiare monstrentur? et eadem ratione possunt dici intendentes, non per actum propriae intentionis, cum ipsi quandoque contranitantur et plorent, sed per actum eorum a quibus offeruntur. RA2 Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus, scribens bonifacio, dicit, in ecclesia salvatoris parvuli per alios credunt, sicut ex aliis quae in baptismo remittuntur peccata traxerunt. Nec impeditur eorum salus si parentes sint infideles, quia, sicut Augustinus dicit, eidem bonifacio scribens, offeruntur parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum caritate ad communionem sancti spiritus adiunguntur. Infidelitas autem propriorum parentum, etiam si eos post baptismum Daemoniorum sacrificiis imbuere conentur, pueris non nocet. Quia, ut ibidem Augustinus dicit, puer semel generatus per aliorum voluntatem, deinceps non potest vinculo alienae iniquitatis obstringi, ubi nulla sua voluntate consentit, secundum illud, Ezech. XVIII, sicut anima patris mea est, et anima filii, anima quae peccaverit, ipsa morietur. Sed ideo ex Adam traxit quod sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separata vivens. Fides autem unius, immo totius ecclesiae, parvulo prodest per operationem spiritus sancti, qui unit ecclesiam et bona unius alteri communicat. RA3 Ad tertium dicendum quod, sicut puer, cum baptizatur, non per seipsum, sed per alios credit; ita non per seipsum, sed per alios interrogatur, et interrogati confitentur fidem ecclesiae in persona pueri, qui huic fidei aggregatur per fidei sacramentum. Conscientiam autem bonam consequitur puer etiam in seipso, non quidem actu, sed habitu, per gratiam iustificantem.
|a10 Articulus 10 AG1 Ad decimum sic proceditur. Videtur quod pueri Iudaeorum vel aliorum infidelium sint baptizandi, etiam invitis parentibus. Magis enim debet homini subveniri contra periculum mortis aeternae quam contra periculum mortis temporalis. Sed puero in periculo mortis temporalis existenti est subveniendum, etiam si parentes per malitiam contraniterentur. Ergo multo magis est subveniendum pueris infidelium filiis contra periculum mortis aeternae, etiam invitis parentibus. AG2 Praeterea, filii servorum sunt servi, et in potestate dominorum. Sed Iudaei sunt servi regum et principum, et quicumque etiam alii infideles. Ergo absque omni iniuria possunt principes Iudaeorum filios, vel aliorum servorum infidelium, facere baptizari. AG3 Praeterea, quilibet homo est magis Dei, a quo habet animam, quam patris carnalis, a quo habet corpus. Non est ergo iniustum si pueri infidelium filii parentibus carnalibus auferantur, et Deo per baptismum consecrentur. SC Sed contra est quod in decretis, dist. XLV, ex Concilio toletano, sic dicitur, de Iudaeis praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre, non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma iustitiae. CO Respondeo dicendum quod pueri infidelium filii aut habent usum rationis, aut non habent. Si autem habent, iam, quantum ad ea quae sunt iuris divini vel naturalis, incipiunt suae potestatis esse. Et ideo propria voluntate, invitis parentibus, possunt baptismum suscipere, sicut et matrimonium contrahere. Et ideo tales licite moneri possunt et induci ad suscipiendum baptismum. Si vero nondum habent usum liberi arbitrii, secundum ius naturale sunt sub
2433
cura parentum, quandiu ipsi sibi providere non possunt. Unde etiam et de pueris antiquorum dicitur quod salvabantur in fide parentum. Et ideo contra iustitiam naturalem esset si tales pueri, invitis parentibus, baptizarentur, sicut etiam si aliquis habens usum rationis baptizaretur invitus. Esset etiam periculosum taliter filios infidelium baptizare, quia de facili ad infidelitatem redirent, propter naturalem affectum ad parentes. Et ideo non habet hoc ecclesiae consuetudo, quod filii infidelium, invitis parentibus, baptizentur. RA1 Ad primum ergo dicendum quod a morte corporali non est aliquis eripiendus contra ordinem iuris civilis, puta, si aliquis a suo iudice condemnetur ad mortem, nullus debet eum violenter a morte eripere. Unde nec aliquis debet irrumpere ordinem iuris naturae, quo filius est sub cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae. RA2 Ad secundum dicendum quod Iudaei sunt servi principum servitute civili, quae non excludit ordinem iuris naturalis vel divini. RA3 Ad tertium dicendum quod homo ordinatur ad Deum per rationem, per quam Deum cognoscere potest. Unde puer, antequam usum rationis habeat, naturali ordine ordinatur in Deum per rationem parentum, quorum curae naturaliter subiacet, et secundum eorum dispositionem sunt circa ipsum divina agenda.
|a11 Articulus 11 AG1 Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in maternis uteris existentes possint baptizari. Efficacius est enim donum Christi ad salutem quam peccatum Adae ad damnationem, ut apostolus dicit, Rom. V. Sed pueri in maternis uteris existentes damnantur propter peccatum Adae. Ergo multo magis salvari possunt per donum Christi. Quod quidem fit per baptismum. Ergo pueri in maternis uteris existentes possunt baptizari. AG2 Praeterea, puer in utero matris existens aliquid matris esse videtur. Sed, baptizata matre, baptizatur quidquid est eius intra ipsam existens. Ergo videtur quod, baptizata matre, baptizetur puer in utero eius existens. AG3 Praeterea, mors aeterna peior est quam mors corporalis. Sed de duobus malis minus malum eligendum est. Si ergo puer in utero matris existens baptizari non potest, melius esset quod mater aperiretur et puer VI eductus baptizaretur, quam quod puer aeternaliter damnaretur, absque baptismo decedens. AG4 Praeterea, contingit quandoque quod aliqua pars pueri prius egreditur, sicut legitur Gen. XXXVIII quod, pariente thamar, in ipsa effusione infantium, unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens, iste egredietur prior. Illo vero manum retrahente, egressus est alter. Quandoque autem in tali casu imminet periculum mortis. Ergo videtur quod illa pars debeat baptizari, puero adhuc in materno utero existente. SC Sed contra est quod Augustinus, in epistola ad Dardanum, dicit, nemo renascitur nisi primo nascatur. Sed baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Non ergo debet aliquis baptizari priusquam ex utero nascatur. CO Respondeo dicendum quod de necessitate baptismi est quod corpus baptizandi aliquo modo aqua abluatur, cum baptismus sit quaedam ablutio, ut supra dictum est. Corpus autem infantis, antequam nascatur ex utero, non potest aliquo modo ablui aqua, nisi forte dicatur quod ablutio baptismalis qua corpus matris lavatur, ad filium in ventre existentem perveniat. Sed hoc non potest esse, tum quia anima pueri, ad cuius sanctificationem ordinatur baptismus, distincta est ab anima matris; tum quia corpus puerperii animati iam est formatum, et per consequens a corpore matris distinctum. Et ideo baptismus quo mater baptizatur, non redundat in prolem in utero existentem. Unde Augustinus dicit, contra Iulianum, si ad matris corpus id quod in ea concipitur pertinet, ita ut eius pars imputetur, non baptizaretur infans cuius mater baptizata est, aliquo mortis urgente periculo, cum gestaret in utero. Nunc vero, cum etiam ipse, scilicet infans, baptizetur, non utique ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat. Et ita relinquitur quod nullo modo existentes in maternis uteris baptizari possunt. RA1 Ad primum ergo dicendum quod pueri in maternis uteris existentes nondum prodierunt in lucem, ut cum aliis hominibus vitam ducant.
2434
Unde non possunt subiici actioni humanae, ut per eorum ministerium sacramenta recipiant ad salutem. Possunt tamen subiici operationi Dei, apud quem vivunt, ut quodam privilegio gratiae sanctificationem consequantur, sicut patet de sanctificatis in utero. RA2 Ad secundum dicendum quod membrum interius matris est aliquid eius per continuationem et unionem materialis partis ad totum. Puer autem in utero matris existens est aliquid eius per quandam colligationem corporum distinctorum. Unde non est similis ratio. RA3 Ad tertium dicendum quod non sunt facienda mala ut veniant bona, ut dicitur Rom. III. Et ideo non debet homo occidere matrem ut baptizet puerum. Si tamen mater mortua fuerit vivente puero in utero, aperiri debet, ut puer baptizetur. RA4 Ad quartum dicendum quod expectanda est totalis egressio pueri ex utero ad baptismum, nisi mors immineat. Si tamen primo caput egrediatur, in quo fundatur sensus, debet baptizari, periculo imminente, et non est postea rebaptizandus, si eum perfecte nasci contigerit. Et videtur idem faciendum quaecumque alia pars egrediatur, periculo imminente. Quia tamen in nulla partium exteriorum integritas ita consistit sicut in capite, videtur quibusdam quod, propter dubium, quacumque alia parte corporis abluta, puer post perfectam nativitatem sit baptizandus sub hac forma, si non es baptizatus, ego te baptizo, etc..
|a12 Articulus 12 AG1 Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod furiosi et amentes non debeant baptizari. Ad susceptionem enim baptismi requiritur intentio in eo qui baptizatur, ut supra dictum est. Sed furiosi et amentes, cum careant usu rationis, non possunt habere nisi inordinatam intentionem. Ergo non debent baptizari. AG2 Praeterea, homo bruta animalia superexcedit in hoc quod habet rationem. Sed furiosi et amentes non habent usum rationis, et quandoque etiam in eis non expectatur, sicut expectatur in pueris. Ergo videtur quod, sicut bruta animalia non baptizantur, ita etiam nec tales furiosi et amentes debeant baptizari. AG3 Praeterea, magis ligatus est usus rationis in furiosis vel amentibus quam in dormientibus. Sed baptismus non consuevit dari dormientibus. Ergo non debet dari amentibus et furiosis. SC Sed contra est quod Augustinus dicit, IV confess., de amico suo, qui, cum desperaretur, baptizatus est. Et tamen in ipso baptismus efficaciam habuit. Unde et carentibus usu rationis aliquando baptismus dari debet. CO Respondeo dicendum quod circa amentes et furiosos est distinguendum. Quidam enim sunt a nativitate tales, nulla habentes lucida intervalla, in quibus etiam nullus usus rationis apparet. Et de talibus, quantum ad baptismi susceptionem, videtur esse idem iudicium et de pueris, qui baptizantur in fide ecclesiae, ut supra dictum est. Alii vero sunt amentes qui ex sana mente quam habuerunt prius, in amentiam inciderunt. Et tales sunt iudicandi secundum voluntatem quam habuerunt dum sanae mentis existerent. Et ideo, si tunc apparuit in eis voluntas suscipiendi baptismum, debet exhiberi eis in furia vel amentia constitutis, etiam si tunc contradicant. Alioquin, si nulla voluntas suscipiendi baptismum in eis apparuit dum sanae mentis essent, non sunt baptizandi. Quidam vero sunt qui, etsi a nativitate fuerint furiosi et amentes, habent tamen aliqua lucida intervalla, in quibus recta ratione uti possunt. Unde, si tunc baptizari voluerint, baptizari possunt etiam in amentia constituti. Et debet eis sacramentum tunc conferri si periculum timeatur, alioquin melius est ut tempus expectetur in quo sint sanae mentis ad hoc quod devotius suscipiant sacramentum. Si autem tempore lucidi intervalli non appareat in eis voluntas baptismum suscipiendi, baptizari non debent in amentia constituti. Quidam vero sunt qui, etsi non omnino sanae mentis existant, in tantum tamen ratione utuntur quod possunt de sua salute cogitare, et intelligere sacramenti virtutem. Et de talibus idem est iudicium sicut de his qui sanae mentis existunt, qui baptizantur volentes, non inviti. RA1 Ad primum ergo dicendum quod amentes qui nunquam habuerunt nec habent usum rationis, baptizantur ex intentione ecclesiae, sicut ex ritu ecclesiae credunt et poenitent, sicut supra de pueris dictum est. Illi vero qui aliquo tempore habuerunt vel habent usum rationis, secundum propriam intentionem baptizantur, quam habent vel habuerunt tempore sanae mentis. RA2
2435
Ad secundum dicendum quod furiosi vel amentes carent usu rationis per accidens, scilicet propter aliquod impedimentum organi corporalis, non autem propter defectum animae rationalis, sicut bruta animalia. Unde non est de eis similis ratio. RA3 Ad tertium dicendum quod dormientes non sunt baptizandi nisi periculum mortis immineat. In quo casu baptizari debent si prius voluntas apparuit in eis suscipiendi baptismum, sicut et de amentibus dictum est, sicut Augustinus narrat, in IV libro confess., de amico suo, qui baptizatus est nesciens, propter periculum mortis.
|q69 Quaestio 69 |a0 Prologus
Deinde considerandum est de effectibus baptismi. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum per baptismum auferantur omnia peccata. Secundo, utrum per baptismum liberetur homo ab omni poena. Tertio, utrum baptismus auferat poenalitatem huius vitae. Quarto, utrum per baptismum conferantur homini gratiae et virtutes quinto, de effectibus virtutum qui per baptismum conferuntur. Sexto, utrum etiam parvuli in baptismo gratias et virtutes accipiant. Septimo, utrum per baptismum aperiatur baptizatis ianua regni caelestis. Octavo, utrum baptismus aequalem effectum habeat in omnibus baptizatis. Nono, utrum fictio impediat effectum baptismi. Decimo, utrum, recedente fictione, baptismus obtineat suum effectum.
|a1 Articulus 1 AG1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod per baptismum non tollantur omnia peccata. Baptismus enim est quaedam spiritualis regeneratio, quae contraponitur generationi carnali. Sed per generationem carnalem homo contrahit solum originale peccatum. Ergo per baptismum solvitur solum originale peccatum. AG2 Praeterea, poenitentia est sufficiens causa remissionis actualium peccatorum. Sed ante baptismum in adultis requiritur poenitentia, secundum illud Act. II, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Ergo baptismus nihil operatur circa remissionem peccatorum actualium. AG3 Praeterea, diversorum morborum diversae sunt medicinae, quia, sicut Hieronymus dicit, non sanat oculum quod sanat calcaneum. Sed peccatum originale, quod per baptismum tollitur, est aliud genus peccati a peccato actuali. Ergo non omnia peccata remittuntur per baptismum. SC Sed contra est quod dicitur Ezech. XXXVI, effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. CO Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et postea concludit, ita et vos existimate mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu Domino nostro. Ex quo patet quod per baptismum homo moritur vetustati peccati, et incipit vivere novitati gratiae. Omne autem peccatum pertinet ad pristinam vetustatem. Unde consequens est quod omne peccatum per baptismum tollatur. RA1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. V, peccatum Adae non tantum potest quantum donum Christi, quod in baptismo percipitur, nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Unde et Augustinus dicit, in libro de baptismo parvulorum, quod, generante carne, tantummodo trahitur peccatum originale, regenerante autem spiritu, non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum. RA2 Ad secundum dicendum quod nullius peccati remissio fieri potest nisi per virtutem passionis Christi, unde et apostolus dicit, Heb. IX, quod sine sanguinis effusione non fit remissio. Unde motus voluntatis humanae non sufficeret ad remissionem culpae, nisi adesset fides passionis Christi et propositum participandi ipsam, vel suscipiendo baptismum, vel subiiciendo se clavibus ecclesiae. Et ideo, quando aliquis adultus poenitens ad baptismum accedit, consequitur quidem remissionem omnium peccatorum ex proposito baptismi, perfectius autem ex reali susceptione baptismi. RA3
2436
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de particularibus medicinis. Baptismus autem operatur in virtute passionis Christi, quae est universalis medicina omnium peccatorum, et per baptismum omnia peccata solvuntur.
|a2 Articulus 2 AG1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per baptismum non liberetur homo ab omni reatu peccati. Dicit enim apostolus, Rom. XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Sed culpa non ordinatur nisi per poenam, ut Augustinus dicit. Ergo per baptismum non tollitur reatus poenae praecedentium peccatorum. AG2 Praeterea, effectus sacramenti aliquam similitudinem habet cum ipso sacramento, quia sacramenta novae legis efficiunt quod figurant, ut supra dictum est. Sed ablutio baptismalis habet quidem aliquam similitudinem cum ablutione maculae, nullam autem similitudinem habere videtur cum subtractione reatus poenae. Non ergo per baptismum tollitur reatus poenae. AG3 Praeterea, sublato reatu poenae, aliquis non remanet dignus poena, et ita iniustum esset eum puniri. Si igitur per baptismum tollitur reatus poenae, iniustum esset post baptismum suspendere latronem, qui antea homicidium commisit. Et ita per baptismum tolleretur rigor humanae disciplinae, quod est inconveniens. Non ergo per baptismum tollitur reatus poenae. SC Sed contra est quod Ambrosius dicit, super illud Rom. XI, sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio, gratia, inquit, Dei in baptismo omnia gratis condonat. CO Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, per baptismum aliquis incorporatur passioni et morti Christi, secundum illud Rom. VI, si mortui sumus cum Christo, credimus quia etiam simul vivemus cum Christo. Ex quo patet quod omni baptizato communicatur passio Christi ad remedium ac si ipse passus et mortuus esset. Passio autem Christi, sicut supra dictum est, est sufficiens satisfactio pro omnibus peccatis omnium hominum. Et ideo ille qui baptizatur liberatur a reatu omnis poenae sibi debitae pro peccatis, ac si ipse sufficienter satisfecisset pro omnibus peccatis suis. RA1 Ad primum ergo dicendum quod, quia poena passionis Christi communicatur baptizato, inquantum fit membrum Christi, ac si ipse poenam illam sustinuisset, eius peccata remanent ordinata per poenam passionis Christi. RA2 Ad secundum dicendum quod aqua non solum abluit, sed etiam refrigerat. Et ita suo refrigerio significat subtractionem reatus poenae, sicut sua ablutione significat emundationem a culpa. RA3 Ad tertium dicendum quod in poenis quae iudicio humano inferuntur, non solum attenditur qua poena sit homo dignus quoad Deum, sed etiam in quo sit obligatus quoad homines, qui sunt laesi et scandalizati per peccatum alicuius. Et ideo, licet homicida per baptismum liberetur a reatu poenae quoad Deum, remanet tamen adhuc obligatus quoad homines, quos iustum est aedificari de poena, sicut sunt scandalizati de culpa. Pie tamen talibus princeps posset poenam indulgere.
|a3 Articulus 3 AG1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per baptismum debeant auferri poenalitates praesentis vitae. Ut enim apostolus dicit, Rom. V, donum Christi potentius est quam peccatum Adae. Sed per peccatum Adae, ut ibidem apostolus dicit, mors in hunc mundum intravit, et per consequens omnes aliae poenalitates praesentis vitae. Ergo multo magis per donum Christi, quod in baptismo percipitur, homo a poenalitatibus praesentis vitae debet liberari. AG2 Praeterea, baptismus aufert et culpam originalem et actualem, sicut supra dictum est. Sic autem aufert actualem culpam quod liberat ab omni reatu poenae consequentis actualem culpam. Ergo etiam liberat a poenalitatibus praesentis vitae, quae sunt poena originalis peccati. AG3 Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed causa harum poenalitatum est peccatum originale, quod tollitur per baptismum. Ergo non debent huiusmodi poenalitates remanere. SC
2437
Sed contra est quod, super illud Rom. VI, destruatur corpus peccati, dicit Glossa, per baptismum id agitur ut vetus homo crucifigatur et corpus peccati destruatur, non ita ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo quae inerat nato. Ergo pari ratione nec aliae poenalitates per baptismum tolluntur. CO Respondeo dicendum quod baptismus habet virtutem auferendi poenalitates praesentis vitae, non tamen eas aufert in praesenti vita, sed eius virtute auferentur a iustis in resurrectione, quando mortale hoc induet immortalitatem, ut dicitur I Cor. XV. Et hoc rationabiliter. Primo quidem, quia per baptismum homo incorporatur Christo et efficitur membrum eius, ut supra dictum est. Et ideo conveniens est ut id agatur in membro incorporato quod est actum in capite. Christus autem a principio suae conceptionis fuit plenus gratia et veritate, habuit tamen corpus passibile, quod per passionem et mortem est ad vitam gloriosam resuscitatum. Unde et christianus in baptismo gratiam consequitur quantum ad animam, habet tamen corpus passibile, in quo pro Christo possit pati; sed tandem resuscitabitur ad impassibilem vitam. Unde apostolus dicit, Rom. VIII, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum eius in nobis. Et infra eodem, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. Secundo, hoc est conveniens propter spirituale exercitium, ut videlicet contra concupiscentiam et alias passibilitates pugnans homo victoriae coronam acciperet. Unde super illud Rom. VI, ut destruatur corpus peccati, dicit Glossa, si post baptismum vixerit homo in carne, habet concupiscentiam cum qua pugnet, eamque, adiuvante Deo, superet. In cuius figura dicitur iudic. III, hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israelem, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi. Tertio, hoc fuit conveniens ne homines ad baptismum accederent propter impassibilitatem praesentis vitae, et non propter gloriam vitae aeternae. Unde et apostolus dicit, I Cor. XV, si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. RA1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa dicit, Rom. VI, super illud, ut ultra non serviamus peccato, sicut aliquis capiens hostem atrocissimum non statim interficit eum, sed patitur eum cum dedecore et dolore aliquantulum vivere; ita et Christus prius poenam alligavit, in futuro autem perimet. RA2 Ad secundum dicendum quod, sicut ibidem dicit Glossa, duplex est poena peccati, gehennalis et temporalis. Gehennalem prorsus delevit Christus, ut eam non sentiant baptizati et vere poenitentes. Temporalem vero nondum penitus tulit, manet enim fames sitis et mors. Sed regnum et dominium eius deiecit, ut scilicet haec homo non timeat, et tandem in novissimo eam penitus exterminabit. RA3 Ad tertium dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, peccatum originale hoc modo processit quod primo persona infecit naturam, postmodum vero natura infecit personam. Christus vero converso ordine prius reparat id quod personae est, postmodum simul in omnibus reparabit id quod naturae est. Et ideo culpam originalis peccati, et etiam poenam carentiae visionis divinae, quae respiciunt personam, statim per baptismum tollit ab homine. Sed poenalitates praesentis vitae, sicut mors, fames, sitis et alia huiusmodi, respiciunt naturam, ex cuius principiis causantur, prout est destituta originali iustitia. Et ideo isti defectus non tollentur nisi in ultima reparatione naturae per resurrectionem gloriosam.
|a4 Articulus 4 AG1 Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per baptismum non conferantur homini gratia et virtutes. Quia, sicut supra dictum est, sacramenta novae legis efficiunt quod figurant. Sed per ablutionem baptismi significatur emundatio animae a culpa, non autem informatio animae per gratiam et virtutes. Videtur igitur quod per baptismum non conferantur homini gratia et virtutes. AG2 Praeterea, illud quod iam aliquis adeptus est, non indiget iterum suscipere. Sed aliqui accedunt ad baptismum iam habentes gratiam et virtutes; sicut Act. X legitur, vir quidam erat in caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur italica, religiosus et timens Deum; qui tamen postea a Petro baptizatus est. Non ergo per baptismum conferuntur gratia et virtutes. AG3 Praeterea, virtus est habitus, ad cuius rationem pertinet quod sit qualitas difficile mobilis, per quam aliquis faciliter et delectabiliter operetur. Sed post baptismum remanet in hominibus pronitas ad malum, per quod tollitur virtus; et consequitur difficultatem quis ad bonum, quod est actus virtutis.
2438
Ergo per baptismum non consequitur homo gratiam et virtutes. SC Sed contra est quod, ad Tit. III, dicit apostolus, salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, idest per baptismum, et renovationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, idest ad remissionem peccatorum et copiam virtutum, ut Glossa ibidem exponit. Sic ergo in baptismo datur gratia spiritus sancti et copia virtutum. CO Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de baptismo parvulorum, ad hoc baptismus valet, ut baptizati Christo incorporentur ut membra eius. A capite autem Christo in omnia membra eius gratiae et virtutis plenitudo derivatur, secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius nos omnes accepimus. Unde manifestum est quod per baptismum aliquis consequitur gratiam et virtutes. RA1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut aqua baptismi per suam ablutionem significat emundationem culpae, et per suum refrigerium significat liberationem a poena, ita per naturalem claritatem significat splendorem gratiae et virtutum. RA2 Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, remissionem peccatorum aliquis consequitur ante baptismum secundum quod habet baptismum in voto, vel explicite vel implicite et tamen, cum realiter suscipit baptismum, fit plenior remissio, quantum ad liberationem a tota poena. Ita etiam ante baptismum Cornelius et alii similes consequuntur gratiam et virtutes per fidem Christi et desiderium baptismi, implicite vel explicite, postmodum tamen in baptismo maiorem copiam gratiae et virtutum consequuntur. Unde super illud Psalmi, super aquam refectionis educavit me, dicit Glossa, per augmentum virtutis et bonae operationis educavit in baptismo. RA3 Ad tertium dicendum quod difficultas ad bonum et pronitas ad malum inveniuntur in baptizatis, non propter defectum habitus virtutum, sed propter concupiscentiam, quae non tollitur in baptismo. Sicut tamen per baptismum diminuitur concupiscentia, ut non dominetur, ita etiam diminuitur utrumque istorum, ne homo ab his superetur.
|a5 Articulus 5 AG1 Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter attribuantur baptismo pro effectibus quidam actus virtutum, scilicet, incorporatio ad Christum, illuminatio, fecundatio. Non enim baptismus datur adulto nisi fideli, secundum illud Marc. Ult., qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed per fidem aliquis incorporatur Christo, secundum illud Ephes. III, habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ergo nullus baptizatur nisi iam Christo incorporatus. Non ergo est effectus baptismi incorporari Christo. AG2 Praeterea, illuminatio fit per doctrinam, secundum illud Ephes. III mihi omnium minimo data est gratia haec, illuminare omnes, etc.. Sed doctrina praecedit baptismum in catechismo. Non ergo est effectus baptismi. AG3 Praeterea, fecunditas pertinet ad generationem activam. Sed per baptismum aliquis regeneratur spiritualiter. Ergo fecunditas non est effectus baptismi. SC Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de baptismo parvulorum, quod ad hoc valet baptismus ut baptizati Christo incorporentur. Dionysius etiam, II cap. Eccl. Hier., illuminationem attribuit baptismo. Et super illud Psalmi, super aquam refectionis educavit, dicit Glossa quod anima peccatorum, ariditate sterilis, fecundatur per baptismum. CO Respondeo dicendum quod per baptismum aliquis regeneratur in spiritualem vitam, quae est propria fidelium Christi, sicut apostolus dicit, Galat. II, quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Vita autem non est nisi membrorum capiti unitorum, a quo sensum et motum suscipiunt. Et ideo necesse est quod per baptismum aliquis incorporetur Christo quasi membrum ipsius. Sicut autem a capite naturali derivatur ad membra sensus et motus, ita a capite spirituali, quod est Christus, derivatur ad membra eius sensus spiritualis, qui consistit in cognitione veritatis, et motus spiritualis, qui est per gratiae instinctum. Unde Ioan. I dicitur, vidimus eum plenum gratiae et veritatis, et de plenitudine eius omnes accepimus.
2439
Et ideo consequens est quod baptizati illuminentur a Christo circa cognitionem veritatis, et fecundentur ab eo fecunditate bonorum operum per gratiae infusionem. RA1 Ad primum ergo dicendum quod adulti prius credentes in Christum sunt ei incorporati mentaliter. Sed postmodum, cum baptizantur, incorporantur ei quodammodo corporaliter, scilicet per visibile sacramentum, sine cuius proposito nec mentaliter incorporari potuissent. RA2 Ad secundum dicendum quod doctor illuminat exterius per ministerium catechizando, sed Deus illuminat interius baptizatos, praeparans corda eorum ad recipiendam doctrinam veritatis, secundum illud Ioan. VI, scriptum est in prophetis, erunt omnes docibiles Dei. RA3 Ad tertium dicendum quod effectus baptismi ponitur fecunditas qua aliquis producit bona opera, non autem fecunditas qua aliquis generat alios in Christo, sicut apostolus dicit, I Cor. IV, in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
|a6 Articulus 6 AG1 Ad sextum sic proceditur. Videtur quod pueri in baptismo non consequantur gratiam et virtutes. Gratia enim et virtutes non habentur sine fide et caritate. Sed fides, ut Augustinus dicit, consistit in credentium voluntate, et similiter etiam caritas consistit in diligentium voluntate, cuius usum pueri non habent, et sic non habent fidem et caritatem. Ergo pueri in baptismo non recipiunt gratiam et virtutes. AG2 Praeterea, super illud Ioan. XIV, maiora horum faciet, dicit Augustinus quod ut ex impio iustus fiat, in illo, sed non sine illo Christus operatur. Sed puer, cum non habeat usum liberi arbitrii, non cooperatur Christo ad suam iustificationem, immo quandoque pro posse renititur. Ergo non iustificatur per gratiam et virtutes. AG3 Praeterea, Rom. IV dicitur, ei qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, reputabitur fides eius ad iustitiam, secundum propositum gratiae Dei. Sed puer non est credens in eum qui iustificat impium. Ergo non consequitur gratiam iustificantem neque virtutes. AG4 Praeterea, quod ex carnali intentione agitur, non videtur habere spiritualem effectum. Sed quandoque pueri ad baptismum deferuntur carnali intentione, ut scilicet corporaliter sanentur. Non ergo consequuntur spiritualem effectum gratiae et virtutum. SC Sed contra est quod Augustinus dicit, in enchirid., parvuli renascendo moriuntur illi peccato quod nascendo contraxerunt, et per hoc ad illos etiam pertinet quod dicitur, consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem, (subditur autem) ut, quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam patris ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sed novitas vitae est per gratiam et virtutes. Ergo pueri consequuntur in baptismo gratiam et virtutes. CO Respondeo dicendum quod quidam antiqui posuerunt quod pueris in baptismo non dantur gratia et virtutes, sed imprimitur eis character Christi, cuius virtute, cum ad perfectam aetatem venerint, consequuntur gratiam et virtutes. Sed hoc patet esse falsum dupliciter. Primo quidem, quia pueri, sicut et adulti, in baptismo efficiuntur membra Christi. Unde necesse est quod a capite recipiant influxum gratiae et virtutis. Secundo, quia secundum hoc pueri decedentes post baptismum non pervenirent ad vitam aeternam, quia, ut dicitur Rom. VI, gratia Dei est vita aeterna. Et ita nihil profuisset eis ad salutem baptizatos fuisse. Causa autem erroris fuit quia nescierunt distinguere inter habitum et actum. Et sic, videntes pueros inhabiles ad actus virtutum, crediderunt eos post baptismum nullatenus virtutem habere. Sed ista impotentia operandi non accidit pueris ex defectu habituum, sed ex impedimento corporali, sicut etiam dormientes, quamvis habeant habitus virtutum, impediuntur tamen ab actibus propter somnum. RA1
2440
Ad primum ergo dicendum quod fides et caritas consistunt in voluntate hominum, ita tamen quod habitus harum et aliarum virtutum requirunt potentiam voluntatis, quae est in pueris; sed actus virtutum requirunt actum voluntatis, qui non est in pueris. Et hoc modo Augustinus dicit, in libro de baptismo parvulorum, quod parvulum, etsi nondum illa fides quae in credentium voluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum, quod scilicet causat habitum fidei, fidelem facit. RA2 Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de caritate, nemo ex aqua et spiritu sancto renascitur nisi volens. Quod non de parvulis, sed de adultis intelligendum est. Et similiter de adultis intelligendum est quod homo a Christo sine ipso non iustificatur. Quod autem parvuli baptizandi, prout viribus possunt, reluctantur, non eis imputatur, quia in tantum nesciunt quid faciunt, ut nec facere videantur, ut Augustinus dicit, in libro de praesentia Dei ad Dardanum. RA3 Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, parvulis mater ecclesia aliorum pedes accommodat ut veniant, aliorum cor ut credant, aliorum linguam ut fateantur. Et ita pueri credunt, non per actum proprium, sed per fidem ecclesiae, quae eis communicatur. Et huius fidei virtute conferuntur eis gratia et virtutes. RA4 Ad quartum dicendum quod carnalis intentio deferentium pueros ad baptismum nihil eis nocet, sicut nec culpa unius nocet alteri, nisi consentiat. Unde Augustinus dicit, in epistola ad bonifacium, non illud te moveat quod quidam non ea fide ad baptismum percipiendum parvulos ferunt ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed hoc eos putant remedio corporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur.
|a7 Articulus 7 AG1 Ad septimum sic proceditur. Videtur quod effectus baptismi non sit apertio ianuae regni caelestis. Illud enim quod est apertum, non indiget apertione. Sed ianua regni caelestis est aperta per passionem Christi, unde Apoc. IV dicitur, post haec vidi Ostium magnum apertum in caelo. Non est ergo effectus baptismi apertio ianuae regni caelestis. AG2 Praeterea, baptismus omni tempore ex quo institutus fuit, habet suum effectum. Sed quidam baptizati sunt baptismo Christi ante eius passionem, ut habetur Ioan. III, quibus, si tunc decessissent, introitus regni caelestis non patebat, in quod nullus ante Christum introivit, secundum illud Mich. II, ascendit pandens iter ante eos. Non est ergo effectus baptismi apertio ianuae regni caelestis. AG3 Praeterea, baptizati adhuc sunt obnoxii morti et aliis poenalitatibus vitae praesentis, ut supra dictum est. Sed nulli est apertus aditus regni caelestis quandiu est obnoxius poenae, sicut patet de illis qui sunt in Purgatorio. Non ergo est effectus baptismi apertio ianuae regni caelestis. SC Sed contra est quod super illud Luc. III, apertum est caelum, dicit Glossa bedae, virtus hic baptismatis ostenditur, de quo quisque cum egreditur, ei regni caelestis ianua aperitur. CO Respondeo dicendum quod aperire ianuam regni caelestis est amovere impedimentum quo aliquis impeditur regnum caeleste intrare. Hoc autem impedimentum est culpa et reatus poenae. Ostensum est autem supra quod per baptismum totaliter omnis culpa et etiam omnis reatus poenae tollitur. Unde consequens est quod effectus baptismi sit apertio regni caelestis. RA1 Ad primum ergo dicendum quod baptismus intantum aperit baptizato ianuam regni caelestis, inquantum incorporat eum passioni Christi, virtutem eius homini applicando. RA2 Ad secundum dicendum quod, quando passio Christi nondum erat realiter perfecta sed solum in fide credentium, baptismus proportionaliter causabat ianuae apertionem, non quidem in re, sed in spe. Baptizati enim tunc decedentes ex certa spe introitum regni caelestis expectabant. RA3 Ad tertium dicendum quod baptizatus non est obnoxius morti et poenalitatibus vitae praesentis propter reatum personae, sed propter statum naturae. Et ideo propter hoc non impeditur ab introitu regni caelestis, quando anima separatur a corpore per mortem, quasi iam persoluto eo quod naturae debebatur.
2441
|a8 Articulus 8 AG1 Ad octavum sic proceditur. Videtur quod baptismus non habeat in omnibus aequalem effectum. Effectus enim baptismi est remotio culpae. Sed in quibusdam plura peccata tollit quam in aliis, nam in pueris tollit solum peccatum originale; in adultis autem etiam actualia, in quibusdam plura, in quibusdam vero pauciora. Non ergo aequalem effectum habet baptismus in omnibus. AG2 Praeterea, per baptismum conferuntur homini gratia et virtutes. Sed quidam post baptismum videntur habere maiorem gratiam et perfectiorem virtutem quam alii baptizati. Non ergo baptismus habet aequalem effectum in omnibus. AG3 Praeterea, natura perficitur per gratiam sicut materia per formam. Sed forma recipitur in materia secundum eius capacitatem. Cum ergo in quibusdam baptizatis, etiam pueris, sit maior capacitas naturalium quam in aliis, videtur quod quidam maiorem gratiam consequantur quam alii. AG4 Praeterea, quidam in baptismo consequuntur non solum spiritualem salutem, sed etiam corporalem, sicut patet de Constantino, qui in baptismo mundatus est a lepra. Non autem omnes infirmi corporalem salutem consequuntur in baptismo. Ergo non habet aequalem effectum in omnibus. SC Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum baptisma. Uniformis autem causae est uniformis effectus. Ergo baptismus habet aequalem effectum in omnibus. CO Respondeo dicendum quod duplex est effectus baptismi, unus per se, et alius per accidens. Per se quidem effectus baptismi est id ad quod baptismus est institutus, scilicet ad generandum homines in spiritualem vitam. Unde, quia omnes pueri aequaliter se habent ad baptismum, quia non in fide propria, sed in fide ecclesiae baptizantur, omnes aequalem effectum percipiunt in baptismo. Adulti vero, qui per propriam fidem ad baptismum accedunt, non aequaliter se habent ad baptismum, quidam enim cum maiori, quidam cum minori devotione ad baptismum accedunt. Et ideo quidam plus, quidam minus de gratia novitatis accipiunt, sicut etiam ab eodem igne accipit plus caloris qui plus ei appropinquat, licet ignis, quantum est de se, aequaliter ad omnes suum calorem effundat. Effectus autem baptismi per accidens est ad quem baptismus non est ordinatus, sed divina virtus hoc in baptismo miraculose operatur, sicut super illud Rom. VI, ut ultra non serviamus peccato, dicit Glossa, non hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili creatoris, ut lex peccati, quae est in membris, prorsus extinguatur. Et tales effectus non aequaliter suscipiuntur ab omnibus baptizatis, etiam si cum aequali devotione accedant, sed dispensantur huiusmodi effectus secundum ordinem providentiae divinae. RA1 Ad primum ergo dicendum quod minima gratia baptismalis sufficiens est ad delendum cuncta peccata. Unde hoc non est propter maiorem efficaciam baptismi quod in quibusdam plura, in quibusdam pauciora peccata solvit, sed propter conditionem subiecti, quia in quolibet solvit quodcumque invenerit. RA2 Ad secundum dicendum quod hoc quod in baptizatis maior vel minor gratia apparet, potest dupliciter contingere. Uno modo, quia unus in baptismo percipit maiorem gratiam quam alius propter maiorem devotionem, ut dictum est. Alio modo quia, etiam si aequalem gratiam percipiant, non aequaliter ea utuntur, sed unus studiosius in ea proficit, alius per negligentiam gratiae Dei deest. RA3 Ad tertium dicendum quod diversa capacitas in hominibus non est ex diversitate mentis, quae per baptismum renovatur, cum omnes homines, eiusdem speciei existentes, in forma conveniant, sed ex diversa dispositione corporum. Secus autem est in Angelis, qui differunt specie. Et ideo Angelis dantur dona gratuita secundum diversam capacitatem naturalium, non autem hominibus. RA4 Ad quartum dicendum quod sanitas corporalis non est per se effectus baptismi, sed est quoddam miraculosum opus providentiae divinae.
|a9 Articulus 9 AG1
2442
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod fictio non impediat effectum baptismi. Dicit enim apostolus, Galat. III, quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Sed omnes qui baptismum Christi suscipiunt, baptizantur in Christo. Ergo omnes induunt Christum. Quod est percipere baptismi effectum. Et ita fictio non impedit baptismi effectum. AG2 Praeterea, in baptismo operatur virtus divina, quae potest voluntatem hominis mutare in bonum. Sed effectus causae agentis non potest impediri per id quod ab illa causa potest auferri. Ergo fictio non potest impedire baptismi effectum. AG3 Praeterea, baptismi effectus est gratia, cui peccatum opponitur. Sed multa sunt alia peccata graviora quam fictio, de quibus non dicitur quod effectum baptismi impediant. Ergo neque fictio impedit effectum baptismi. SC Sed contra est quod dicitur Sap. I, spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Sed effectus baptismi est a spiritu sancto. Ergo fictio impedit effectum baptismi. CO Respondeo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, Deus non cogit hominem ad iustitiam. Et ideo ad hoc quod aliquis iustificetur per baptismum, requiritur quod voluntas hominis amplectatur et baptismum et baptismi effectum. Dicitur autem aliquis fictus per hoc quod voluntas eius contradicit vel baptismo, vel eius effectui. Nam secundum Augustinum, quatuor modis dicitur aliquis fictus, uno modo, ille qui non credit, cum tamen baptismus sit fidei sacramentum; alio modo, per hoc quod contemnit ipsum sacramentum; tertio modo, per hoc quod aliter celebrat sacramentum, non servans ritum ecclesiae; quarto, per hoc quod aliquis indevote accedit. Unde manifestum est quod fictio impedit effectum baptismi. RA1 Ad primum ergo dicendum quod baptizari in Christo potest intelligi dupliciter. Uno modo, in Christo, idest, in Christi conformitate. Et sic quicumque baptizantur in Christo conformati ei per fidem et caritatem, induunt Christum per gratiam. Alio modo dicuntur aliqui baptizari in Christo, inquantum accipiunt Christi sacramentum. Et sic omnes induunt Christum per configurationem characteris, non autem per conformitatem gratiae. RA2 Ad secundum dicendum quod, quando Deus voluntatem hominis de malo in bonum mutat, tunc homo non accedit fictus. Sed non semper hoc Deus facit. Nec ad hoc sacramentum ordinatur, ut de ficto fiat aliquis non fictus, sed ut non fictus aliquis accedens iustificetur. RA3 Ad tertium dicendum quod fictus dicitur aliquis ex eo quod demonstrat se aliquid velle quod non vult. Quicumque autem accedit ad baptismum, ex hoc ipso ostendit se rectam fidem Christi habere, et hoc sacramentum venerari, et velle se ecclesiae conformare, et velle a peccato recedere. Unde cuicumque peccato vult homo inhaerere, si ad baptismum accedit, fictus accedit, quod est indevote accedere. Sed hoc intelligendum est de peccato mortali, quod gratiae contrariatur, non autem de peccato veniali. Unde fictio hic quodammodo includit omne peccatum.
|a10 Articulus 10 AG1 Ad decimum sic proceditur. Videtur quod, fictione recedente, baptismus suum effectum non consequatur. Opus enim mortuum, quod est sine caritate, non potest unquam vivificari. Sed ille qui fictus accedit ad baptismum, recipit sacramentum sine caritate. Ergo nunquam potest vivificari hoc modo ut gratiam conferat. AG2 Praeterea, fictio videtur esse fortior quam baptismus, cum impediat eius effectum. Sed fortius non tollitur a debiliori. Ergo peccatum fictionis non potest tolli per baptismum fictione impeditum. Et sic baptismus non consequetur suum effectum, qui est remissio omnium peccatorum. AG3 Praeterea, contingit quod aliquis ficte accedit ad baptismum, et post baptismum multa peccata committit. Quae tamen per baptismum non tollentur, quia baptismus tollit peccata praeterita, non futura. Ergo baptismus talis nunquam consequetur suum effectum, qui est remissio omnium peccatorum. SC
2443
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de baptismo, tunc valere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit, quae, corde in malitia vel sacrilegio perseverante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri. CO Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Cum autem aliquid generatur, simul cum forma recipit effectum formae, nisi sit aliquid impediens; quo remoto, forma rei generatae perficit suum effectum, sicut simul cum corpus grave generatur, movetur deorsum, nisi sit aliquid prohibens; quo remoto, statim incipit moveri deorsum. Et similiter quando aliquis baptizatur, accipit characterem, quasi formam, et consequitur proprium effectum, qui est gratia remittens omnia peccata. Impeditur autem quandoque per fictionem. Unde oportet quod, ea remota per poenitentiam, baptismus statim consequatur suum effectum. RA1 Ad primum ergo dicendum quod sacramentum baptismi est opus Dei, et non hominis. Et ideo non est mortuum in ficto, qui sine caritate baptizatur. RA2 Ad secundum dicendum quod fictio non removetur per baptismum, sed per poenitentiam, qua remota, baptismus aufert omnem culpam et reatum omnium peccatorum praecedentium baptismum, et etiam simul existentium cum baptismo. Unde Augustinus dicit, in libro de baptismo, solvitur hesternus dies, et quidquid superest solvitur, et ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. Deinceps autem continuo reus esse incipit. Et sic ad effectum baptismi consequendum concurrit baptismus et poenitentia, sed baptismus sicut causa per se agens; poenitentia sicut causa per accidens, idest removens prohibens. RA3 Ad tertium dicendum quod effectus baptismi non est tollere peccata futura, sed praesentia vel praeterita. Et ideo, recedente fictione, peccata sequentia remittuntur quidem, sed per poenitentiam, non per baptismum. Unde non remittuntur quantum ad totum reatum, sicut peccata praecedentia baptismum.
|q70 Quaestio 70 |a0 Prologus
Deinde considerandum est de praeparatoriis ab baptismum. Et primo quidem, de praeparatorio quod praecessit baptismum, scilicet de circumcisione; secundo, de praeparatoriis quae currunt simul cum baptismo, scilicet de catechismo et exorcismo. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum circumcisio fuerit praeparatoria et figurativa baptismi. Secundo, de institutione ipsius. Tertio, de ritu eius. Quarto, de effectu ipsius.
|a1 Articulus 1 AG1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod circumcisio non fuerit praeparatoria et figurativa baptismi. Omnis enim figura habet aliquam similitudinem cum suo figurato. Sed circumcisio nullam habet similitudinem cum baptismo. Ergo videtur quod non fuerit praeparativa et figurativa baptismi. AG2 Praeterea, apostolus dicit, I Cor. X, de antiquis patribus loquens, quod omnes in nube et in mari baptizati sunt, non autem dicit quod in circumcisione baptizati sint. Ergo protectio columnae nubis, et transitus maris rubri, magis fuerunt praeparatoria ad baptismum et figurativa ipsius quam circumcisio. AG3 Praeterea, supra dictum est quod baptismus ioannis fuit praeparatorius ad baptismum Christi. Si ergo circumcisio fuit praeparatoria et figurativa baptismi Christi, videtur quod baptismus ioannis fuit superfluus. Quod est inconveniens. Non ergo circumcisio fuit praeparatoria et figurativa baptismi. SC Sed contra est quod apostolus dicit, Coloss. II, circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed circumcisione Iesu Christi, consepulti ei in baptismo. CO Respondeo dicendum quod baptismus dicitur sacramentum fidei, inquantum scilicet in baptismo fit quaedam fidei professio, et per baptismum aggregatur homo congregationi fidelium. Eadem autem est fides nostra et antiquorum patrum, secundum illud apostoli, II Cor. IV, habentes eundem spiritum fidei credimus.
2444
Circumcisio autem erat quaedam protestatio fidei, unde et per circumcisionem antiqui congregabantur collegio fidelium. Unde manifestum est quod circumcisio fuerit praeparatoria ad baptismum et praefigurativa ipsius, secundum quod antiquis patribus omnia in figura futuri contingebant, ut dicitur I Cor. X, sicut et fides eorum erat de futuro. RA1 Ad primum ergo dicendum quod circumcisio habebat similitudinem cum baptismo quantum ad spiritualem effectum baptismi. Nam sicut per circumcisionem auferebatur quaedam carnalis pellicula, ita per baptismum homo exspoliatur a carnali conversatione. RA2 Ad secundum dicendum quod protectio columnae nubis, et transitus maris rubri, fuerunt quidem figurae nostri baptismi, quo renascimur ex aqua, significata per mare rubrum, et spiritu sancto, significato per columnam nubis, non tamen per haec fiebat aliqua professio fidei, sicut per circumcisionem. Et ideo praedicta duo erant tantum figurae, et non sacramenta. Circumcisio autem erat sacramentum, et praeparatorium ad baptismum, minus tamen expresse figurans baptismum, quantum ad exteriora, quam praedicta. Et ideo apostolus potius fecit mentionem de praedictis quam de circumcisione. RA3 Ad tertium dicendum quod baptismus ioannis fuit praeparatorius ad baptismum Christi quantum ad exercitium actus. Sed circumcisio quantum ad professionem fidei, quae requiritur in baptismo, sicut dictum est.
|a2 Articulus 2 AG1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumcisio fuerit inconvenienter instituta. Sicut enim dictum est, in circumcisione fiebat quaedam professio fidei. Sed a peccato primi hominis nullus unquam salvari potuit nisi per fidem passionis Christi, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Ergo statim post peccatum primi hominis circumcisio institui debuit, et non tempore Abrahae. AG2 Praeterea, in circumcisione profitebatur homo observantiam veteris legis, sicut in baptismo profitetur observantiam novae legis, unde apostolus dicit, Galat. V, testificor omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. Sed legalis observantia non est tradita tempore Abrahae, sed magis tempore Moysi. Ergo inconvenienter instituta est circumcisio tempore Abrahae. AG3 Praeterea, circumcisio fuit figurativa et praeparativa baptismi. Sed baptismus exhibetur omnibus populis, secundum illud Matth. Ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos. Ergo circumcisio non debuit institui ut observanda tantum ab uno populo Iudaeorum, sed ab omnibus populis. AG4 Praeterea, carnalis circumcisio debet respondere spirituali sicut figura figurato. Sed spiritualis circumcisio, quae fit per Christum, indifferenter convenit utrique sexui, quia in Christo Iesu non est masculus neque femina, ut dicitur Coloss. III. Ergo inconvenienter est circumcisio instituta, quae competit solum maribus. SC Sed contra est quod, sicut legitur Gen. XVII, circumcisio est instituta a Deo, cuius perfecta sunt opera. CO Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumcisio erat praeparatoria ad baptismum inquantum erat quaedam professio fidei Christi, quam et nos in baptismo profitemur. Inter antiquos autem patres, primus Abraham promissionem accepit de Christo nascituro, cum dictum est ei, Gen. XXII, in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae. Et ipse etiam primus se a societate infidelium segregavit, secundum mandatum Domini dicentis sibi, egredere de terra tua et de cognatione tua. Et ideo convenienter circumcisio fuit instituta in Abraham. RA1 Ad primum ergo dicendum quod immediate post peccatum primi parentis, propter doctrinam ipsius Adae, qui plene instructus fuerat de divinis, adhuc fides et ratio naturalis vigebat in homine in tantum quod non oportebat determinari hominibus aliqua signa fidei et salutis, sed unusquisque pro suo libitu fidem suam profitentibus signis protestabatur. Sed circa tempus Abrahae diminuta erat fides, plurimis ad idololatriam declinantibus. Obscurata etiam erat ratio naturalis per augmentum carnalis concupiscentiae usque ad peccata contra naturam. Et ideo convenienter tunc, et non ante, fuit instituta circumcisio, ad profitendum fidem et minuendum carnalem concupiscentiam.