Phaedrus – Appendix Perottina
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XVI. [Duo proci]
Fortunam interdum praeter spem atque expectationem hominibus fauere
Vnam expectebant uirginem iuuenes duo.
Vicit locuples genus et formam pauperis.
Vt nuptiarum dictus aduenit dies,
amans, dolorem quia non poterat perpeti,
maerens propinquos contulit se in hortulos,
quos ultra paulo uilla splendens diuitis
erat acceptura uirginem e matri sinu,
parum explicatur, turba concurrit frequens,
et coniugalem praefent Hymenaeus facem.
Asellus autem, qui solebat pauperi
quaestum deferre, stabat portae in limine.
Illum puellae casu conducunt sui,
uiae labores teneros ne laedant pedes.
Repente caelum, Veneris misericordia,
uentis mouetur, intonat mundi fragor
noctemque densis horridam nimbis parat.
Lux rapitur oculis, et simul uis grandinis
effusa trepidos passim comites dissipat,
sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
Asellus notum proxime tectum subit,
et uoce magna sese uenisse indicat.
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt uirginem
et admirantur; deinde domino nuntiant.
Inter sodales ille paucos accubans
amorem crebris auocabat poculis.
Vbi nuntiatum est, recreatus gaudiis
hortante Baccho et Venere, dulcis perficit
aequalitatis inter plausus nuptias.
Quaerunt parentes per praeconem filiam;
Nouus maritus coniuge amissa dolet.
Quid esset actum postquam populo innotuit,
omnes fauorem comprobarunt caelitum.
XVII. [Aesopus et domina]
Quam noceat saepe uerum dicere
Aesopus turpi cum seruiret feminae,
quae se expingendo totum tricaret diem,
uestem uniones aurum argentum sumeret,
nec inueniret digito qui se tangeret,
“Licetne paucis?” inquit. “Dicas.” “Censeo,
quiduis efficies, cultum se deposueris.”
“Adeone per me uideor tibi meliuscula?”
“Immo, ni dederis, sponda cessabit tua.”
“At non cessabunt latera” respondit “tua”;
et obiurgari iussit ferulis garrulum.
Post paulo armillam tollit fur argenteam.
Eam non apparere ut dictum est mulieri,
omnes furore plena uocat, et uerbera
proponit grauia, uerum si non dixerint.
“Aliis minare; me” inquit “non falles, era;
flagris sum caesus , uerum quia dixi modo.”